Siricius et hirinacius etcyrogrillus sunt idem animal. Totum autem hoc animal est spinosum : quia frigiditate complexionis viscosas et multas habet superfluitates, quae in spinas convertuntur. Est autem habitans in cavernis praesagum animal ventorum et ventos timens : propter quod duo vel quatuor facit in antro ostia : et ubicumque praecognoverit ventum spiraturum, se convertit ad plagam oppositam, et claudit ostium per quod venit ventus. Inter quadrupedia vero habet hoc proprium, quod testiculos intus habet super renes sicut avis, et ideo est velocis coitus, et duos auos ad stercus ejiciendum solus dicitur habere. Caro autem ejus dicitur esse desiccativa et dissolutiva et confortans stomachum, et ventrem solvit, et urinam provocat. Utilis autem est his qui ad lepram elephanticam sunt dispositi.
Hiricius etiam quando antequam urinam faciat, agitatur, per redundantiam urinae ita inficitur, quod etiamsi evadit venatorem, spinae computrescunt: et ideo a peritis post urinae projectionem agitatur. Est autem hiricius pinguis porcelli modum exprimens quando excoriatur. Cinis autem combusti hiricii cum spinis si pici commisceatur, cicatricibus pilos reddit. Coit hiricius stans cum femina et erectus propter spinas, sicut in antehabitis naturis animalium diximus .
Dicitur autem hoc animal esse ad multa medicinale. Caro enim ejus est dissolutiva valde. Si autem siccetur caro ejus et bibatur cum oximelle, valet contra hydropem camosam, et contra tumidam, et contra citrinam, et contra paralysim, et dolores renum, et contra fluxum humorum ad viscera. Hepar ejus desiccatum ad solem calidum super testam confert sicut et caro ejus ad pthisim et dolores renum : et si fiat emplastrum, valet contra contractum nervorum et dolorem provenientem in ventre ex ventositate grossa, et contra difficultatem digestionis. Valet autem contra ea quae diximus assus calidus et a patiente comestus. Hiricius salsus bullitus in aqua donec separetur ab eo pinguedo, si cum ejus adipe inungatur et ponatur in domo vel camera vel lecto, congregantur ad eam pulices. Si fiat ex felle ipsius collyrium et mittatur in oculos, valet contra lepram. Et si ex renibus ejus sumatur pondus unius unciae a patiente difficultatem urinae cum aqua cicerum nigrorum, dissolvit statim, et dyssenteriam et tussim curat. Assiduitas autem comestionis ejus generat guttationem urinae, et est optimum contra ventum puerorum, et contra eos qui mingunt in lectis.
Dicitur etiam, quod oculus ejus dexter frixus ad pondus unciae assatus cum oleo alnulae si ponatur in vase aereo rubeo, deinde collyriatur ex eo qui videre voluerit de nocte, nihil occultabitur ei in tenebris quin videat sicut de die. Sinister vero oculus frixus positus in vasculo infert somnum homini quando cum summitate stili ex eo in aurem ejus mittitur.
Hiricius autem qui montanus sive marinus vocatur, si comburatur, purgat materiam subtilem et attenuat. Quidam etiam utuntur eo in ulceribus quibus superveniunt carnes pessimae. Corium autem hiricii silvestris combustum commixtum cum pice aliquid si confricetur cum eo, allopicia curatur. Hiricius autem combustus et tritus curat fistulam si imponatur in eam. Sanguis ejus mixtus cum melle si ex eo fiat gargarismus cum aqua calida, removet grossitiem vocis et raucedinem. Sanguis autem ejus ex decollatione sumptus cum tantumdem olei mixtus si inungatur cum eo corpus viri ignorantis, ligatur ab omnibus mulieribus usque ad mensem : et si abscindatur caro ejus absque decollationis et deinde suspendatur super bestiam vel super hominem cujus minctura difficilis est, statim minget.
Hiricius montanus melior est domestico, et habet spinas in modum acuum, et consimilis est in cura. Melioris etiam est comestionis, et magis juvat stomachum, et fortior est super mollificalione ventris et ad inducendam urinam. Omnis hiricius combustus positus super plagam habentem carnem superfluam, removet carnis superfluitatem. Allopiciae etiam est medicina. Sumatur cinis hiriciorum marinorum et ex gallis rubeis et amygdalis amaris et quantum est hoc totum pro media parte sumatur de stercore muris, et teratur hoc totum cum aceto multum, et supponatur loco allopiciae, et curat eam : et tanti juvamenti est si sumatur de cinere corii ejus, aut de cinere capitis ejus, aut de cinere interiorum ejus cum sepo ursi: jam enim incipiet humor recurrere absque labore postquam inde fricatur locus donec rubescat. Hiricius etiam marinus permixtus cum medicinis scabiei confirmat eas in suo effectu. Plinius autem narrat quod et vulgare est, quod hiricius
uvam vel poma portat involvens se in ea et infixa spinis defert secum. Dicit etiam, quod cum timet involvendo se intra sua arma recipit: sed cum in aqua calida ponitur, delectatus aqua membra relaxat, et ad propriam se formam convertit .