Leonum tria sunt genera, breves scilicet multum hirsuti in collo, et hi sunt imbecilles : et graciles de leopardis quasi compositi, et hi sunt timidi: et sunt longi, et hi sunt fortes.
Est autem animal magnis gaudens et liberalibus : propter quod rex dicitur ferarum : et quia communicativum est praedae, ideo indignatur provideret in crastinum, et abhorret iterum redire ad sui cibi reliquias, sed permittit accipi a quocumque, et maxime ab homine, quem etiam non perimit nisi in magna fame quando alium non invenit cibum. Obviantes autem et provocantes discerpit, et prostratis et veniam petentibus aliquando parcit: et cum raro formidet, scorpionem mirabiliter fugit et abhorret. Album etiam gallum multum timere dicitur : et quando domitus est, catuli percussione disciplinatur. Cibo etiam supcrimpletus, praecipue si currendum in fuga praesumpserit, imissis per os unguibus ejicit cibum, et secundum nisi primus digestus sit, vix accipit.
Dicunt Plinius et Solinus, quod aliquando in pede vel ore infixum et impediens aliquid habens, blanditur homini occurrenti, ut impediens extrahat, ac quaerenti refugium claudit vias, nisi hoc perficiat. Dicunt etiam leaenam esse ferventem in concupiscentia coitus, et leonem non multum potentem coire propter nimium calorem: et ideo leaenam adulterari cum pardo, et hoc odore percipere leonem: sed illa priusquam ad leonem redeat, se lavat aquis nivis, et odorem adulterii deponit: sed ego hoc puto esse falsum. In blandimento caudam habet immobilem: in ira autem primo cauda percultit terram, postea dorsum, et tunc insilit, et in ira calore consumitur intra seipsum. Cor tamen ejus praecipue calet inter membra.
Leo proportione corporis sui fortiora et majora et duriora habet ossa caeteris animalibus: propter quod collisa emicant ignem. Nec habet medullam nisi in cruribus et focilibus. Infestum habet onagrum, et hunc ex odio venatur.
Dicitur etiam quasi continue febricitare de quartana. Sed hoc pro certo falsum est, quia natura nullum animal facit nisi aequalitatem habeat complexionis suae speciei debitam, et in illa est sanum. Infirmus autem aliquando venatur simiam, et cibatus ea sanatur: et potatus etiam aliquando sanguine canis, sanatur aliquando. Adeps ejus calidior est omnium animalium adipibus : et perunctus eo fugat omne animal, etiam serpentes. Os colli sive spondiles continui sunt, et caro sicut tota sit nervus : et ideo retro adspicere non potest. Interiora autem ejus sunt sicut canis, et etiam dentes, nisi quod majores sunt. Exteriora vero sicut catti: et cum per lapidosa graditur, intrahit ungues, et parcit eis quasi suis armis.
Caro leonis calidior est canina, et cum hoc sicca : valet autem in cibo paralyticis : et quia tarde digeritur, generat in cibo vcntositates et torsiones. Vestes in corio ejus devolutae securae sunt a tinea. Corium autem ejus cum corio lupi positum depilat ipsum, et similiter alia coria. Si suffumigatio ex sepo ejus circa aquam fiat vel ex eo aliquid in aquam veniat, prohibet lupos ne bibant eam. Si sepo ejus cum alliis trito, ita quod odorem albi vincat, corpus aliquod perungatur, numquam lupi accedunt ad ipsum. Si cum sepo ejus liquefacto circuitus ovium inungatur, numquam accedent ad eum lupi nec alia rapacia. Si dens leonis qui caninus vocatur, collo
pueri suspendatur, antequam cadant dentes, et in ortu dentium secundorum, securum reddet a dolore dentium. Sepum leonis permixtum unguentis aliis, delet maculas in homine. Sanguis ejus confricatus super cancrum, curat eum. Fel leonis potatum parum curat ictericiam. Hepar ejus in vino positum et bibitum, dolorem aufert hepatis. Cerebrum ejus acceptum inducit amentiam. Instillatum autem auri cum oleo aliquo acuto, valet contra surditatem. Testiculus autem ejus tritus cum rosis datus, sterilitatem inducit in potu acceptus : similiter facit comestus assus vel crudus. Stercus ejus in vino potatum facit abhorrere vinum .