De virtute primae causae, quae sit, et qualiter multiplicetur in effectibus, et qualiter agat ?
De principiis materialibus corporis animalis in praecedenti tractatu jam determinatum est. Oportet autem nunc etiam de formalibus principiis in hoc sequenti tractatu determinare, antequam de compositione corporis ex dissimilibus partibus facta pertractare possimus.
Sunt autem virtutes formales corporum animalium quaedam simplices, non nisi moventes: quaedam autem sunt compositae ex motore et moto : quaedam autem animales, et quaedam corporales sunt. Et omnes istae virtutes sunt compositae ex motoris et moti virtutibus, praeter primam virtutem quae non est virtus nisi moventis primi. Et has virtutes et modum actionis earum in materiam corporum animalium nos oportet determinare, si perfectam scientiam volumus accipere de animalium corporibus.
Primo ergo distinguamus hac virtutes et determinemus eas, et postea dicamus modum actionis singularum.
Prima igitur virtus quae est motoris primi, qui principium est totius universalitatis, est virtus ejus quod movet tantum : non enim habet aliquam ante se priorem, quae moveat ipsam : et haec est quae formalis est et informat omnes alias, sicut calidum informat omnia calida. Illa enim est quae, ut dicit Plato, uni-
versaliter habet et praehabet formas quaecumque fiunt in omni materia : et sunt formae quae fiunt in materia, imagines quaedam ipsius, sicut in praehabitis ostensum est: et haec virtus est communicata rebus, in quibus fit generatio secundum proportionem uniuscujusque suscipientis ipsam : et est in eis secundum posse rerum generabilium, et non secundum hoc quod est in causa prima.
Hujus autem exemplum aliud conveniens habere non possumus im corporibus, nisi in his quae per se et secundum suas essentias agunt, sicut luminare solis, et calor, et hujusmodi : et in spiritualibus habemus intellectum activum sive practicum. Luminosum enim ita ebullit luces, quod continue videtur moveri motu ebullitionis, si ipsum est fons lucis, sicut est sol: et ideo etiam quidam dixerunt solem moveri motu titubationis : cum enim fundit lucem, opinati sunt titubare solem : et hae quidem luces in sole sunt unius formae et naturae et essentiae. Incidentes autem aliis corporibus quae distant a sole, diversum esse accipiunt secundum diversas potestates recipientium : et ideo in perspicuo fiunt lumen, et in corpore terminante visum clarae superficiei fiunt albedo, et in minus clara superficie fit color secundum superficiei potestatem, sicut ostendimus in scientia de Sensu et sensato : et sic est in fontali universitatis causa, a qua ebullitione procedunt bonitatum ipsius luces et formae quae in rebus distantibus receptae, diversum esse accipiunt secundum diversam recipientium potestatem : et ideo quaedam sunt accedentes ad similitudinem causae primae. Quaedam autem longe distantes sunt quaedam obscurae resultationes ipsius in materia mixtorum et animalium corporum.
Aliud autem exemplum istius magis competens est in intellectu practico artificum. Intellectus enim ille formam artis a se accipit, et hanc ebullit in instrumenta et materiam, in quibus secundum plus et minus distat ab intellectu qui sic ignobilius esse accipit : et sic est de universali causa omnium ex seipsa formas ebulliente, quae procedentes ab ipsa informant et ea quae mota movent, et ea quae ut speciem accipiunt formam procedentem, sicut materia cujus actus et ratio est forma : et sic est quando calidum per se de se emittit calores. Et, ut universaliter dicatur, omnia quae per se agunt, et sunt prima causa actionis in genere, omnia per hunc modum emittendo formas se multiplicant in materia supposita, et virtute talis formae ex prima causa ebullientis agunt quidquid agunt omnes aliae formae quae sunt eorum quae movent mota : et ideo virtus ista est quasi fundamentum omnium aliarum, et influit omnibus aliis virtutem movendi ad formam, eo quod informat omnes alias virtutes tam caelestes quam materiales, et non informatur in eis, sed distinguitur et determinatur in ipsis, non quidem sicut genus determinatur a specie, sed potius sicut lux determinatur a coloribus. Si enim consideremus quid est hoc quod distinguit lucem in colorem album viridem et nigrum et in alios colores, inveniemus quod nihil est de esse coloris vere, nisi perspicuum cum luce participatum in terminato et non pervio corpore. Omne autem quod additur de opaco fumoso, vel aquoso, vel fuliginoso, vel hujusmodi, potius est de privatione esse coloris veri, quam sit de natura coloris. Cujus signum est, quia eo in nulius illorum actu agit in visum, sed agit in actu lucidi: et de hoc determinatum est in libro de Sensu et sensato. Propter quod etiam diximus album et nigrum hoc modo privative opponi magis quam contrarie.
Omni autem eodem modo est intelligendum de forma primi motoris simplicis, quod quidem praehabet et simplex habet in se omnem multitudinem secundorum : et quando determinatur, non determinatur per ea quae inducunt novum esse quod non sit ab ipsa, sed potius inducunt materialitatem et contin-
sentiam et multiplicitatem quae potius sunt recedentia ab esse vero, quam accedentia ad ipsum. Haec igitur forma sic ebulliens a causa prima, et quiddam lucis suae existens informat omnia principia generationis, et ab ipsa habent virtutem producendi formam in generato, et propter ipsam totum opus generationis est certum et finitum, et non casu, sicut dixit Empedocles. Et patet jam quod dicitur, et a paucis intelligitur, quod prima forma naturae est vita, sicut quidam Antiquissimorum tradiderunt. Est enim in motore primo una, sed secundum processum ab ipso agitur in multitudinem plus et plus secundum quod ab ipso longius procedit per gradus eorum quae movet et moventur : et ideo haec forma comparata entibus, est multa, et accepta in prima causa, est unica. Est ergo alia et alia per relationem ad formata, sed eadem est omnino et simplex in prima causa : et ideo in ipsa nullam prorsus inducit multiplicitatem.
Amplius cum intellectus primae causae non operetur per habitum quemdam diversum a luce sua, sed per seipsum sicut lucens ex seipso promit luces quae procedunt ab ipso, constat quod licet ipsa forma diversa a prima causa efficiatur per processum ab ipsa, tamen in ipsa nullam prorsus habet diversitatem : et ideo nullam in ipso inducit compositionem. Cum autem in omni processu quo procedit ab ipso, nihil addatur sibi per quod novum esse fiat ipsa, sed potius addita trahant ad quoddam non esse, sicut est non esse simplex, non esse unum, non esse perpetuum, non esse stans, et hujusmodi, patet quod illud quod est vere principium rerum, est unicum, et participando determinationem et materialitatem efficitur multa per modum quem diximus. Propter quod etiam participationes illae quae sunt in materia, potius sunt imagines et resultationes primae formae, quam sint formae verae, sicut in libro praecedenti diximus.
Haec autem licet potius spectent ad primum philosophum quam ad physicum, tamen hic induximus, ut facilior sit intellectus principiorum formalium generationis animalium. Subtiliter tamen ista in prima philosophia habent determinari.
Haec igitur de primo formali generationis animalium principio dicta sint a nobis.