De causis formalibus corporis naturalibus, quae sunt in materia commixta ex quatuor elementis.
Causae vero proximae quae in materia sunt corporum, sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, et sunt complexionales, non simplices: quia simplices non agunt ad animalis naturam. Complexionales autem existentes, differentes habent actiones et passiones ab actionibus simplicibus et passionibus. Et haec differentia consistit in quinque modis, quorum primus est in modo actionis et passionis parum. Secundus est in forma actionis.
Tertius autem in actionis acumine vel hebetatione. Quartus est in actionis diversitate. Et quintus est in actionis fine.
De modo enim actionis calidi simplicis prout ipsum est in igne, est urere, et dissolvere, et reducere id in quod agit usque ad speciem suam quantum reduci est possibile : calidum autem complexionale: hoc non facit, sed potius digerit et complet humidum et terreum quod est in. corpore, et non separat unum ab alio, sed potius depurat utrumque per hoc quod separat purum ab impuro.
Adhuc autem formam actionis habet aliam. In simplici enim non agit nisi ad formam ignis : in complexionatis autem movetur a forma complexionis et ab anima : et ideo agit ad formam complexionati animati, sicut malleus agit ad formam artis quae est in mente artificis, et non ad formam mallei vel ferri quae sunt formae mallei.
Amplius in simplici agit calidum quasi recedendo, eo quod est leve sursum motum : in complexionato autem acute penetrat interiora, eo quod per minima per omnia interiora rei divisum est, sicut patet per antedicta.
Amplius multa agit dissolvendo, decoquendo, digerendo, assimilando, terminando, et convertendo, et uniendo in complexionato : in simplici autem non agit nisi unum per se, quod est calefacere : et si quid aliud agit, hoc est per accidens.
Amplius in simplici finit actionem in cineres, quando agit in rem terrestrem humidam : sed in complexionato finit actionem in speciem carnis, et ossis, et nervi, et aliorum membrorum homogeniorum,
Similis autem modus differentiae est in frigido. Frigidum enim simplex est mortificativum et constrictionem faciens et abscinde ns motum : complexionale autem frigidum est formas et figuras tenens, et humidum retinens ne evaporet, exteriora circumstans ne dissolvantur ab agente calido.
Adhuc hebes est valde in simplici, et non ingreditur in rem profunde nisi sit valde excellens : in complexionato autem propter humidum in quo est, et propter divisionem quia per minima divisum est, magis ingreditur et tenet interiora quam circumstet extrinsecus.
Amplius formam complexionis et animam habet moventem: propter quod etiam non abscindit motum, sed continet moventia ne dissolvantur.
Amplius valde diversa operatur continendo, coagulando, claudendo poros, convertendo subtilia evaporantia, et retinendo in membris ea quae sunt in ipsis, et praecipue facit hoc in quibusdam membris frigidis, sicut in cerebro, et oculis.
Amplius finem actionis prorsus habet alium in complexionato quam in simplici : quia in simplici facit constare partes materiae ad speciem terrae, et in complexionato detinet principia in forma complexionis ne dissolvatur complexionatum.
Idem etiam est de humido simplici et de humido complexionato per omnes supradictas quinque differentias. Humidum enim simplex extra se fluit ad terminum alienum : humidum autem complexionale loco illius est sicci penetrativum.
Adhuc in simplici agit ad formam aquae vel aeris : in complexionato autem agit ad formam vitae et animae moventis ipsum tam in prima formatione, quam in nutrimentali humido.
Amplius humidum simplex humectat: m complexione autem commiscet penetrando subtilitate sua per siccum.
Amplius multa facit in complexionato, scilicet infundendo, mollificando, commiscendo, continuando, nutrimentum portando, formas recipiendo et reddendo, et hujusmodi: unum autem solum facit in simplici, quod est fluere ad terminum alienum, et in fine ipsum terminum finire ad speciem aquae vel aeris.
Adhuc autem humidum complexionale fluit ad formam vitae: quia causa vitae est humidum difficulter siccabile, sicut ostendimus in libro de Causa longioris vitae : et ad hoc non terminatur, neque finitur in simplici, sed potius ad speciem aquae vel aeris.
Eadem autem ratio differentiae est de actionibus et passionibus sicci. Siccum enim in simplici est in evaporatione vel expressione humidi: in complexionato autem est in humido actu et sicco secundum potentiam tantum.
Adhuc autem in simplici est causatum a forma ignis vel specie terrae : sed in complexionato movetur a forma complexionis et forma animae.
Amplius in complexionato divisum est subtiliter in humidum : sed in simplici expressum est de humido aliquando sicut in terra, et deductum est ex ipso humido aliquando sicut in igne.
Adhuc in complexionato facit inspissationem humidi, figit virtutem quae fluxibilis esset in humido, terminat motum humidi, continet terminos figurarum, tenet humidum ne evaporat per calidum, et hujusmodi multa facit in complexionato : sed in simplici non facit nisi constrictionem per terminationem sui termino proprio.
Amplius in simplici terminatur ad terram vel ignem: sed in complexionato terminatur ad speciem vivi animati. Haec ergo sunt, in quibus istae differentiae differunt in complexionato et simplici.
Sed hoc maxime advertendum est, sicut saepius diximus, quod omnes istae qualitates elementales se habent ad virtutes luminum caelestium sicut instrumenta, et non operantur nisi secundum quod sunt informatae a luminibus caelestibus : virtutes autem luminum sicut instrumenta se habent ad virtutes animae, et virtutes animae sunt sicut instrumenta virtutum intellectuum caelestium et virtutes intelllectum caelestium sunt sicut instrumenta causae primae, sive virtutis primae quae procedit a causa prima ope-
rans in generatis et efficiens esse per modum quem diximus. Cum autem omnes formae istae referuntur ad unum, patet quod omnis multitudo materialium colligitur ad unitatem virtutum caelestium,
et haec colligitur ulterius usque ad virtutem causae primae, et causando quidem una virtus causae primae hoc modo agitur in multitudinem. Licet autem multa sint in materia dicto modo agentia ad esse generati, tamen duo sunt principalia quae sunt informata omnibus dictis virtutibus, quae sunt calor et spiritus : et calor quidem est ex parte materiae, et subjectum ejus est humidum: spiritus autem est ex parte virtutum omnium quasi vehiculum quo virtus vitalis in omnem partem materiae vehitur ad operandum. Et qualiter fiat utrumque istorum, patet per ea quae saepius in antehabitis determinata sunt.
De virtutibus ergo effcientibus in materia generationis animalium determinatum sit hoc modo.