Elephas est animal majus inter quadrupedia, de cujus quidem figura et coitu et generatione satis in antehabitis dictum est , proboscidem habens longitudine decem cubitorum, et utitur ea loco manus tam in bello et in cibo, quam in aliis operibus, et sonans aliquando sonat per os : et tunc terribilis est sonus. Aliquando autem sonat per proboscidem : et tunc efficitur dulcis sicut sonus in concavo magnae fistulae.
Dicitur autem hoc animal timere murem et abhorrere grunnitum porcorum, ita ut aliquando fugiat ex his. Infestum autem dicitur esse tauris silvestribus. Dracones, ut quidam dicunt, magni corpore pugnant cum elephantibus, et devictis eis bibunt sanguinem eorum, ex quo, ut dicunt, refrigerantur ex aestu. Sed hoc puto esse fabulosum.
Hoc autem animal propter pondus sui corporis testiculos habet intra, ut sit velocioris coitus, tamen tempore coitus emittit eos. Pellem habet nigram quasi puniceam et scabiosam in quam cadunt muscae, quas in rugas contrahendo pellem interficit. Dicuntur etiam animalia casta esse, et adulteria nescire, et combinata incedere tempore libidinis. Fortia autem sunt adeo, quod in cruce lignea super se ferant homines duodecim, et amplius, ita quod aliqui magni quadraginta homines posse portare dicuntur. Duorum enim generum esse dicuntur: et nobiliores eorum corporis ostendit magnitudo.
Crura autem eorum sunt magna et superius et inferius fere aequalis magnitudinis sicut columnae: et licet in multa dividant pedem, tamen natura conjunxit pedum digitos ut ex hoc pes fortificetur: et hac de causa etiam flexuras post genua in cruribus dicuntur non habere : et forte habent flexuras non laxas, sed strictas : et ideo putantur non habere ab imperitis : quia si nullas haberent flexuras in cruribus, non haberent gressum ordinatum.
Est autem caro ejus frigida et sicca abominabilis : et qui gustat de ea cum aqua et sale et seminibus ferulae, curatur a tussi antiqua. Decocta autem a liquefacta cum aceto et semine ferulae si praegnans hanc gustaverit decoctionem projicit quidquid habet in utero. Fel autem ejus ad pondus aurei per nares immissum, dicitur conferre contra caducum morbum. Extremitas hepatis comesta cum aqua et foliis citranguli, valet doloribus hepatis. Stercus elephantis si inungatur inde corium in quo sunt pediculi apparentes, et dimittatur donec desiccetur super ipsum, non remanebunt in eo pediculi, sed sta-
tim egredientur. Sepum elephantis si cum eo ungatur patiens dolorem capitis, confert ei. Dicitur etiam, quod si uncia de osse elephantis cum decem unciis mentastri montani potetur ab eo quem primo tetigit lepra, confert ei plurimum. Si cum stercore elephantis suffumigetur domus aut locus in quo sunt cynifes, fugantur et moriuntur.