Qualiter animalia sunt disciplinabilia ex aliqua participatione virtutum animae, et praecipue qualiter hoc fit in generibus simiarum ?
Reliquarum autem simiarum genera quae multa sunt valde, in tertio gradu potestatum animae et virtutum videntur participare animam. Cum enim disciplina fiat in homine, qui solus secundum naturam est animal disciplinae susceptibile per doctrinam videlicet et per inventionem : ea autem quae per doctrinam est, duplex est, intellectiva videlicet et sensibilis : videntur simiae prae caeteris animalibus sagacitatem habere eam, quod disciplinabiles sunt sensibilibus. Propter quod etiam simiae Graeco nomine dictae sunt a ludo, eo quod ludicra in sensibilibus eis adhibita imitantur plus caeteris animalibus . Propter quod etiam quidam sapientes tradiderunt haec animalia ad ludum esse facta, et hac sagacitate quodlibet quod vident imitantur, et ex auditu colligunt intentiones vocantium ad sensibiles ludos ordinatas : et hic est primus gradus disciplinabilitatis. Primum enim oportet eum qui disciplinae est perceptibilis, ea quae videt et audit, diligenter attendere et conferre, et ex collatis memoria retentis experta sumere, et ex illis universale depuratum accipere, prout est principium scientiae vel artis vel prudentiae vel alicujus hujusmodi intellectualis virtutis.
De his autem tribus gradibus perfecte non attingit simia. Simia enim inde primum, et hunc secundum non attingit nisi imaginabiliter et memoriter : sed ulterius experientia non participat, neque multum neque parum utens experientia : et in hoc deficit a pygmeo. Imitatio autem tanto facilior est in ea, quanto rem visam vel sensam non refert ad experimentalem cognitionem : referens enim ad experimentalem cognitionem detinetur in collatione memoriarum sive per memoriam acceptorum : non conferens autem statim fertur in sensibile. Et ex hoc est, quod simia primam facultatem disciplinae habens, statim imitatur hoc quod videt : sed pygmeus et homo non statim imitantur. Habet enim simia, sicut diximus, non nisi primam disciplinabilitatis facultatem. Cujus signum est, quod non discernit in quo vel quem imitetur.
Est autem praeter omnia quae inducta
sunt observandum, quod nullum omnino animal disciplinabile est cum instinctu naturae. Ex disciplina enim ad tria proficit homo, ad scientias videlicet contemplativas, et ad artes mechanicas, et ad virtutes morales, et ad nullum horum proficit sine ratione et intellectu. Et hoc patet per se de scientia speculativa. De arte autem activa constat, quoniam ars est cum ratione factiva eorum quae facit. In virtute autem attingitur medium, quod determinata ratione est medium prout sapiens determinat. Propter quod nullum omnino animalium disciplinatur ad aliquod istorum trium. Sed cum homo habeat sensus disciplinales duos, visum videlicet, et auditum, sicut determinatum est in libro de Sensu et sensato, visus deservit inventioni disciplinae : et cum hujus inventio non fiat nisi ratione conferente memorias et sensata, non est aliquod animal disciplinabile visu : quia non habet facultatem inventivae ex collatione sensibilium. Auditus autem sensus est disciplinabilis ex signis rerum, et ex alio. Et ideo animalia quaedam possunt disciplinari per auditum, et nulla per solum visum. Et ex hoc cognoscitur simia majoris esse facultatis quam aliud animal : quoniam disciplinam recipit per auditum, et imitationem repraesentativam operum per visum : quod non facit aliud animal, nisi homo, et pygmeus, et simia. Et ideo patet quod ista tria animalia continuis descendunt gradibus. Homo quidem particeps sensus disciplinalis omni modo, et memoriae, et experimenti, et rationis, et scientiae, et artis. Pygmeus autem particeps sensus disciplinalis, et memoriae, et parum experimenti, et nihil rationis, scientiae, et artis. Simia autem participans sensum disciplinae, auditum, et in visu aliquid percipiens ordinatum ad disciplinam, imitationem videlicet, et memoriam habens sensibilium, sed ex ipsa nihil omino experimenti eliciens. Alia autem bruta in visu quidem nihil disciplinabile accipiendo, solum auditu aliquid disciplinae percipiunt.
Amplius, sicut constat ex supra habitis, cum formae moventes sint in homine, et formae speculativae, non recipit disciplinam simia, neque etiam aliud animal nisi formarum moventium : propter quod etiam animalia disciplinabiliora sunt multorum valde motuum. Et ideo ad ambulandum vel standum vel quaerendum aliquid disciplinantur animalia bruta, et non ad artem, vel scientiam. Et ideo nullum omnino animalium disciplinatur nisi motivum, et secundum appetitum operabilibus : eo quod haec sunt particularia etiam in particularibus accepta, quorum perceptiva sunt animalia hujusmodi.
Videtur autem genus simiarum prae caeteris animalibus brutis aestimare de nocivo, et conferente, ex sensu et imaginatione et memoria. Aliis enim aestimationem habentibus de sibi conferentibus, et nocentibus, et illa persequentibus vel fugientibus, simia aestimat de conferentibus sibi et aliis animalibus : et ideo videns parvulum, exhibet parvulo ubera, non propria, sed matris quae peperit eum si permittatur : puero enim exhibet ubera foeminarum si permittatur : et hoc alia non faciunt animalia : et in hoc cognoscitur simia melioris esse aestimationis quam aliud animal. Sed in omnibus his non movetur nisi phantasmate : et ideo frequenter errat sicut et alia animalia : quia, sicut diximus in antehabitis, ubi phantasticum intellectui non conjungitur, frequens incidit error : et est in talibus animalibus non syllogismus operis, sed argumentatio imperfecta. Et sicut in contemplativis enthymema et exemplum sunt argumentationes imperfectae, quarum tamen imperfectio perficitur et reducitur ad syllogismum : ita in istis animalibus sunt imperfecti syllogismi operum, quae non habent nisi phantasticam aestimationem de operabili vel appetibili, et habent appetitum facientem impetum ad opus. Sed in hoc differentia est, quod enthymema procedit ex ea quae est sub universali, prout est in pluribus vel in omnibus.
Phantastica autem aestimatio non est nisi ex eo quod videtur tantum : et ideo frequenter decipitur, sicut ex sophismate accidentis : quia non procedit nisi ex his quae hic et hunc videntur, reputans similiter fugienda vel persequenda quibus idem accidit accidens secundum hic et tunc. Inductionis autem aliquid videtur participare pygmeus in hoc quod experimenti parum participat secundum syllogismum operativum quem practicum Graeci vocant, sed perfecte non inducit, quando non progreditur usque ad universalis acceptionem. Exemplo autem haec animalia nullo modo utuntur : eo quod exemplum fieri non potest sine aliqua rationis collatione.
Haec ergo duo genera animalium secundum omnia quae continentur sub ipsis, prae omnibus aliis animalibus accedunt ad hominis similitudinem, non in contemplativis, sed potius in motivis : et ideo pro certo aestimativam haec animalia habent lucidiorem omnibus aliis animalibus : propter quod melius aestimant de phantasmatibus quam alia animalia, et melius eliciunt intentiones acceptas cum phantasmatibus quam aliqua aliorum animalium, ita quod videntur aliquid habere rationi simile, et praecipue illi actui rationis aliquid simile habere videntur, qui confert de intentionibus in ipsis sensibilibus et phantasmatibus acceptis, et non separatis ab eis. Et haec est causa, quod haec genera animalium similitudines hominis vocantur : cuius signum est, quia capita habent rotunda quasi sit sphaera compressa, per tres cellulas distincta, et aures semicirculares et immobiles sicut homo, manus cum longis digitis, et flexuram brachii in cubito versus domesticum pectoris, et utuntur manibus in multis usibus sicut homo, licet non utantur eis in usibus artis, et sunt lati corporis et non profundi sicut homo, et habent parvum collum et latos humeros sicut homo : et foeminae eorum mamillas habent pendentes in pectore sicut femina hominis, et habent vulvas mag-
D nas respectu suae quantitatis, et sunt positae in fine ventris, ita quod fissura vulvae ascendit versus umbilicum sicut disponitur vulva mulieris : et coeunt haec animalia, foemina in dorso posita, et masculo incumbente ei, sicut coeunt homines. Et haec in exterioribus convenientia, etiam interiorem significat convenientiam : quia, sicut diximus, aestimativae ipsorum similior est rationi, quam aestimativa aliquorum aliorum animalium.
Sic ergo et aliis his similibus modis insunt vires animae his animalibus quae magis ad similitudinem accedunt hominis inter bruta animalia.