De sagacitate et perfectione annulosorum.
Animalia autem annulosa propterea quod extra dura sunt et terrestria valde et praecipue apum genera, sensus quidem omnes participant et aestimatione et memoria praeter genera muscarum : et in his circumvolvitur spiritus ex subtili humido procreatus: et ideo sagacia sunt valde: non autem disciplinabilia per doctrinam, eo quod sonos secundum quod sunt nomina rerum per modum conceptus non possunt audire, quamvis rerum percipiant intentiones.
Sonus enim auditur dupliciter, scilicet simpliciter secundum quod facit signum sonantis, et secundum quod est impositus ad rem per nomen designandam. Et primo quidem modo hujusmodi animalia sonos percipiunt, sed non secundo. Causa autem est, quia nomen rei est ab intellectu cujusdam nomen rei imponentis, et simplicius est ipsa forma rei, et pro- pter hoc ab hujusmodi animalibus frigidis in illa notione soni non percipiuntur, licet ab aliis percipiantur animalibus. Et ideo hujusmodi animalia prudentia sunt id aestimatione et memoria conferentium ad vitam et vitae commodum, sed non sunt disciplinae perceptibilia, sicut canes, et simiae, et quaedam alia talia.
Quantum autem ad motum processivum fere omnia talia conveniunt cum testeis animalibus in ambulando, et in habendo multos pedes, et etiam in hoc quod omnes illi radicantur subtus in pectore suo sub loco membri quod est eis loco cordis.
Causa autem hujus est, sicut ostendimus in libro de principiis motus animalium, quod motus est a corde sicut a motore primo per calorem et spiritum diffusos in totum corpus. Cum igitur frigita sint omnia talia sicut et testea, si longinque a corde radicarentur organa procedendi, efficerentur immobilia et inutilia ad motum : quia vis omnis motoris fortior est in propinquo, quam in remoto: propter quod etiam in talibus frequenter forti compressione conjungitur radicatio crurium ut ad fontem caloris appropinquent, et ut frequenter ista omnia succincta sunt. Et posterior pars eorum non habet aliquam cruris infixionem, sicut patet in apibus parvis et magnis et in vespis et in araneis et lacertis et muscis et in omnibus hujusmodi, et in testeis tam mollis testae quam durae similiter est, sicut patet in gammaris secundum suum genus et karabis et conchilibus ostreis ambulantibus omnibus.
Sed mirabile est in eruca et erucae similibus vermibus annulosis : haec enim duplicem habent generationem, sicut in praehabitis determinatum est, et in prima quidem generatione duplicem habent motum : ad loca enim remota filo quod de viscosa sui oris humiditate extrahunt, perveniunt tracta vel suspensa per filum illud, in quo differunt ab aranea quae hoc trahit filum de ano.
Adhuc autem haec animalia telis de
suis filis contextis non videntur ut nisi ad nidum in quo est ovorum custodia. Aranea autem utitur tela de suis filis contexta ad venationem. Habent autem haec animalia in prima sui generatione motum pedibus valde brevibus per totam sui corporis longitudinem infixis, quibus ambulant ad loca vicina propter pastum. In secunda vero generatione qua ex ovali quadam natura generantur iterum ad volatilia, tela et filo non nisi parum uti videntur : quoniam a principio fermentationis suae quando calor naturalis primum sui corporis humidum movere et commiscere incipit ad ovalem naturam declinando, quaedam eorum sicut erucae quaedam et universaliter bombices spisse contextam involuto filo circa se fiant materiam ex qua fit sericum, et in illa calor fermentat humidum in volatilis naturam, quae cum nata fuerit, per foramen quod ore facit, egressa volat : et tunc pedes accipit longos omnes sub pectore radicatos, eo quod tunc tandem ad suae speciei perfectionem est reversa species haec animalis.
Omnia autem haec et hujusmodi videntur habere sensus : quoniam tactum habent debilem inter plura animalia, et debiliorem quam sanguinem habentia. Et ideo mentitur Origenes dicens araneam in tactu excellere. Gustum autem omnia talia habent per longum instrumentum quod egreditur sicut proboscis quaedam de ore ipsorum. In odoratu autem propter siccitatem capitis et membri quod loco cerebri est, valde excellunt: odores namque talibus in aere occurrunt et longe moventur volantia ad florum odores : et hoc praecipue convenit eis quando secunda generatione ad speciei suae perfectionem sunt conversa : tunc enim colligunt rores floribus infusos : et ante hoc in prima generatione plura eorum foliis arborum et herbarum nutriuntur. Auditus autem instrumenta in eis per anatomiam non videntur : percipiunt tamen sonos per poros anterioris partis corporis, sicut probatur, quia fugiunt quibusdam sonantibus, et plura eorum terminis metallorum compercussorum alliciuntur. Instrumenta autem visus per anatomiam inveniuntur in eis : et sunt oculi eorum duri non cooperti, quia molles laederentur quando impetu per aerem feruntur volantia : et ideo etiam ista animalia perfecta dicuntur quoad sensuum participationem.
Cum autem duobus quae sunt manifestae vitae potentiae, animatum ab inanimato differre dicatur, sentire videlicet, et moveri, motu multiplici participant, quoniam in ultima generatione sua volant membranalibus alis pluribus quam duabus, et ambulant pluribus quam quatuor pedibus : et plura eorum post primam generationem suam et trahuntur filo et ambulant multipedia existentia, quod significat in eis virtutis motivae imperfectionem, quae per unius figurae membrum, sicut sunt pedes in gressibilibus et pinnae in natatilibus, aut duarum
tantum figurarum, sicut sunt alae et pedes in avibus, motum complere non potest : sed facit unum crus longius alio, et unum grossius alio : et similiter facit in aliis quorumdam eorum que non habent alas complicatas super dorsum, sed extendunt eas desuper unam ad alteram appodiando, sicut facit eruca volans, et omne genus bombicum. Et haec omnia crura quaedam longiora habent posterius ad impingendum cum ad volatum elevantur : et quaedam post haec longiora habent ante quasi ad tentandum ad palpandum ubi resideant et cibum inveniant : mediae autem longitudinis crura habent in medio quae simpliciter sunt ad corpus sustentandum. Et per omnia in tali dispositione conveniunt cum his muscarum et muscilionum genera, quae tamen alas habent duas super dorsum applicatas.
Haec igitur et hujusmodi talem habent perfectionem.