Qualiter omnia dicta principia oriuntur ex uno et ad unum recolliguntur, et qualiter multiplicitas organorum causatur a multiplicitate potestatum animae in animalibus ?
In semine autem animalium, sive etiam in materia habente vim seminis quamvis non sit semen, omnes istae virtutes tam in generatione quam in generato colliguntur in partem unam et in locum unum materiae, sicut etiam omnes virtutes per distributionem procedunt a virtute una prima. Et in parte quidem materiae seminalis colliguntur in locum cordis, vel ejus quod est loco cordis : et illam partem primo formando, ex illa postea format omnia alia membra. Similiter autem in generato sedes omnium harum virtutum est in corde : et ex illo vectae per spiritus omnes in omnibus aliis membris perficiuntur virtutes et operationes. Et huic sententiae licet contradicant Plato et Galenus, tamen haec est opinio omnium Peripateticorum, et nos ostendimus rationem hujus opinionis in praehabitis, ubi locuti sumus de virtutibus spermatis et de virtutibus cordis .
Causa autem quare oportet eas colligi in unum locum membrum, est quia virtus sparsa, ipsa sui sparsione et divisione debilitatur et corrumpitur: collecta autem et unita, fortificatur et conservatur. Nec natura intendit tantum facere animal, imo etiam intendit conservare ipsum in esse et in vigore ad operationes : quia aliter frustra esset generatio ipsius.
Adhuc autem multitudo nec procedens ad unum nec relata et collecta ad unum, non facit unum aliquod, sed multa. Cum ergo non sit nisi unum animal generatum, oportet omnem multitudinem principiorum suorum formalium et procedere ab uno primo, et referri et recolligi ad unum primum, et hoc est cor in habentibus cor, et est membrum quod est loco cordis in his quae cor non habent: propter quod etiam omnia quae diriguntur in totum corpus sicut viae virtutum, necesse est oriri ab illo, sicut sunt venae et arteriae et nervi: et hoc jam ante determinatum est.
Insuper etiam tota materialis multitudo membrorum per generationem oritur a corde: quia sicut in generatione nulla pars materiae formam membri accipit, nisi per hoc quod exit a corde, in quo accipit et induit virtutem quae membrum format: ita etiam in animali generato nullum nutrimentum est convertibile in formam membri, nisi a calore cordis virtutem inducat per quam ad membrum moveatur : et ideo cor in membris est sicut primum caelum in caelestibus, et virtus cordis est sicut virtus primae causae in caelestibus. Sicut tamen quodlibet caelum in caelestibus et quaelibet stella in sitibus suis, proprias habent virtutes: ita etiam membra quaelibet proprias habent virtutes in sitibus membrorum sibi
determinatas, sicut diximus, ubi locuti sumus de virtutibus membrorum : et haec multitudo tota refertur ad unum, quod est caelum primum compositum ex motore et mobili in caelestibus, et ad unum membrum primum compositum ex motore et mobili in animalibus, quod est cor.
Oportet etiam scire, quod omnis diversitas mobilium et materiae quando formaliter et secundum figuram mobilia diversificantur, causatur a diversitate motorum et formarum: et ideo nisi anima esset motor compositus ex multis virtutibus et potestatibus naturalibus, non esset diversitas partium corporis in forma et figura : et unicuique potestati suum proprium respondet organum, sicut unicuique facultati artis mechanicae proprium datur instrumentum. Has tamen potestates generaliter per quatuor videmus variari differentias. Naturalibus enim potestatibus quaedam membra respondent, et potestatibus moventibus secundum locum respondent instrumenta motus localis, sicut sunt alae, et pedes: et potestatibus animalium sicut sunt sensus interiores et exteriores, respondent organa quae patiuntur ab objectis sensuum, sicut oculi, et aures, et hujusmodi : et sicut in artibus textor nihil operatur cum dolabra et securi, eo quod non sunt instrumenta suae artis, et nihil operatur tibicen cum navi et remo : ita nihil operabitur potestas unius facultatis naturae per organum alterius facultatis: et ideo caecati in oculis, nihil vident per aures, nec claudi ambulant auribus, et sic de aliis. Patet ergo, quod diversitati potestatum animae omnis respondet diversitas organorum in corpore, et quod tam in anima quam in corpore, omnem diversitatem oportet reduci in unum aliquod, ex quo omnia alia informentur ad motum et operationem : quia aliter nec in anima nec in corpore esset animal unum.
Quod autem quidam dicunt, quod plures substantiae moventes sint in corpore, quae ad unum actum animandi reducantur, sicut multa lumina reducuntur ad unum actum illuminandi, omnino est inconveniens. Cum enim dicunt quod reducuntur ad unum actum animandi, aut est idem numero, aut specie, aut genere. Si dicant quod est idem numero, tunc oportet etiam animantia esse eadem numero, et animata similiter : et hoc non est verum, cum ipsi dicant esse plures substantias animantes. Si autem animatio est una specie, tunc erit animatio eadem specie, quae est forma animationis : et hoc qualiter potest esse verum ? cum animantes substantiae secundum eos sint diversae in forma, ut ipsi dicunt : quia una est vegetans, et altera sensificans, et intelligens tertia. Adhuc autem si concedatur, quod est eadem anima specie, non constituet nisi unum specie, et non unum in numero animal. Idem autem sequitur, si dicatur quod sint unum genere.
Si autem dicant, quod per compositionem et unionem faciunt uuam animationem, quaeramus quid juvat ea cum sint diversarum formarum ? non enim seipsis juvatur sicut lumina quae sunt unius formae : quaecumque enim diversarum sunt formarum, separantur ex se, et non uniuntur nisi unum se habeat ad alterum sicut potentia ad actum : quod isti non dicunt: quia secundum hoc essent una substantia: actus enim et potentia uniuntur in substantiam unam. Et per hoc patet, quod absurdum est quod dicunt : sed oportet relationem multitudinis potestatum et membrorum fieri ad unum per modum quem determinavimus : quia sic et non aliter constituunt unum animal.
Sic ergo de distributione unius primi in animalibus in multa, et reductione totius multitudinis in anima et in corpo-
re existentis ad unum primum, a nobis determinatum sit.