Caper et capra nota sunt animalia, sed multorum generum. Domesticum quidem longorum et acutorum est cornuum, et multi lactis, nutritum herbis et arborum ramusculis, scandens montes, et in montanis magis pascua volens, fortissimum fronte et cornibus : in quo convenit cum ariete, de quo in Viatico dicit Constantinus, quod si quadraginta dies foliis tamarisci pascatur, splenem non habebit. Et in libro de Simplici medicina dicit Serapion inducens Galenum dicentem, quod vidit capras foliis tamarisci cibari, et invenit splenes earum parvissimos, quas, ut dicit idem Galenus, vidit serpentes excoriatos lingere, et postea minus senescere et albescere.
Hujusmodi animalis sanguis bulliens de novo calidus extractus mollificat adamantem. Fel etiam hujusmodi animalis palpebris vel superciliis superpositum depilando facit non apparere pilos : quia acutissimum est, et forte facit idem in aliis pilis. Hoc etiam fel in terra in vase aliquo repositum ad se dicitur ranas congregare, ac si juvamentum aliquod inveniant in eo.
Est autem animal hoc discens percutere cornibus forti ictu, ita quod quicumque sibi asserem vel scutum exhibuerit, statim percutit, et aliquando scutum scindens hominem prosternit.
Hujusmodi etiam animalis sanguis si diu reticis nutriatur, si cum petrosilino et vino potetur, frangit lapidem in renibus et in vesica si pulverizatus accipiatur. Jecur etiam comestum dicitur consra visus valere obscuritatem.
Haec autem gregatim vadunt, et si de grege attractum fuerit, animalia quasi in stuporem versa eminus adspiciunt. In die cum pascuntur,dicuntur respicere ea quae eregione sunt opposita. In sero autem respiciunt ea quae juxta sunt posita. Hoc autem multis herbis et serpentibus venenatis utitur et proficit ex eis,et hausto melle multum debilitatur et forte moritur. Spinam vel sagittam vel aliud alicui membrorum suorum infixum habens,dicitur extrahere polegio silvestri.
Culmo facto ex felle caprarum silvestrium vel domesticarum valet contra telam oculi. Ungues caprarum combusti facto emplastro cum aceto forti fortem curant allopiciam. Cornu caprarum incineratum si ex hoc confricentur dentes et gingivae, confortantur ambo. Dicunt etiam quidam, quod qui comedit duos testiculos capri, et coit, ex superfluo digestionis ejusdem cibi generabit filium masculum, nisi sit impedimentum foemina cum qua coit: et si comedit unum, habebit puer tantum unum testiculum. Sepum etiam capri cum stercore caprae confectum fricatum super podagram lenit dolorem: stercus etiam caprarum combustum cum aceto aut cum melle confricando sanat allopiciam.
Diximus autem in antehabitis libris, quod est aliud genus istius animalis quod non magnum est, et curva ad modum unci habet cornua, quibus se tenet quando cadit per devexa montium: et tertium genus est quod caper montanus et alio nomine hiber vocatur. Et de his satis dictum est in aliis libris .