Cervus animal notum est, pro aetate culmos augens in cornibus et usque ad sex annos, ut dicit Solinus : tunc enim non ultra culmos, ut dicit, producunt, sed in spissum cornua grandescunt. Quot autem producant, non est certum. Ego enim vidi cornu quod undecim in uno, et undecim in alio habuit. Plinius autem narrat, quod " cum sentit se cervus gravari senectute, spiritu per nares serpentes de cavernis extrahit : et cum veneno diffuso per corpus aestuare se sentit, fontem petens limpidum bibit, et sic a vetustate pellis paulatim exspoliatus juvenescit : " et hoc puto ego verum non esse. Senectutis autem ejus indicium certissimum est multitudo vel paucitas dentium, vel nullos habere dentes si est antiquissimus.
Natantes cervi per flumen propter pastum si magna est latitudo quam transnatare cupiunt, caput unius super clunes alterius ponunt propter pondus cornuum, fortissimum in primo, et debilissimum in ultimo statuentes ordine, et sic se invicem supportant.
Coeuntes ad coitum insaniunt et pugnant pro foeminis usque ad mortis vul- nera : et hoc facere dicuntur in fine Augusti oriente Arcturi sidere cum sole : et tunc foeminae per esum herbae sylesis vocatae uterum praeparant ut facilius concipiant, eo quod propter duritiam virgae maris non accipiunt semen nisi fugiendo. Agitatus autem cervus magis fugit ad vias hominum publicas, quam ad latibula, ne sua occulta prodantur.
Geminos etiam cerva aliquando parit : et ejus partus castigatione pedum infra fruteta frequenter abscondunt ne egrediantur : et cum maturi fiunt ad cursum, assiduitatem ad currendum et fruteta transeunda docet, ne per condensa currentes, cornibus haereant et capiantur.
Dicitur etiam de hoc animali, quod omnia visa rara miratur et audita : et ideo frequenter etiam videri propius volens, et in fistulis et in cantu delectari, incidit in periculum capturae vel mortis.
Dicunt etiam experti, quam tam cervus quam aliae bestiae dycalio tela et spinas membris infixas ejiciunt, quando bibunt eum. Percussi autem a phalangio quod est genus aranearum, cancros si habere possunt, comedunt, et sic vincunt: veneni virtutem.
Dicunt etiam haec animalia vitam immunem a febribus habere, et ideo sanas valde esse carnes cervorum si mane ante omnes alios cibos comedantur per duas horas in aliqua quantitate quae totum infundere possit corpus.
Dicunt etiam, quod Alexander probavit amplius per centum annos vixisse cervos circulis aureis insertis in naribus qui post mortem Alexandri per centum annos et amplius capiti nullum dederunt senectutis vestigium.
Venenata autem fugiunt, ita quod si etiam venenata jacula in locum eorum jaciuntur, recedunt. Agitati autem contra ventum currunt, ut ventus ab eis auferat voces canum. Unguentum autem etiam ex eorum medullis confectum, immunem, ut dicunt, servat a febribus.
Cornua ejiciunt in aquis, ut dicunt quidam, ne cornu dextrum inveniatur
quasi aliquid in illo sentiant juvamenti. Hoc tamen ego comperi non generaliter esse verum : eo quod alibi abjectum in silva sub frondibus absconsum inveni cornu sinistrum.
Cervi pugnantes in pascuis victori ut domino obediunt. In partu observant locum ad quem non nisi in una parte sit introitus, ut ubi pugnando contra adversarium defendatur.
Dicunt autem quidam, quod abortivum cervi intra uterum maternum occisi, multum valet contra venenum si carnes ejus comedantur.
Dicunt etiam in spondili colli ubi caput collo jungitur, quod basis capitis vocatur, vermes esse numero viginti.
Dicunt etiam in senectute in capite ejus intra os oculi vespas et formicas generari, et aliquando progredi . Dentes autem quaternos habet in utraque mandibula, et inferius quatuor alios qui in masculo majores sunt quam in foemina.
Os autem cordis ejus exsiccatum et pulverizatum contra cardiacam dicit valere Platearius. Isaac dicit, quod caro ejus est melancholica dura ad digerendum. Cerebrum autem ejus et sepum contra pulsum cordis valere dicitur et dolorem ancharum et laterum, et confert ad reparationem fracturae et lenificat eam. Sepum autem cervi si cum eo fiat unctio, vermes fugat. Sanguis autem cervi frixus cum oleo si fiat ex eo clyster, sanat intestinorum ulcera, et removet fluxum antiquum. Si potetur cum vino, valet contra apostemata venenata. Cerebrum ejus lenificat apostemata dura si sunt in musculis et chordis juncturarum. Serpentes etiam fugiunt odorem cornu cervi si inde et ungue caput domus suffumigetur.
Dicunt etiam, quod cornu cervi decoctum cum aceto si moveatur in ore, sedat dolorem dentium et consolidat gingivas. Si sumatur pulvis ejus et fiat inde dentifrigium, emundat dentes. Combustum autem et bibitum ad pondus unciae et duorum aureorum restringit fluxum sanguinis sine putredine, et valet contra fluxum intestinorum antiquum et contra dolorem vesicae, et abscindit humiditates provenientes ex matricibus, et valet contra icteritiam. Cornu cervi combustum si potetur cum modico melle, expellit vermes. Virga cervi desiccata et potata valet contra morsum serpentium qui dicuntur tyri, ex quibus fit tyriaca. Virga cervi desiccata data homini patienti difficultatem mingendi aut colicam hoc modo ut abluatur et potetur aqua ablutionis removet mingendi difficultatem, et sedat colicam.
Viscera autem cervi foetida sunt valde: cujus causam dicit Plinius esse, quia fel diffusum est in eis. Alii autem in auribus cervi dicunt vel diffundi, et alii in cauda. Plura autem de cervis in antehabitis dicta sunt .