De discipliiiabilUate et loquela et garrulitate avium.
In omnibus tamen his aves alia videntur excellere animalia, quae aves multum ab hominibus disciplinantur etiam ad loquelae et sermonis pronuntiationem : et hoc fit non in uno genere, sed in multis generibus avium. In quibus tamen omnibus in hac disciplinabilitate antecedit psittacus, et post eum sturnus, et pica, et monedula, et corvus, et quaedam aliae aves frequenter hujusmodi inveniuntur disciplinae, et videntur in his omnes inesse vires animae sensiblilis tam exteriores quam interiores. Et praeterea fere omnes aves pluris sunt vociferationis quam alia animalia : et in hac vociferatione et garrullitate et disciplinabilitate minus videntur habere aquaticae aves quam aliae, et minus disciplinabilitatis invenitur in ipsis.
Amplius magnae aves minus garrulitatis et minus disciplinabilitatis habent quam parvae. Ex his autem quae in antecedentibus hujus scientiae libris dicta sunt de avibus , ''scimus quod aves sunt levioris carnis et naturae, quam alia animalia, et abundat in eis natura actis. Proper quod etiam leviorum et subtiliorum spirituum convenit esse aves caeteris animalibus secundum suum genus. In levioribus autem et subtilioribus spiritibus lucidius formae repraesentantur: et cum hujusmodi facile imprimantur et immutentur a quibuslibet formis, sequitur aves secundum suum genus multarum esse imaginationum et aestimationis multiplicis.
Jam autem in praehabitis ostendimus) quod bruta non accipiunt formas sensus et imaginationis nisi practice et contemplativo. Sequitur ergo aves esse ex multiplicibus formis aestimationis multorum desideriorum : et ex multis desideriis causatur multa avium garrulitas. Prolatio autem sermonis non est nisi ex fracta ad figuram determinatam voce prolata. Id autem quod ex natura multos habet garritus, potest imitari multos sonos : et idem est quod hujusmodi aves imitantur fere quidquid audiunt: et quando habent instrumenta apta sicut linguam latam et longam et tenuem sive flexibilem, frangunt garritum suae vocis ad imitationem locutionis : et tamen in loquendo non concipiunt vocis articulationem, sed tantum garriunt imitando in figura vocis proferentem.
Aves autem aquaticae fere universaliter sunt pigrae et gravis carnis et melancholicos, et praecipue quae inter eas sunt magnae : et consequitur, quod spiritus istarum avium proportionaliter tales sint, et ideo minus impressibiles a formis aestimationis : et propter humorem aquae qui est locus earum, et abundat in cibis earum, sunt reumaticae et ideo impeditae vocis, eo quod abundat in eis catharrica superfluitas quae quando avibus accidit,
pituita vocatur : et hoc ostendunt soni quos emittunt natantes in aquis. Saepe enim emittunt sonum per nares defluente catharro: a cujus soni imitatione ipsa etiam infirmitas pituita vocatur, eo quod pi sonare videantur. Propter quod ergo sunt paucae et non clarae vocis : magnae autem aquaticae minus natantes sunt quam parvae, eo quod ipsae graviores et magis terrestres sunt quam parvae.
Ex infusione autem cerebri talium avium sequitur eas non esse bene disciplinabiles. Frigidus enim et humidus humor et spiritus grossus est et fluidus sicut phlegma vitreum, et hic nec recipit bene, nec bene tenet: et in his quae receperit et tenuerit, pigrum est et non bene mobile: et consequitur vires animae proportionaliter se habere. Quapropter hujusmodi aves malae sunt disciplinae fere universaliter: et aliquando etiam ut in pluribus sunt paucae garrulitatis, nec vociferans et praecipue quando sunt magnae, nisi ex magnis accidentibus, sicut cygnus voces quasdam emittit in doloribus mortis. Hujus autem signum est, quod aves hujusmodi raucae sunt: et cum irascuntur, potius videntur sufflare quam vocare, sicut facit cygnus, et anser, et aliae quaedam hujusmodi aves.
Aves autem agrestes et silvestres, sicut diximus, leviorum et clariorum sunt spirituum, et habent rostrum longum sicut duae mandibulas prolongata: et clauditur superius rostrum super inferius sicut una mandibula super aliam : et durities est eis pro dentibus, et longitudo linguae proportionatur rostro, et latitudo amplitudini rostri est proportionata: propter quod movetur lingua ad rostri duritiem sicut movetur lingua hominis ad dentes figurando voces : et ideo quando retinent modum vocis in sono loquelae figurant voces naturales et imitantur loquentes : propter quod etiam aves non omnes formant voces, sed quasdam tantum.
Est autem adhuc in his notandum, quod ad formationem loquelae multum facit palati durities, et palatum inter ani- malia duriorem habent aves : et ideo melius quam quadrupedia loquuntur.
In genere autem avium videmus quasdam esse musicas, et quasdam non musicas, et inter musicsa quasdam videmus facere valde diversos sonos et vocum fractiones, sicut calandra, et alauda, et philomela : quasdam autem videmus facere quasi cantilenam unam tantum : et hoc jam in antehabitis hujus scientiae determinavimus : hoc enim non provenit ex disciplinabilitate horum animalium, sed potius ex multiformitate desiderii et levitate sanguinis et spirituum : et ideo maxime cantant aves tempore veris et coitus, quando hujusmodi humidum et calidum abundat in eis, quod quidem cum evacuatum fuerit per coitum et maciem quae contingit eis ex sollicitudine cubandi et cibandi pullos, tunc cessant a cantu nisi sint abundantes in cibo, sicut alauda, et aliae quaedam. Et quia domesticae in caveis positae non macerantur per coitum et hujusmodi sollicitudinem, ideo fere cantant per totum annum si abundet eis cibus. Sed nidificatio avium signum est, quod sunt majoris artificiositatis quam sint alia animalia. Nulla enim omnino alia animalia ita artificiose videmus construere casas sicut aves.
Haec ergo sunt ex quibus cognosci potest avium artificiositas et disciplinabilitas.