Mus animal est notum, et est multorum generum valde : animal enim est ^agreste in agris in terra habitans, et est duorum colorum, rubeum, et nigrum. Et aliud est domesticum in horreis et in domibus habitans, et est nigrum et parvulum. Et est genus rubeum brevi cauda, acutae vocis, quod proprie sorex vocatur, et est venenosum : et ideo non capitur a musionibus. Est autem magnum quod nos ratum vocamus, et est in arboribus habitans fuscum nigris in facie maculis. Et est corilinum quod comedit avellanas, et hoc est rubeum cauda pilo- ^ sa. Et sunt multa alia genera. Et, ut Alexander dicit, in Oriente sunt mures vulpium quantitatem aequantes, et homines et animalia alia infestantes. In Arabia etiam invenitur mus magnus, anteriores pedes habens ad latitudinem palmi, et posteriores ad modum digiti.
Hoc animal coitu complectitur caudis, et ruminat solum inter ea quae dentes habent serrales. In coitu urina ejus dicitur venenosa, quae si tetigerit hominem, corrodit usque ad ossa. Nascitur autem omne genus muris de terra, licet etiam ex coitu sui generis generetur. Unde in Thebis aegptijs quando pluit plurimi generantur. Quidam in hoc genere albi inveniuntur, et lapilli albi inveniuntur in stercoribus eorum, et sunt multae valde generationis.
Omne autem genus muris grano vescitur et pane : sed libentius durum comedit quam mollem : multos aliquando caseos inveniens, omnes attentat, et postea de meliori comedit. Cum pansilenos est luna, jecur ejus crescit, et diminuitur in utroque interlunio.
Muris caro calida est et pinguis ali- I quantulum, et in ea est virtus expulsiva melancholiae : et si comedatur mus assus, desiccat salivam fluentem ab ore puerorum. Mus etiam fissus et morsui scorpionis superpositus, sedat dolorem ejus, et quando ponitur super verrucas, eradicat eas. Caput muris in panno lini suspensum et portatum ab eo qui habet dolorem capitis, sedat eum : et si suspendatur caput ejus super hominem caducum, curatur. Stercus ejus si cum sale et oleo super nares alicujus ponatur, solvit ven-
trem. Galenus dicit stercus muris conferre contra allopiciam si teratur et cum succo erucae conficiatur et succo nasturtii et ceparum et alliorum, et fiat ex eo emplastrum super locum ipsum. Si domorum murium combustorum pulvis in olla misceatur cum oleo lauri, et fiat ex eo emplastrum super allopiciam postquam locus confricatus fuerit in aliis singulis diebus, nascuntur pili hoc faciendo.
Si arsenico citrino in farina impastato mus cibetur, morietur. Si litargirium cum elleboro et farina conficiatur, et mures inde cibentur, morientur.