Aper silvestris bestia est saeva, quae etiam a nonnullis singularis ferus appellari consuevit, cum armis dentium qui culmi vocantur ad impugnandum armata, et spissitudine pellis ad defensionem: quam tamen pellem indurat luti et arborum confricatione. Si agitetur mane antequam urinaverit, melius capitur: lassus posterioribus insidens, lassitudine dissimulat bellum, exspectat cum venatore duellum. Culmos in India habet monopedales in longitudine : alibi vix perveniunt ad semipedem: tales enim in longitudine aliquando apud nos inveniuntur. Super ictum cuspidis currit: et nisi lethaliter vulneretur, venatorem prosternit, nisi in terram humilem cadens jaceat, vel retro arborem vel superius in arborem se recipiens evadat, quia culmis recurvis ad superius, ad inferius secare non potest, sed jacentem humo conculcat.
Foemina autem culmos non habens, dentibus lacerat, gregatim vadit, et de alia nisi de sua generatione pullos secum comedere non sinit. Culmi ejus quasi ferrum incidunt dum in vivo sunt animali : et ideo magna infligit vulnera. Saevum nimis est, et est pugnans in coitu, et foemina in partu : et hoc fere omnibus competit animalibus. Caro ejus viscosa est et frigida, et maxime vicinior est lacti. Ad invicem apri corrixantes, cum viderint lupos, quasi confoederati se juvant mutuo,et concurrunt ad vocem querelantis apri omnes qui audiunt et juvant se invicem : et hoc convenit multis animalibus. Quidam etiam cornuti parvis cornibus inveniuntur.
Aper autem domesticus secundum minus istas participat proprietates: et utrique convenit, quod rostro defossa in terra effodit et comedit. Domesticus autem magis immoratur faetidis quam silvestris. Et quando multi apri pugnant, ille qui ultimo praevalet, omnibus aliis dominatur.
Proprium autem aprorum generi est quod et porcorum esse dicitur, scilicet concitari ad rabiem uno stridente: et tunc periculosum est incidere in gregem eorum, et praecipue in candida veste, et maxime si foeminae tunc sunt in coitu, ut dicit Plinius. Exoculatus etiam in altero oculo non diu vivit. Et propter humorem abundantem multum coit, et diu coit, quia non est calidum.
Infirmitas porcis accidit, quam lanchos quidam vocant, quae plerumque in aure vel in cauda incipit, vel in pede, et perraro in alia parte corporis: et serpit haec in carnem vicinam et vivam, donec per inflationem alicujus venae pervenit ad pulmonem, et tunc moritur : et ideo remedium est a principio resecare partem in qua incipit.
Hic autem multum dormit et praecipue in aestate quando calor humidum ejus resolvit: et tunc etiam nisi frequenter excitetur, lethargiain incurrit et moritur : ei quia somnus ejus humectat, ideo caro ejus in aestate est infirmior. In terris autem calidis propter viscosi motum humidi magis crescit et impinguatur plus quam in frigidis.
Hoc autem animal in se habet monstruosa, quae in praecedentibus libris determinata sunt : et ideo dicta hic sufficiant.