Qualiter dictis supra potestatibus a se invicem differunt animalia, et qualiter homo differt ab omnibus ?
Est autem intelligendum adhuc, quod istae potestates divisae ab invicem secundum esse et subjectum, constituunt differentiam generum et specierum eorum quae sunt animata.
Si enim secundum se vegetativum accipiatur, genere differt ab eo quod est sensitivum : et hujus ratio patet per antedicta. Cum enim omnium differentia corporum sit a differentia formarum, et nos videmus corpora plantarum tam in simplicibus quam in compositis esse omnino alterius generis quam animalium, necessario sequitur etiam animas genere alteras esse.
Per hoc idem autem patet, quod etiam animalia a se invicem specie sunt differentia. Unius enim forma et specie una est figura corporis et organorum. Cum ergo diversae sint figurae corporum et animalium et organorum ipsorum, oportebit et animas ipsorum specie alteras ab invi- cera esse. Eadem autem ratio est, quod et arbores et herbae ab invicem altera sunt specie.
Homo autem ab aliis animalibus plus quam specie videtur differre : videmus enim ea quae nec sensu nec motu faciunt differentiam,tamen specie ab invicem differre. Cum igitur homo et in participatione sensuum differat specie ab aliis, sicut probatur ex figura organorum sensus et figura totius corporis, et insuper adjiciat differentiam rationis, videtur plus quam specie homo ab aliis differe animalibus. Cujus signum est, quod irrationabiles vires hominis, persuasibiles sunt ratione, sicut concupiscibile, et irascibile : et hoc non est in aliis animalibus. Plus igitur quam specie differt a brutis, et videtur ab ipsa quamdam habere generis differentiam, cum ipsam animalitatem secundum differentem potestatem ab aliis animalibus participet.
Si quis autem opponat, quod genus plures ambit species, et sic homo plures deberet habere species, non valet: quia forma de se communicabilis pluribus specie vel numero differentibus, non necessario communicatur, sed forte secundum esse non erit nisi in uno, sicut apparet in sole et luna et aliis, quae sub specie non nisi unum habent individuum, eo quod sunt ex materia sua tota. Et si ponamus unum solum esse asinum, et unam solam esse arborem, erunt tamen animal et corpus animatum genera diversa. Homo igitur plus quam specie differt ab his quae dicuntur bruta animalia. Specie enim differunt leo et equus: plus autem quam specie differt homo ab utroque ipsorum.
Amplius autem animal genus quod est in animalibus secundum esse, alterum est iu unoquoque animalium : et cum ratio generis physici detur secundum esse, patet quod etiam ratio generis in animalibus non est una, sed multi generis
natura est in animalibus secundum esse differentiae quae est forma et actus : et ideo agitur in differentias secundum esse, sicut ipsi actus differentes sunt: et huic differentiae respondet differentia figurarum in corporibus animalium : et ideo nulla animalia differentia specie, unius figurae omnino in corpore inveniuntur.
Sunt tamen quaedam potestates magis convenientes in omnibus animalibus, et quaedam differunt valde ab invicem. Potestas enim sensus visus in omnibus convenit ad formam perspicui : et ideo etiam organa visus in figura et compositione parum differunt ab invicem. In auditu autem magis differunt: et ideo animalia stolida differentes in figura auriculas habent ab auriculis animalium magis signa rerum participantibus, sicut facit homo, et quaedam simiarum genera. Quaedam autem omnino indisciplinabilia, nullum omnino videntur habere auditus instrumentum. Unde manifestum est quod diximus, quod omnis illa quae in corpore est diversitas, causatur a diversitate potestatum quae est in anima. Inter has autem potestates quas anima exercet in corpore, quaedam sunt generales omni animato, sicut nutrire, et augere, et alimento uti, et generare : et de his jam in scientia de Plantis determinatum est. Quaedam autem sunt, quae conveniunt omnibus animalibus et constituunt animal, sicut motus et sensus : quia tactus constituit animal propter tactum : et motus quidam causatur a sensu in omni animali, sicut motus localis per appetitum. Omne enim animal ad minus movetur motu dilatationis et constrictionis.
Oportet ergo de differentiis animalium secundum sensum et motum localem determinare : et aliud ad hoc inducemus libri principium.
DE ANIMALIBUS