Asinus a nimal notum est, turpe, pigrum, laboriosum, frigidum, et oneriferum, et ideo in frigidissimis regionibus non vivens: et si illuc adducitur, non concipit, nec generat, nec de facili ibi coit: laboriosum valde et oneriferum: sed super renes melius sustinet onus, quam super dorsum vel scapulas: quia melancholicum exislons, ossa inferiora ubi sedes est melancholiae, fortiora habet et sicciora : cujus signum est, quod ossa asini multum sunt canora inter animalia caetera. Pellis est durae et spissae: et ideo magis verberibus afflictum, vix cedit ab eo quod desiderat in cibo et coitu : cooperatur tamen etiam ad hebetem sensum verberum complexio terrestris et frigida et sicca: propter quod etiam parum est disciplinabile et macrum semper, vix aut parum impinguabile. Hac etiam de causa gravitatem patitur capitis, et moritur frequentius capite fluente ad laterum unum, et a gravitate capite valde spisso et viscoso reumate fluente super pulmonem ipsius difficultatem patitur spirandi, et incurrit aslicam .
Hoc etiam animal propter siccitatem et frigiditatem eo tempore non movetur ad coitum quo alia animalia, hoc est, ante aequinoctium vernale, vel sub aequinoctio, sed post in mense Maio quando sol jam ascendit fere ad medietatem anguli recti ab aequinoctio : et tunc dissoluto suo grosso humido ferventissime movetur ac si insaniat, et maxime si asinus adhuc est virgo et pueritiam transierit.
Corium autem ipsius significat grossitiem humoris ejus. Si enim calceorum soleae de corio in quo diu onus portavit asinus, fiant, non consumuntur, etiamsi ille qui utitur eis, continue peregrinando in lapidibus portaverit: et tandem adeo indurantur, quod pede sustineri non poterunt: et hoc vidi expertum.
Ex siccitate etiam provenit, quod lac foeminae asinae adeo subtile est, quod parum habet de caseo : et ideo datur aehieis. Albedo autem sua dicitur conferre ad munditiam et candorem cutis. Et ideo dicit Plinius, quod Poppea Neronis concubina in lacte calido asinae balneata est.
Est autem hujus animalis consuetudo, vix relinquere pullum, et si violenter separetur, non recedit parvulus a loco in quo a matre derelictus est, ad tres vel quatuor passus. Paritura autem asina lucum fugere dicitur forte propter debilitatem oculorum partus : proficit autem hoc animal in terris parvae latitudinis calidis. In his nutum quae ultra sextum elima dilatantur, continue deficit, ita quod in terris quinquaginta graduum latitudinis non convalescit.
De expertis autem est, quod hepar ejus assum et comestum in die, hoc si multoties et diu fiat, confert caducis. Similiter autem operantur ungues eorum si comburuntur, et bibitur ex eis pondus trium aureorum et unciae singulis diebus. Et si quis asini medulla et sepo ejus perunxerit calida loca, erit juvamentum
manifestum. Si fiat ex unguibus combustos emplastrum, dissolvit scrofulas, et curat fissuram pellis ex frigiditate provenientem. Triti etiamungues et pulverizati super apostemata aperta pedum vel corporum conferant. Urinae etiam asinorum bibitae conferunt contra dolorem renum. Et habet asinus consuetudinem mingendi in loco ubi ante alius asinus minxit: et si talem locum non invenerit, vult mingere super fimum : et hoc facit etiam mulus filius ejus. Urinae autem ipsius praecipue valent renibus, ut diximus, quando dolor causatur ex humiditate grossa. Stercus etiam asini combustum aut incombustum, cum fit ex eo emplastrum, restringit fluxum sanguinis. Si domus cum asini pulmone sulTuaugetur, vermes fugient ab ea. Stercus asini vino acri infusum, et liciniis impositis bene et diu imbibitum, et liciniis debombace existentibus perfecte madefactis si licinia illa naribus immittantur, fluxum sanguinis restringunt. Emplastrum ex eo in fronte positum, sanat a fluxu sanguinis. Combustum hepar tritum in modum collyrii liquefactum cum sepo ursi et oleo donec fiat, in spissitudine mellis, et deinde ex eo supponatur supercilio depilalo renascuntur pili.