De modis perfectionis animalium in communi, quod sint, et quae sint secundum animam, et secundum corpus, ex quibus cognoscitur natura pygmei.
De aliorum autem animalium perfectione dupliciter dicit esse loquendum Theophrastus. Sunt enim quaedam illorum aliis perfectiora secundum corpus, et quaedam aliis perfectiora sunt secundum animae potentias. Et utraque istarum perfectionum est duplex : quoniam ea quae est secundum corpus, aut est secundum corporis quantitatem, aut secundum qualitatem aequalitatis sive complexionis. Et ea quidem quae est secundum corporis quantitatem, adhuc in duas distribuitur : quoniam perfectio quantitatis, aut est secundum magnitudinem continuae quantitatis, aut est secundum numerum organorum, qui numerus est discretae quantitatis, sicut proboscidem habet elephas, qua loco manus utitur in multis usibus, quam non habent alia animalia.
Adhuc et ea perfectio quae est secundum animam, dividitur et efficitur duplex. Aut enim est in participando plu- res vires exteriores in numero sensuum. Et secundum participationem quidem potentiarum interius apprehendendum adhuc sunt duo modi, quorum unus est secundum numerum potentiarum, et alter secundum modum et qualitatem. Quaedam enim animalium videntur de interioribus potentiis paucas aut nullas habere. Adhuc autem ea quae habent hujusmodi virtutes et potentias, quaedam habent in eis quamdam subtilitatem, sicut apes, quam alia majora in quantitate non habent. Et omnem modum perfectionis et imperfectionis animalium oportet nos determinare : quia ex modis perfectionis et imperfectionis ipsorum major pars cognoscitur naturae et operum ipsorum.
Loquemur autem primo de modis perfectionis secundum animam. Et de animae perfectione tractantes, primo investigabimus eam quae est secundum numerum et virtutum animae. Utamur autem arte quam tradidit Aristoteles in principio primae pihlosophiae, dicens " quod nos videmus quod omnia animalia habent sensum aliquem et sensibilium acceptionem. "
Ex sensu autem quibusdam fit memoria, quibusdam autem non. Et quod non fiat memoria quibusdam ex sensu, ex hoc scimus, quod memoria est quae facit ex prius per sensum accepto redire in absens sensibile, sicut videmus vultures saturatos recedere a loco cadaveris, et postea iterum redire ex memoria loci et cadaveris : et hoc modo ad caulas revertuntur greges, et aves ad nidos, et hujusmodi. Quaecumque autem animalium non persequuntur nisi praesens sensibile, et ex prius accepto non revertuntur ad absens sensibile, scimus memoriam nullam prius acceptorum habere, sicut sunt muscae quae cum abiguntur, revolant immemores ictus prius accepti. Videmus etiam quod certum domicilium non custodiunt, et videmus quod non nisi praesens sensibile persequuntur.
Amplius videmus quaedam animalia quamdam habentia prudentiam circa res sibi conferentes, et tamen indisciplinabilia, sicut patet in apibus quae prudentiam habent magnam in rebus conferentibus, et tamen non disciplinantur, et similiter formicae. Ex prudentia enim contingit quod provident sibi thesauros : sed quod non veniunt ad voces hominum, et non timent minas ipsorum, nec videntur fugere terribles sonos, signum est quod sint indisciplinabilia per magisterium hominum : propter quod etiam quidam dicunt, quod sonos non audiunt : hoc autem in antehabitis improbatum est, quia videntur sonos audire. Sed quidquid sit de auditu, hoc absque dubio verum est, quod sonos non audiunt ad disciplinam ut per nomina vocari possint et instrui sicut instruuntur animalia multa, sicut canes, et alia quaedam.
Dupliciter enim habetur auditus ab animalibus : a quibusdam enim habetur in quantum est sensus tantum, et a quibusdam habetur in quantum est disciplinalis sensus. Et hoc secundo modo adhuc dupliciter participatur ad animalibus : quoniam hic sensus est disciplinabilis, secundum quod per sonos et voces accipitur notitia intentionum sonantis aut vocantis. Hoc enim modo soni et voces faciunt disciplinam. Hoc autem dupliciter fit. Faciunt enim soni et voces aliquando signum intentionis confusum, et aliquando determinatum. Confusum autem signum faciunt in brutis, et determinatum faciunt in homine. Et ideo quaecumque animalia auditum habent prout est sensus disciplinabilis, et cum hoc memoriam qua retinent signa disciplinae perceptae, confuse vel determinate sunt disciplinabilia, et percipiunt disciplinam confusam aut determinatam. Et ideo multa animalia ad voces hominum multa faciunt, et elephas flectit genua coram rege ad vocem indicantis, et canes multa talia faciunt. Sed apes et alia minuta animalia sonos et voces nequaquam disciplinabiliter percipiunt, licet magna vigeant memoria. Haec ergo in quibusdam animalibus est
causa disciplinabilitatis. Privatio autem hujus disciplinabilitatis est maxime in minutis valde animalibus, sicut in apibus, et vespis, et achatis, et pulicibus, et aliis hujusmodi vermibus.
Quaedam autem animalium videntur aliquid licet parum experimenti participare. Experimentum namque ex multis nascitur memoriis : quia ejusdem rei multae memoriae faciunt potentiam et facultatem experimenti : et nos videmus quod multa animalia praeter hominem aliquid experimentalis habent cognitionis in singularibus, sicut quod mustela pugnans cum serpente vulnerata contra venenum accipit foliam endiviae, quae a quibusdam rostrum porcinum vocatur : et alia talia multa induximus in praecedentibus quae faciunt animalia. Sufficienter autem non paaticipant experimento, quia non veniunt per experimentum ad universale et artem et rationem : sed tamen secundum aliquid participant experimento, ut jam diximus.
Quaedam autem in tantum elevantur in his potentiis, ut artis quamdam habeant imitationem, licet artem non attingant. Et hoc dupliciter videmus fieri in animalibus : quoniam quaedam et visu et auditu videntur esse disciplinabilia : quia faciunt quae vident, et reservant quae audiunt, sicut simia. Quaedam autem in tantum vigent in disciplina auditus, quod etiam sibi mutuo suas intentiones significant, sicut pygmeus qui loquitur, cum tamen sit irrationabile animal : et ideo quantum ad animales virtutes post hominem videtur pygmeus perfectius esse animal : et videtur quod inter omnia animalia plus confert memorias suas, et plus percipit de signis auditus, ita quod videtur aliquid habere imitans rationem, sed ratione caret: ratio enim est vis animae discurrendo per experta ex memoriis accepta, et per habitudinem localem aut syllogislicam universale eliciens, et ex illo principia artium et scientiarum et similes habitudines conferens : hoc autem non facit pygmeus, sed ea quae accipit cum auditu, non separat a sensibilium intentionibus, et prout sunt sensibilium intentiones memoriae commendat, et hoc modo confert et collata alii significat per locutionem. Et ideo pygneus licet loquatur, tamen non disputat nec loquitur de universalibus rerum, sed potius suae voces diriguntur ad res particulares de quibus loquitur. Causatur enim locutia sua ex umbra resultante in occasu rationis. Ratio enim duo habet, quorum unum est ex reflexione sua ad sensum et memoriam, et ibi est perceptio experimenti. Secundum autem est quod habet secundum quod exaltatur versus intellectum simplicem : et sic est elicitiva universalis quod est principium artis et scientiae. Pygmeus autem non habet nisi primum istorum : et ideo non habet nisi umbram rationis, quia totum lumen rationis est in secundo. Dico autem umbram idem quod resultationem obscuram a sensibilium materia et appendiciis materiae non separatam. Et ideo pygmeus nihil omnino percipit de rerum quidditatibus, nec umquam percipit habitudines argumentorum : et sua locutio est sicut locutio morionum, qui naturaliter stulti sunt, eo quod non perceptibiles sunt rationum. Sed in hoc est differentia, quod pygmeus habet rationis privationem ex natura. Morio autem habet per accidens ex melancholia, vel alio accidente, non ex privatione rationis, sed potius propter privationem usus rationis.
Hujusmodi autem perfectio proxima est sub homine : propter quod etiam pygmeus civilitatem perfectam et leges non custodit, sed potius in talibus sequitur naturae impetum sicut et alia bruta animalia, sed erectus incedit. Manu utitur non prout manus est instrumentum intellectus et species quaedam instrumentorum sive organorum, sed potius prout quaedam animalium utuntur pede anteriori ad multos usus, sicut genera muris plurima anteriori pede cibum accipiunt et ad os porrigunt : ita etiam pygmeus utitur manu in pluribus usibus, sed non ad
artis opera: et ideo etiam sua manus non plenam habet manus rationem. Quod autem erigitur semper, facit in eo spirituum animalium major claritas : et ideo melioris apprehensionis est inter caetera bruta : sed verecundiam de turpi, et gloriam de honesto non attendit. Et hoc signum est, quod nihil habet de judicio rationis : propter quod etiam rethoricis persuasionibus in loquendo,aut poeticis non utitur, quae tamen imperfectiores sunt omnium rationum : et ideo semper silvestris manet, nullam prorsus civilitatem custodiens. Virtus autem illa animae quam umbram rationis quamdam vocavimus superius,innominata quidem est a Philosophis, sed circumloquendo cognoscimus, quod haec vis aliquid potentiae addit super aestimativam. Cum enim aestimativa brutorum judicet de intentionibus quae cum sensibilibus accipiuntur, ista plus facit quam referunt hujusmodi intentiones ad memoriam, et elicit expertum, et utitur illo postea ad quae confert.
Est autem hic non praetermittendum, quod aestimatum et expertum dupliciter referuntur ad universale. Uno quidem modo contemplative prout ex expertis et memoratis in sensu acceptis quidditas rerum, quod est rerum veritas, accipitur per se vel in signo communi : et hoc modo memoratum et expertum non est in pygmeo. Alio modo inest memoratum et expertum prout in ipso est conferens ad appetitum vel fugam: et hoc modo expertum et memoratum accipiuntur a pygmeo. Et ideo diximus superius, quod experimento parum participat pygmeus. Pygmeus enim non accipit nisi referens ad conferens vel nocens in re extra : sicut et alia animalia bruta omnes intentiones quas apprehendunt, ad eos referunt, et ideo numquam separant eas a particularibus, sed potius componunt eas cum ipsis : et ideo etiam bruta et muta animalia vocantur : quia conceptus sui nihil veritatis loquuntur de rebus. Pygmeus ergo secundum praeinducta quasi medius est inter hominem divinum intel- lectum habentem, et alia muta animalia in quibus nihil divinae lucis esse deprehenditur, in quantum experimentali cognitione utitur per umbram rationis quam prae caeteris accipit animalibus : magis tamen secundum naturam vicinus est bruto quam homini, ut patet per antedicta : quoniam expertum magis est ad universale et contemplationem, quam ad particulare et motum.