De principio formali corporis quod ab anima est in semine.
Sub dictis autem causis quae caelestes vocantur, sunt illae quae sunt in materia, quae seminales in materia vocantur animalium, et sunt in semine ab ipsa anima generantis. Et per hoc quidem quod sunt animae, habent unitatem : per hoc autem quod haec virtus una est a virtutibus membrorum quibus ipsum semen assimilatum est, habent multiplicitatem potestatis. Et haec omnia satis in antehabitis sunt determinata : haec enim est illa virtus quae in semine animatorum est sicut artifex in artificiato, et vocatur haec virtus a quibusdam Philosophis formativa, et a quibusdam distinctiva, et a quibusdam vocatur intellectus, et a quibusdam vocatur imago mundi, et a quibusdam vocatur anima. Rationes autem horum nominum sunt: quoniam ex praemissis jam scitur, quod haec virtus est elevata super omnes naturales formas, et imprimit in eis per hoc quod ipsae sunt instrumentum ejus, sicut calidum digestivum est instrumentum animae in corpore animato. Cum ergo haec virtus in- formet calidum et spiritum quae sunt in semine, et per ea sicut per instrumenta formet cor et membra, dicitur formativa : et cum membra formaverit, ex se influit virtutem unicuique ipsorum. Et de his multum habitum est in pluribus locis praehabitis hujus scientiae.
Distinctiva autem vocatur haec virtus : quia ipsa est prima quae in eis facit distinctionem, quarum una est potestatum, et altera operationum, et tertia organorum. Cum enim naturalis virtus non sit nisi unius potestatis, sicut apparet in calido et frigido et omnibus aliis, haec virtus est prima quae plurimarum est potestatum, sicut patet in plantarum seminibus, quae nutriuntur et augentur et generant : et hoc multipliciter, scilicet tam in radices quam stipites, et virgas, et folia, et flores, et fructus. Et virtus haec magis est multiplex in animalibus, in quibus distribuitur in potestates sensitivas et imaginativas et appetitivas. Permaxim autem multiplicitatis est in homine, in quo cum omnia haec habuerit, efficitur virtus deliberativa, et intellectiva, et voluntaria, et hujusmodi.
Dicitur autem haec virtus operationum distinctiva, quia cum virtus naturalis non operatur per se nisi unum, et hoc ex necessitate, sicut lux lucet, et calidum calefacit, et sic de aliis, haec virtus multa per se operatur, et nullum ipsorum operatur ex necessitate : appetit enim et sentit et intelligit, quando est intellectualis, et sic de aliis, et ab omnibus his abstinet aliquando, et aliquando convertitur ad hos actus cum voluerit, Distinctiones etiam organorum quae primo sunt in embryonibus format haec virtus, et postea his formatis cum generatum fuerit animal cum diversitate figurae et materiae organa constituens, quod non facit virtus naturalis quae semper est homogenia in eo quod est unius figurae, nisi per accidens figura corrumpatur. Hac ergo ratione distinctivam hanc virtutem quidam vocaverunt.
Intellectum autem hanc virtutem qui-
dam appellabant, eo quod opera ipsius, sunt sicut opera intellectus practici. In omnibus enim architectonicis videmus intellectum artificis distinguere et operari opera absque eo quod commixtus sit materiae, sicut dixit Anaxagoras. Et similiter videmus hanc virtutem non esse ita immixtam materiae, quod vincatur ab ipsa, ita ut ad virtutes materiae operetur. Sicut enim ars facit ascendere gravia in aedificio, et oportet quod contra virtutem naturae unumquodque moveatur ad figuram artificiati prout competit cogente ipsum intellectu artificis : ita facit haec virtus terrestria et aquea movens sursum et ad latera prout congruit machinae corporis animati : et hoc non posset facere, nisi esset secundum naturam elevata super qualitates materiae, sicut intellectus artificis est elevatus supra materiam artificiati.
Imago autem mundi vocatur haec virtus secundum plus et minus, secundum quod est perfectior et minus perfecta. Imperfecta enim est in plantis, et perfectior in animalibus, et ad plenum perfecta in hominibus, et ideo in hominibus perfectam habet imaginis rationem. Et haec ratio imaginis consistit in quatuor, quorum unum et primum omni animae congruit: quoniam sicut caelestis machina in quadam multitudine relata ad unum consistit, ita in simili multitudine quaerit esse haec virtus. Videmus enim omnia superiora referri ad unum motorem, et inferiores motores desiderant assimilari illi tam in motu proprio quam in motu communi, qui est diurnus. Et sic patet, quod motores omnes ad motorem primum referuntur per formam quae primo effluit et procedit a primo motore, sicut superius diximus. Et hoc ipso modo est in virtute formante animal, in quo omnes virtutes membrorum et materiae referuntur ad virtutem primam divinam, quae principaliter est formans et informans omnes alias. Secundum autem est in motu : videmus enim omnia superiora tenere motum diurnum quantum ad circulationem quae est vocata diurna, quamvis quoad motum proprium habeant alios motus. Et similiter videre quilibet potest, quod omnis motus alterationis et cujuscumque virtutis materiae terminatur semper ad speciem quae est secundum congruitatem virtutis primae : et ad illius speciem terminatur omnis motus materiae, sive fiat alteratione primarum qualitatum, sive corporibus caelestibus moventibus, sive quibuscumque aliis virtutibus moventibus. Tertium autem est, quia etiam lumina caelestia omnia referuntur ad lumen solis, sicut dicunt Aristoteles et omnes Astronomi. Et similiter est in anima quae in hoc imago mundi est : quia omnes vires uniuscujusque potestatis animae referuntur ad lumen intellir gentiae, quod aliquo modo est in ipsis, sive clarum, sive umbrosum, sicut a nobis alibi tam in antecedentibus quam in libro de Intellectu determinatum est. Quartum autem et ultimum est, quod sicut omnis caelestis motus est circularis et sphaericus, ita etiam motus animae sunt imitantes circularem motum et sphaericum, sicut in libro de Motibus animalium, et iterum inferius determinabimus. In his igitur quatuor anima est imago mundi. Et probatur per hoc quod anima, praecipue hominis, multum imitatur causam primam, et intellectus coelestis, et ideo etiam totus ordo caelestis sigillatur in ea in somniis, et pronosticatur de omnibus quae causantur a motibus caelestibus. Cum igitur sit imago caelestium virtutum et motuum, non est mirum quod valde multarum est virtutum et operationum.
Ut autem expressius ista pateant, revocentur ad memoriam antedicta de virtute cordis. Quoniam cordis virtus quae prima est in animali, dat omnibus aliis virtutes tam vegetandi quem sentiendi, patet quod ad cor omnis alia virtus tam naturalis quam animalis habet referri. Similiter motum cordis qui est secun-
omne quod est in corpore : quia sine illo nec vitam haberet, neque spiritum vitalem. Adhuc cor primam speciem confert nutrimento, qua movetur ad formam cujuslibet membri nutrimentum accipientis. Spiritus etiam omnis est a corde, sicut ostendimus in libro de Spiritu, et etiam in antehabitis istius libri. Et ita patet qualiter in quatuor superius de caelo dictis virtus prima animalis proportionalis est his quae sunt in caelo. Hoc tamen maxime convenit animae rationali : quia illa per virtutem divinam quam habet, et per intellectualem virtutem et animalem imago est primae causae, et similitudo intelligentiae, et exemplum vitae caelestis, et per naturales virtutes sui corporis, quae tamen moventur ab anima sicut organa, quod est sigillum naturalium, propter quod ipsa imago mundi est specialiter : et quaecumque sunt de ordine omnium causarum mundi, imprimuntur in ea et effigiantur : et ideo etiam in imaginibus suis et visionibus est futurorum quaedam conjecturalis scientia, sicut paulo ante diximus. Anima autem sensibilis resultatio quaedam est hujusmodi imaginis propter lucem sensuum, sed obscurissima resonantia hujus est in vegetativis. Haec igitur est causa quare forma in semine imago mundi vocatur.
Animam autem virtutem in semine vocaverunt quidam, non quod animal vel corpus animatum sit semen, sed potius ideo quia operatur actu animae membra vitae et vitam : sicut si diceremus animam esse in aliquo sicut actum sive perfectionem, et hoc esse animal in aliquo, sicut artificem in artificiato, et hoc non esse animal: sicut si diceremus artem idoli esse in cupro, et absque extrinseci artificis motu artem in cupro existentem fingereidolum. Haec ergo est virtus animae quae formaliter operatur in seminibus animalium.
Sed oportet scire, quod aliquando haec virtus est ab animali, et aliquando a nis, vel ovo quod descinditur ab animato habens virtutem similem virtutibus memborum animalis. Omnia autem semina plantarum sunt sicut ova venti, sicut diximus in antehabitis. A stellis autem est complementum, sicut in his quae sine coitu et conceptu generantur. Et haec omnia patent per antedicta tam in hac scientia, quam in aliis libris physicis quos edidimus : et differens in utraque istarum generationum est primo formatum membrum, sicut diximus superius.