Praefatio. Servo Christi Benivolo Gaudentius
0827A (Galeardus hunc titulum sic ediderat:
Ad Servum Christi Benivolum Gaudentii episcopi Praefatio. Servo Christi Benivolo Gaudentius; addens notas sequentes.)
Ad Servum Christi. Titulum hunc ex librarii ingenio appositum verba haec manifeste arguunt, ab usitato epistolarum inscribendarum more prorsus
aliena: deest etiam in mss. duobus, Florentino et Urbinate; verum cum in exemplaribus editis, quae nobis videre contigit,
constanter habeatur, retinendum censuimus. Codex Florentinus sic habet:
Servo Christi Benivolo Gaudentius, itemque Urbinas; quam inscriptionem genuinam esse nullus dubito, eamque propterea Praefationi huic praefigendam curavi.
Eamdem profert ms. cod. qui fuit doctissimi viri Octavii Pantagathi conterranei mei, iisdem omnino verbis:
Servo Christi Benivolo Gaudentius; nam Urbinas paululum immutat:
Servus Christi Benivolo Gaudentius. Porro quamvis sciam stylum hujus Operis ab epistolari penitus abhorrere, attamen paschales quoque Cyrilli Alexandrini
0827B sermones, habitos quidem ex suggesto ad populum, sed postea in epistolarum figuram conformatos, quemadmodum et Gaudentii
nostri, et aliorum, saepius fuisse, jam docuit Ferrarius lib. 2 de Rit. sacr. Eccl. concionum, cap. 3. Salvianus Praefationem
librorum de Gubernatione Dei ita inscribit:
Sancto episcopo Salonio Salvianus salutem in Domino, et Gaudentius ipse, tract. 18, ad Serminium, de Villico iniquitatis:
Servo Christi Serminio Gaudentius episcopus.—Benevolum. Uterque Vaticanus codex sic legit:
Ad servum Christi Benivolum; Flor. vero:
Servo Christi Benivolo; in Urbin. bis in ipso limine
Benivoli appellationem deprehendimus. Itaque ad exemplarium mss. et Parisiensis editionis consensum editionem nostram conformavimus.
In alias editiones irrepserat
Ad Servum Christi Benevolum; sed hanc quae a nobis edita est fuisse veteribus scribendi rationem, probat antiqua inscriptio apud Rubeum, pag. 263, M.
Aurelio Dubitato et C.
0827C Centullo Fortunato posita:
Indvstrio Ac Benivolo
Plvrimis Militiae Honoribvs
Fvncto
Pro Svae Pietatis Merito
M. Avr. Dvbitato V. I. Patri
Et C. Centvllo Fortvnato
Advlescenti (
sic ) Clarissimo
Confer praeterea Valesium in not. ad Sozomenum, lib. VII Hist. Ecclesiast., c. 13. De Benivolo plura infra,
0828A ad verba illa Gaudentii:
Magistrum memoriae. —Gaudentii episcopi Praefatio. Codex Flor. titulum hunc praefert:
Gaudentii episcopi Brixiensium conciones. In Cod. Urb.:
Tractatus Gaudencii ad Benivolum incipit feliciter. Vide annot. 1, serm. sequentis.
.
0827 217 Communis voti fuerat, ut ea quae de divinis eloquiis
0828A Paschales octo dies neophytis olim solemnes; immo et Christianis omnibus, utpote in quibus Resurrectionis laudibus, et sacrosanctae
praedicationi jugiter instarent, antiqua veterum monumenta produnt, apud quos passim leguntur sermones per eam hebdomadem
ad Neophytos habiti. Joan, Chrysost., hom. 33 in cap. XIII Gen., Frontone Duceo interprete:
Illucescente Resurrectionis die necessarium erat, ut de Resurrectione Domini Charitatem vestram doceremus, et sequentibus
diebus propter miracula quae tunc facta sunt, Resurrectionis demonstratio iterum afferenda erat. In quibus etiam in manus
accepimus Apostolorum Acta, inde vobis continua componentes convivia, et crebris, quotidianisque admonitionibus
0828B
eos qui nuper Baptismi gratiam acceperant, exhortantes. Hinc Aug., in prooem. lib. de Octo Quaest. ad Dulcitium, eos
dies sanctos appellat, et Valentinianus inter festos dies a jure dicundo feriatos recenset l. II de Feriis, Cod. Theodos.; quod Valentiniani
Decretum confirmatur etiam in edicto Theodorici regis, cap. 154; apud Cassiod. synodus Trullana can. 66:
A sancta Resurrectionis die usque ad novam Dominicam tota septimana ecclesiis vacare fideles jugiter oportet, psalmis, et
hymnis, et spiritualibus canticis, in Christo gaudentes, festumque celebrantes, et divinarum scripturarum lectioni mentem
adhibentes, et sanctis mysteriis jucunde et laute fruentes.
Sic etiam Gaud. infra:
Quid unaquaque die illius sacratissimae hebdomadis sanctae fraternitati a me expositum meminissem.
per paschales dies proxime praeteritos explanavi, coram valuisses audire. Cum enim semper,
0828 tum praecipue diebus festis praesentia tua nobis merito grata est in ecclesiae Brixianae conventu. Nam sicut
0828B
Honorati sunt, qui civiles dignitates gessere, vel in urbe, vel in provinciis, aut etiam qui honores in militia adepti sunt, vel militari
dignitate perfuncti,
0828C ut docet Vales. in not. ad Marcellin. pag. 15.
Honorati etiam vocati sunt apud Alciat. l. I Praetermiss., qui palatinam, aut curialem dignitatem habuissent, sed tamen administratione
abstinerent, de quibus fortasse intelligit Ambrosius in Oratione de Obitu Valentiniani:
Jam promiseram me profecturum respondens vel honoratis petentibus, vel praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur. Vide Petr. Nann., in Schol. ad Ambros. l. V, ep. 33, n. 4, ed. Froben.
Honorati appellatio satis conveniebat Benivolo, qui
Magister memoriae in palatio fuerat apud Valentinianum, inf. pag. seq.
honoratorum nostrae urbis, ita etiam
0829A Dominicae plebis,
0829B Cod. Florent. Urb. ac Vatt. duo,
Deo annuente.
Domino annuente, dignissimum caput es, quia non minore diligentia servare studes Dei praecepta, quam discere: robustam catholicae
fidei professionem praeclarae vitae meritis aequiparare
0829B In mss. sic legitur:
contendens. Habeat sincera fldes, quod tamen non probo.
contendens, ut habeat sincera fides 218 opera suae puritatis nitore condigna. Qua in re maximus docentis fructus est, et
immortalis utilitas audientis, dicente Apostolo:
Non auditores tantum, sed factores legis justificabuntur
0829B Et ita legit Vulgata etiam apud antiquos Patres. Cod. Flor. ac Vatt. duo,
apud Dominum; at ms. Cod., qui fuit olim praeclarissimi viri Octavii Pantagathi Brixiani,
apud Deum; ubi etiam paulo supra pro
maximus docentis fructus, occurrit
maximus dicentis fructus, quae melior ac fortasse verior est lectio.
apud Deum (Rom. II) . Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui,
0829B Ex hoc loco discimus Benivolum, quando Justinae Augustae mandatis restitit, fuisse adhuc catechumenum, quod ex Rufino, Sozomeno,
ac Nicephoro non liquet.
necdum percepta Baptismi gratia, ita pro fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici
per omnia viri
0829B Philastrium patrem vocat, cujus ipse in Brixiana sede successor fuerat. Sic etiam in Serm. de Vita Philastrii:
Ego autem minima ejus pars omnibus votis exopto, ut agrum bene a patre consitum, et non satis idonea successione susceptum,
quoquo modo
0829C
tueri praevaleam. Plura ibi de Philastrio.
patris nostri Philastrii, tantae constantiae
0829C Flor. et Urb.,
testimonio approbares; itemque cod. ms. Octavii Pantagathi, quod quidem videtur melius, licet mutare noluerim, cum et vulgata lectio aeque bona
sit.
testimonium
0829B approbarit. Nostri namque temporis
0829C Justinam innuit Valentiniani majoris uxorem, ac Valentiniani II matrem. Vide Notas sequentes.
Regina
0830A Jezabel, Arianae perfidiae patrona simul
0829C Sulp. Sever., dial. 2, de Valentiniano loquens, sic ait:
Ad animum illius immitem, ac superbum uxor accesserat Ariana. Nempe Justina. Haec autem vivo marito Orthodoxis parum nocuit, quo vita functo maximas turbas excitavit. Rufin. lib. II Hist.
Eccl., cap. 15, edit. Froben. 1523:
Justina, Arianae haereseos alumna, impietatis suae venena, quae vivente viro suppresserat, filio facile decepto fidenter aperuit. Socrat. lib. IX Hist. Trip., c. 20:
Justina, Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non valuit Orthodoxos. Eo mortuo, et filio valde
juvene, Mediolanum veniens Ambrosio episcopo
0829D
erat infesta.
ac socia,
0829D De Justinae persecutione in Ambrosium mota, videndus Paulinus in Vita Ambros., immo Ambrosius ipse l. V, ep. 33, ad Marcellinam
sororem, ubi Justinam, sicuti et Gaudentius noster, Jezabel nomine indicat dicens:
Quid dicam, quod etiam Eliam Jezabel cruenta persecuta est? Quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi? singulae tamen singulos:
mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora.
Plura de Justina quaerentibus occurret Zosimus lib. IV, et Valesius in not. ad Marcellinum, pag. 611, ubi etiam Socratis
fabulam de Justina refellit. Mortua est in exsilio, ut colligitur ex Rufino, lib. II, cap. 17.
cum beatissimum persequeretur Ambrosium, Ecclesiae 219 Mediolanensis antistitem, te quoque ea tempestate
0829D Benivolum hunc Rufinus, Eccl. Hist. l. II, c. 16, memoriae scriniis praesidentem appellat; Niceph. vero, l. XII Hist., c.
19, in Scribarum decuria, in sacrarum Constitutionum tabulario militasse ait. De scriniis principum multa est mentio in Cod.
Theodos.
0830B quibus qui praeerant, et primum locum tenebant, magistri vocabantur, ut optime notat Vales. notis ad Marcell., pag. 253.
Erant autem scrinia capsae, seu plutei, in quibus commentarii, et libelli, hoc est monumenta litteraria custodiebantur, ac
quatuor praecipue fuerunt,
libellorum,
memoriae, dispositionum, et epistolarum, ut tradit Salmas. ad Hist. August. in Alexand. Severo. Hinc singulis scriniis qui praefecti erant, vocabantur a suo quisque
scrinio
Magister a libellis, a memoria, aliquando etiam absolute
a libellis, a memoria, ut apud Lamprid. in Alex. Severo:
Post meridianas horas subscriptioni, et lectioni epistolarum semper dedit operam, ita ut ab epistolis, et libellis, et a memoria
semper assisterent. Nonnumquam
Magister libellorum, Magister memoriae nuncupati sunt, ut hoc loco apud Gaudentium. Item apud Marcell., l. XXIX, Festus quidam ex advocato consularis Syriae, ex
consulari
Magister memoriae, deinde proconsul Asiae fuisse dicitur.
Magistrum memoriae, oblitum salutaris fidei arbitrata, contra catholicas dictare Ecclesias compellebat, quod ne faceres,
ultro et
0830C Locus emendatus ex consensu mss. Editi habent
politicae, quo nihil inficetius. Favet emendationi Rufinus, dicto l. XI, c. 16:
Ne inceptum reginae frustrari (Benivolus)
videretur, celsior ei honor promittitur. Ille qui nobilior esse in fide, quam in honoribus cuperet: Quid mihi, ait, pro impietatis
mercede altiorem promittitis gradum? Hunc ipsum, quem habeo, tollite: tantum mihi conscientia fidei duret illaesa. Haec dicens
ante pedes impia praecipientium cingulum jecit.
promotionis pollicitae dignitatem, et ambitionem saeculi, gloriamque mundanam, pro Dei gloria contempsisti, magis eligens
0830C Praeclarum Benivoli facinus narrant scriptores ecclesiastici locis supranotatis. Sozomenus vero, lib. IX Hist. Trip., c.
20, et lib. VII Hist. Eccl., c. 13, qui, Rufino et Nicephoro consentiens, ait, eum ne fidei causam desereret,
detractum sibi cingulum ante pedes reginae abjecisse. Porro
militare cingulum abjicere pro Christi fide ad constantiam ostendendam, in gentilium Imperatorum, aliorumque praesidum contemptum, christianis militibus
solemne fuisse,
0830D pluribus colligitur ex actis Ss. quae protulit Gallonius in libro de Martyrum Cruciatibus, cap. 4, pag. 191, edit. Antuerp.
1668. Confer quae de Victricio Rothomagensi habet Martyrologium Romanum, 7 Aug.; de Armenis militibus 5 Sept., et de Menna
Aegyptio 11 Nov.
privatus vivere, quam mortuus militare. Vere enim moritur apud Deum, qui ab apostolicae fidei veritate discedit, cui Christus
Deus, qui vita est, amputatur, dum
0830D In mss. Flor. et Urb. legitur
coaeternae. Editio Paris.
eo aeternae, male. Vocabulum illud ὁμοούσιον, itemque voces οὐσίας, ὁμοουσίας, saeculo Gaudentii valde impugnabant Ariani; de quo vide
Sulp. Sev. lib. II sac. Hist.; Hieron. in epist. ad Damas., ed. Bened. tom. IV, ep. 14.
aeternae Trinitatis homoousion deneganti subtrahitur. Sed ut ad propositam causationem redeam, ex ingenti aegritudine
0830B tuum
0830D Ita in mss. quatuor codd., in editis legitur
nunc; at Cod. Pantagathi
tuum tunc, prout etiam in sequenti
dolebas omnino; mox infra
propterea veluti, quae postrema vox valde huic loco accommoda deest tam in editis quam in mss.
tunc adhuc corpus invalidum, ne supradictae
0831A festivitati interesses, inhibuit, unde vehementer
0831B Receptam lectionem exturbare nolui, licet mss. codd. magno consensu legant
dolebas animo. Nescio an fortasse scribendum
dolebas ex animo; at verbum
0831C
vehementer, quod praecedit, prohibet quidquam immutari.
dolebas, omnino fraudem tibi spiritualium bonorum reputans peccatis urgentibus irrogatam: ac propterea singulare quoddam
dispendii memorati remedium magnopere exegisti, ut scriberem quid unaquaque die illius sacratissimae hebdomadis, sanctae fraternitati
a me expositum meminissem. Quod plane ego mediocritatis meae conscius, litteris credere non auderem, nisi tu
0831C Consentiunt in hanc lectionem mss. Codd., et ita omnino legendum videtur, ut conveniat illud quod supra dixit
magnopere exegisti. Infra etiam:
Quatuor praeterea breviores tractatus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam. In editis
religiosa constantia, quod nullo modo putavimus retinendum, quamvis vulgatam lectionem tueatur liber Octavii Pantagathi paulo ante laudatus.
religiosa instantia 220 compulisses, satis est enim mihi, si instruere commissam plebem viva saltem voce sufficiam. Sciens
itaque
0831C In mss.,
virum. Quod sequitur,
inanis eloquentiae pompam quaerere, observavit Barthius, in Animadvers. ad lib. I Philippidos Gulielmi Britonis, in sequiorem sensum accipi, ut
pompa saeculi, pompa daemonum. Vide annotata ibi a Barthio, p. 11. Sic etiam Cic., II Fam. ep. 16:
Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum; et IV Tusc.:
Illa quidem ex rhetorum pompa, ardores animorum, cotesque virtutum. Hinc
pompatice ingredi, Amos VI.
verum divinae sapientiae amatorem non super assertione inutilium rerum inanis eloquentiae pompam quaerere, sed salutarem
de Scripturis sanctis explanationum congruentium desiderare doctrinam,
0831B scribere tibi aggrediar omnino iisdem sensibus, et fortasse etiam verbis, quibus me in Ecclesia locutum esse reminiscor,
ut loquelam meam, qualiscumque est, facile, cum legeris, recognoscas.
0831D Horum primus est de Paralytico, qui in ordine censetur undecimus, cum tribus sequentibus. Itaque sermones paschales priores
decem.
Quatuor praeterea breviores tractatus, quos de diversis capitulis Evangelii apud te olim fuisse me locutum prodidisti, et
quintum de Machabaeis martyribus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam, ut eos, si ulla utili memoria dignos arbitraris,
in postrema parte
0831D Cod. Flor. legit
schidae, Vat. uterque
schedae. Hier. Epitaph. Nepot.:
Nepotianus noster aurum calcat, schedulas consectatur. Et Praef. in Job.:
Mihi, meisque permittant pauperes habere schedulas, et non tam pulchros codices, quam emendatos. Scheda, et Schedium, apud Barthium, lib. XII Advers, c. 18, ubi etiam hunc Gaudentii locum affert.
schedulae hujus simul transcribendos adjungas. De illis vero tractatibus, quos
0831D
Notariis latenter appositis. Scripto excipiebantur olim ab auditoribus, et clam, et palam dicentium conciones, de quo insignis valde est locus Gregorii
Nazianzeni, Orat. ad 150 episcopos, J. Billio interprete:
Valete, sermonum meorum amatores, et cursus, et concursiones, et calami tam perspicui, quam occulti; quo in loco perspicuos, et occultos calamos nihil aliud significare, quam
notarios, qui, sive clam sive palam positi, quae diceret Nazianzenus scripto velociter exciperent, recte opinatur Ferrar. l. II de
Rit.
0832B sacr. Eccl. Conc. c. 28. Hic obiter annotaverim locum Nazianzeni male a Birkeimero fuisse acceptum; nam ubi in Graecis habetur,
καὶ γραφίδες φανεραὶ, καὶ
0832C λανθάνουσαι,
et calami tam perspicui, quam occulti, ipse interpretatus est,
nec non calumniatores manifesti, et occulti, qua inepta versione totam Gregorii sententiam labefactavit. De exceptoribus videsis quae diximus supra in Praef. ad Gaudentium,
n. 5. Plures sunt Gaudentii tractatus a notariis excepti, ut ex eorum titulis infra patebit; hujusmodi autem sermones postea
quam excepti essent, solebant concionantes ipsi a notariis accipere, et majori cura, ac solertia emendare, ut liquet ex eodem
Gaudentio, et Gregorio Magno, qui suas in Ezechielem homilias ad Marianum episcopum mittens sic scribit:
Homilias, quae in beatum Ezechielem prophetam, ut coram populo
loquebar, exceptae sunt, multis curis irruentibus in abolitione reliqueram. Sed post annos octo, petentibus fratribus, notariorum
schedulas requirere studui, easque, favente Domino, transcurrens, in quantum ab angustiis tribulationum licuit, emendavi.
Gaudentius ipse paulo supra:
Quatuor praeterea breviores tractatus, quos de diversis capitulis
0832D
Evangelii apud te olim fuisse me locutum prodidisti, et quintum de Machabaeis martyribus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam. Porro istos Gaudentii tractatus, qui post paschales habentur, a notariis exceptos fuisse, titulus indicat:
Incipiunt excepti tractatus de diversis capitulis. Verum non omnium passim, aut discrimine nullo, conciones excipi solebant, sed eorum tantum qui in dicendo excellerent, ut
ex Ferrario habetur. De
notariis, et eorum notis vide Lips. in epist. ad Leonard Less., cent. 1, ad Belgas ep. 27.
notariis
0832A (ut comperi) latenter appositis, procul dubio interruptos, et semiplenos otiosa quorumdam studia colligere praesumpserunt,
nihil ad me attinet. Mea jam non sunt,
0832D Cod. Flor.,
quae constet.
quae constat praecipiti excipientium festinatione
0832D Mss. codd.,
concisa. Respondet illud quod supra dixit
interruptos, et semiplenos. Cod. Octavii Pantagathi legit
esse concisa, sicut etiam in superiori
quae constet.
esse conscripta: vereor tamen, ne aliqua sub
0832D Ita cod. Flor., Vatt. duo, itemque editio Parisien. et Colonien. In editione Lugdunensi deest
mei.
sermonis mei titulo sanae fidei inimica alieni errores involvant, et efficiantur sempiterni criminis rei, qui fuerint incautae
221 praesumptionis auctores. Ergo quoniam desiderio tuo negare operam non potui postulatam, breviter tibi prius ostendam,
non semper aegritudinum plagas pro peccatorum cumulo nostris corporibus irrogari. Humani corporis natura, ex quo sententiam
mortalitatis excepit:
Tu terra es, et in terram ibis (Gen. III) , infirmitatibus variis subjacet, sine
0832B discretione cujusquam; et quamvis peccatores nos esse salubriter fateamur, non tamen vel ex vigore, vel ex debilitate carnis,
meritorum ponderandae sunt qualitates, cum frequenter idolorum cultores sanitate corporis, ac bonis hujus saeculi perfruantur,
et e contra divino cultui inhaerentes aegritudinum, ac tribulationum vexatione quassentur. Nam legimus Abimelech gentilem
regnasse (Gen. XX) , et Abraham sanctum peregrinationis molestias pertulisse (Gen. XII) : et illius Laban Syri
0832D In ms. Floren. legitur
ydolatrae. Jampridem observavit
0833B Baluzius, in not. ad Salvian. pag. 237, Latinos codices fere semper habere
idolatria, raro
idololatria. Porro etiam cod. Pantagathi hic habet
idolatrae, quod Baluzii observationem confirmat. Vide, inf., serm. 4, in illud
idololatriae tramites; et
0833C serm. 9, ad verba
repudiata ob idololatriae adulterium plebe Judaica.
idololatrae mercenarium fuisse sanctum Jacob (Gen. XXIX, 30) : et Moysen
0833A justum, regnante impio Pharaone, latuisse metuentem in terra Madian (Exod. II, III) : et Eliam mirificum a facie persequentis
Reginae Jezabel fugisse ad solitudinem (III Reg. XVIII, XIX) . In novo autem Testamento Joannes, Prophetarum maximus, post
longum squalorem feralis custodiae (Matth. XIV) , post iniquas contumelias vinculorum (Marc. VI) ,
0833C Sic habet cod. Urb. et Vaticanus uterque. In editis
decollatus.
decollatur in carcere: et Herodes sacrilegus, qui eum jussit occidi, epulatur cum principibus suis, et tribunis, et
0833C Vox illa
primoribus in mss. desideratur. Fortasse abstulerunt librarii, putantes supervacuam, dixerat enim
principibus. Verum textus Evangelicus Marc. VI, vers. 21, et principes, et primos memorat:
Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. Graeca editio: Ἡρώδης τοῖς γενεσίοις αὐτοῦ δεῖπνον ἐποίει τοῖς μεγιστᾶσιν αὐτοῦ, καὶ τοῖς χιλιάρχοις, καὶ τοῖς πρώτοις τῆς
Γαλιλαίας.
primoribus Galilaeae discumbens: ebrius non solum vino, sed ipsius etiam cruore Baptistae.
0833C In cod. Urb. deest particula conjunctionis, quae fortasse in editis superfluit.
Et sicut in Apocalypsi de Babylone scribitur, vel urbe, vel gente, vel unaquaque anima, errorum caligine, vitiorumque carnalium
permixtione confusa (
0833C Ita in mss. omnibus. In editis deest
Babylon. Vide Hieron. in libr. de Nomin. Hebr.
interpretatur enim confusio Babylon):
Et vidi, inquit,
mulierem ebriam de sanguine sanctorum (Apoc. XVII) . Verum
0833B haec Dei patientia quorsum evadat, ipse Salvator docet
0833C Verba quae sequuntur,
in Evangelio dicens, desunt in codd. Vatt. et Flor. Urbinas,
Salvator in
0833D
Evangelio docet. Cod. Octavii Pantagathi,
ipse Salvator docet.
in Evangelio, dicens:
0833D Narratio haec utrum historia sit, an parabola, plurima est quaestio apud expositores. Irenaeus, Tertullianus, Ambrosius,
historiam esse volunt: Joannes Chrysostomus, Cyrillus, Theophilactus, Beda, parabolam. Quid senserit Gaudentius, ex hoc loco
non liquet.
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, 222
et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam, nomine Lazarus, jacebat ad januas ejus ulceribus plenus,
0833D In mss.
cupiens saturari, cui lectioni consentit Vulgata editio.
et cupiebat saturari de his quae cadebant de mensa divitis
0833D Ita editi omnes. In mss. subditur
et nemo illi dabat, quod fortasse librarii adjecerunt ex Vulgata. Graeca exemplaria: καὶ ἐπιθυμῶν χορτασθῆναι ἀπὸ τῶν ψιχίων τῶν πιπτόντων ἀπὸ
τῆς τραπέζης τοῦ πλουσίου· ἀλλὰ καὶ οἱ κύνες ἐρχόμενοι:
et cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis. Sed et canes venientes. Consentit huic lectioni antiquissimus codex ms. Evangeliorum monasterii S. Juliae civitatis
0834B Brixiae, aureis et argenteis grandioribus litteris in membranis violaceis exaratus, qui tamquam pretiosum antiquitatis κειμήλιον
apud hujus coenobii moniales asservatur. Eodem modo vertit Isidorus Clarius Brixianus episcopus Fulginas. Porro antiquissimos
0834C codices, puris prasineo et cyaneo coloribus tinctos, auro et argento conscriptos, in monasterio S. Juliae Brixiae asservari
memorat Capreolus lib. V Hist. Brix., pag. 27.
:
sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab Angelis in sinum
Abrahae: dives vero mortuus sisteretur
0834C Hanc lectionem exhibet Flor. cod. itemque edit. Parisien. Colonien. et Lugdunen. In mss. Vatt. et Urb.
in sinu inferni. Graeca exemplaria: ἀπέθανε δὲ καὶ ὁ πλούσιος, καὶ ἐτάφη. Καὶ ἐν τῷ ᾅδῃ ἐπᾴρας τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ.
Mortuus est autem et dives, et sepultus est. Et in inferno elevans oculos suos. Concinit ms. cod. Brix. Evangeliorum monasterii S. Juliae, quem mox laudavimus, itemque versio Isidori Clarii. Hanc porro
interpungendi rationem, quae Graeco textui inest tamquam Apostolico dogmati de Christi descensu ad inferos magis consonam
observat, et probat doctissimus auctor operis de Moderatione ingeniorum adversus Joannem Phereponum, lib. III, c. 9, p. 412,
edit. Venet.
ad inferna supplicia (Luc. XVI) ; et
0834A obsecraret istius pauperis tincto
0834C Mss. codd.
in aquam. In his quae subjicit Gaudentius
0834D non textum κατὰ πόδα secutus est, sed potius sensum expressit.
in aqua digito refrigerari linguam suam, quod tamen promereri non potuit, in tormentis flammae inexstinguibilis constitutus.
0834D In mss.
Ad hanc enim, et paulo post desunt verba illa
et econtra.
Ad hanc servatur poenam prosperitas impiorum; et e contra ad illam beatitudinem perducitur justorum tribulatio, ut cum sancto
Abraham Patriarcha, in aeterna vita requiescere mereantur, qui angustias vitae hujus fideli patientia tolerantes, de saeculo
isto migraverint. Unde dicebat Dominus:
Intrate per angustam portam, quia lata, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per illam (Matth. VII) .
Quam angusta est porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Luc. XIII) . Propter hoc et sanctus Apostolus gloriari se in infirmitatibus suis praedicat:
Cum enim infirmor, ait,
tunc
0834B
potens sum (II Cor. XII) . Sanctum quoque Timotheum assiduis aegritudinibus laborasse, idem beatissimus prodidit apostolus Paulus scribens
ad eum:
0834D Vatt. duo, atque Urb.,
noli adhuc; cui lectioni favet etiam Vulgata.
Noli amplius aquam bibere; sed vino modico utere, propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V) .
0834D Frigida lectio videtur si spectemus ea quae sequuntur, inducit enim divitem secum loquentem. Vatt. duo, atque Urb.,
Quaeratur fortasse, quod magis omnino convenit, quamvis mutare noluerim.
Quaerat fortasse quispiam divitum, dicens: Ergo malitiose Deus dedit divitias,
0834D Ita reposuimus ex quatuor mss. Codd. Editi,
si propterea.
si propter eas divitem torquet. Vult enim videri humanus error, non modo cum venia,
0834D Flor. et Urb.
sed jam cum ratione. Elegans haec Gaudentii sententia apposite profertur a celeberrimo nostrorum temporum oratore, initio secundi eorum sermonum,
qui editi sunt in calce tractatus doctissimi Polyhistoris Ludovici Antonii Muratorii
della Carità Cristiana, Mutinae 1723.
sed etiam cum ratione
0835A peccare. Non malitiose, sed providenter
0835C Flor. cod atque editio Parisien. sic habent, et ita omnino legendum videtur, respondet enim objectioni divitis. Vat. duo,
te Dominus divitem fecit. In editt. Colonien. et Lugdun. deest
te; at cod. Octavii Pantagathi,
providenter te Deus divitem fecit.
te fecit 223 Deus divitem, ut per opera misericordiae invenires peccatorum tuorum vulneribus medicinam.
Eleemosyna quippe a morte liberat, et ipsa mundat ab omni peccato (Tob. XII) . Non enim ob hoc cruciatur ille quia dives fuit, sed quoniam ipso epulante pauper Lazarus esuriit. Caeterum
et ipse sanctus Abraham dives fuerat, sed peregrinorum,
0835C Locus iste mihi suspectus est. Cod. Flor. sic legit:
Indigentiumque multa largitur mancipium. Urb. et Vatt. duo,
indigentium quam multa largitur mancipium. Has autem lectiones nolo excutere, quia nihil subesse video. In cod. Pantagathi ad oram paginae ipsius Pantagathi manu scriptum
est
indigentium cum multa largitate.
indigentiumque mancipium. Sanctus quoque
0835C Hunc Gaudentii locum protulit Pineda ad confirmandam illorum sententiam qui censent Job regem
0835D fuisse, inter quos numerantur LXX, et Graeci fere omnes, quorum auctoritatem fortasse secutus est Gaudentius. Ad regionem
quod attinet, Eusebius, lib. IX Praep. Evang., c. 4, profert Aristaeum in Judaica Historia scribentem, Jobum
habitasse in Idumaeae atque Arabiae finibus. Consentit antiquissima appendix addita ad librum Job in fine versionis LXX, quae tradit
eum habitasse Ausitide in finibus Idumaeae et Arabiae. Vide Grot. in not. ad Sulpic. Sev., pag. 65. Miratus sum, clarissimum Job commentatorem, terram Hus a Plinio ac Ptolemaeo
in Arabia sitam affirmasse; nam Ptolemaeus quidem Ausitas memorat Arabiae Desertae incolas, quod jampridem annotatum doctissimo
Bocharto, Phaleg. lib. II, cap. 8, et lib. IV, c. 9, itemque Spanhemio, Historiae Jobi cap. 3; eosque ab Utz Nachoris filio,
de quo Gen., XXII, 21, originem duxisse volunt. At Plinio altum prorsus de hac regione silentium.
Job regnum tenebat Arabiae, sed (ut scriptum est) nulla vidua, nullus pauper, domum ejus sinu vacuo exibat. Denique in doloribus
constituto exprobrantur per mulierem opera misericordiae, quae frustra exercuerit:
0835D Verba haec non exstant in Vulgata, nec apud
0836C LXX. Fertasse fragmentum est ex antiqua Itala cujus hodie paucae nobis laciniae supersunt.
Et ecce, inquit,
quae pateris (Job. II) . Heu venenata diri serpentis astutia; quoniam a bonis operibus famulum Dei revocare non valuit, incumbebat ut
benefacti
0835B poenitudine fructum perderet pietatis! Caveant ergo infructuosi locupletes terribile exemplum illius sine misericordia Divitis
collegae sui, ne ad similia tormenta ducantur: magis autem faciant eleemosynas largiter, frequenter, gratulanter.
Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX) . Distribuant opes suas egenis, acquirant sibi thesauros in coelo,
ubi neque aerugo, neque
tinea corrumpit, neque fures effodiunt et furantur (Matth. VI) : ut de hoc saeculo exeuntes possint invenire refrigerium in sinu illius vere divitis Abrahae. Haec ad quaestionem,
0836C Ita in mss. editi,
quae occurrerant.
quae occurrerat, breviter respondisse sufficiat. Illa autem quae superius comprehensa sunt idcirco memoravi, ut
0836C Sic mss. quatuor codd. summo consensu supplent. Editi antea legebant
nemo nostrum murmurare; caetera exciderant oscitantiae librariorum.
nemo nostrum scandalizetur in cogitatione sua, nemo nostrum murmurare audeat contra
0835C Deum, si videamus injustos, idololatras, blasphemos, continua
0836C Et hic quoque mss. consentiunt in hanc lectionem. Editi legebant
salubritate corporis sui.
salubritate corporis 224 frui, florere
0836A honoribus mundi,
0836C Sic legit editio Paris. aliae duae editiones
caducis operibus. Male.
caducis opibus redundare; e contrario nos tribulationibus variis confici, doloribus carnis affligi, paupertatis necessitatibus
subjacere. Novit universorum arbiter Deus qua providentia suos verberet; et qua ratione parcat impiis in hoc mundo. Nec plane
ignoramus ab Apostolo beatissimo
0836C In mss. deest
nos.
nos eruditi, quod longa erga iniquos bonitas Dei aut ad conversionem provocat sentientes, aut ad justiorem poenarum sententiam
reservat ingratos:
An, inquit,
divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quod bonitas Dei
0836C Lugduu. editio ac Vatt. codd.,
ad poenitentiam te adducit, quibus consentit Vulgata. Graeca exemplaria εἰς μετάνοιάν σε ἄγει,
te adducit, te allicit, te invitat.
0836D In Floren. cod. et Colon. ac Paris. edit. irrepsit
ad patientiam mendo librariorum, quod σφάλμα occurrit etiam in mss. Pantagathi; verum ejusdem Pantagathi manu in margine scriptum est
poenitentiam.
ad poenitentiam te invitat? Tu vero secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis
justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus
(Rom. II) . Reservatur enim in diem judicii illa retributio generalis:
0836B in hoc autem saeculo idcirco interdum quidam vel blasphemi, vel apostatae, tormentis insanabilibus consumuntur, ut caeteri
eorum suppliciis terreantur. Pietatis vero cultores, quod interdum vel
0836D Mss.,
corporeis.
corporis doloribus, vel variis tribulationibus afflictantur, triplex esse ratio invenitur:
0836D De triplici hoc tentationum genere in eumdem sensum studiose disserit Joan. Cassianus, Collat. VI, c. 11, ubi divisionem
hanc videtur ex hoc Gaudentii loco desumpsisse. Vatt. Codd. in margine adscriptum habent:
Hic multa desunt; nec fortasse omnino improbabile est, quamvis statim singulas divisionis partes subsumat. Lector perpendat; quamvis postquam
haec jam vulgata fuerant, omnem mihi scrupulum ademerit cod. Octavii Pantagathi, in quo continuato ordine haec ita conscripta
sunt, ut nulla defectus suspicio relinquatur.
prima correctionis, secunda purgationis, tertia probationis. Hominem fidei apostolicae inhaerentem, si frequenter in quibusdam
peccare videat Deus,
0836D Cod. Flor. et Urb.,
si peccatorem.
sic peccatorem suum verberat ut emendet, ut
0836D Flor. et Urb.,
salutari admonitu.
salutari admonitione flectat ad poenitentiam: negligentem, ne tolerabili ultione dilata, gehennae inextinguibili fiat obnoxius.
Eum quoque quem pudice conversantem, ac juste, quaedam tamen improbarum cogitationum maculae resperserunt, idcirco Dominus
nunc et tribulationum
0836C et aegritudinum flagello castigat, ne in illo aliquid sordium futurus ignis inveniat, sed ut
0837A per exiguas plagas brevissimi temporis, ab omnibus purgatus maculis securior ad aeternam migrare requiem mereatur. Haec
est amantis Dei consulta erga peccatores suos, ac pia severitas. Scriptum est enim:
Quoniam
0837C Flor. et Vatt. duo
quem diligit Dominus, et sic fere semper legunt ubicumque occurrat
Deus.
quem diligit Deus, verberat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII) . Unde merito misericordem Deum quisque nostrum praedicat Prophetae
0837C Valde arridet lectio utriusque Vat. cod.,
ductus eloquio, quam lectionem habet etiam cod. Pantagathi, sed in margine ipsius Pantagathi manu adscriptum est
doctus.
doctus 225 eloquio:
Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Ps. CXVII) . Justos vero, et inculpabiles quosque, sicut sanctum Job (de quo scribitur (Job. I) quod fuerit homo sine
querela, verus Dei cultor), hac de causa Deus omnipotens vel damnis facultatum, vel orbitatibus charorum, vel angustiis persecutionum,
vel dolorum carnalium stimulis tentari permittit, ut probet. Probat autem
0837B non sibi, qui ante novit universa quam fiant, sed Angelis, et hominibus, ut eos ex factis probos noverint, quoniam conscientias
intueri non possunt, quas solus novit
scrutans corda et renes Deus. Ipse enim novit occulta cordis, ut Prophetae sermo testatur (Ps. VII) . Et ideo forsitan beatus Apostolus, inter multiplicium
tribulationum, persecutionumque tentacula constitutus, aiebat:
Quoniam spectaculum facti sumus haic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV) . Angelis quidem justos suos Deus probari ideo vult, ut consummatam sanctorum justitiam laetantes agnoscant.
Laetantur enim beati
Angeli in coelo, ut ait Dominus Jesus, etiam
super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV) . Hominibus autem probatam
0837C esse vult perfectionem justorum, ut ad perseverantiam dilectionis Dei eorum provocentur exemplo. Diabolo etiam probatam
vult ingerere Deus sanctorum justitiam,
0837C Ita legunt Flor. cod. et Vatt. duo, quorum lectio magis convenire visa est, quam ea quae habetur
0837D in editis sic:
ut e bonorum operum meritis, quamvis et haec non omnino mala sit. Porro cod. Pantagathi ut hic habet,
ut eos bonorum operum meritis, sic in sequenti,
doleat esse provectos.
ut eos bonorum operum meritis debite ad amicitiam Dei, et ad regnum coeli unde ipse cecidit, doleat esse provectos
0837D Ita cod. Urb. et Vatt. duo, ex quorum consensu locum hunc genuinae lectioni restituimus. Flor.,
pervectos. Editi,
perfectos, omnino male Legituretiam in tribus illis codd.
unde ipse excidit, pro
unde ipse cecidit.
; doleat, indignetur, invideat, ingemiscat, nec tamen audeat quidquam de judicio divino causari.
0837D In codd. Urb. et Vatt. duobus:
Probationis ergo.
Probationis
0838A igitur gratia mirificus Job (Job. I) , ex opulento repente inops efficitur, ex patre decem natorum sine filiis invenitur,
ex vegeto
0837D Verbum illud
ac sano non habetur in mss.
ac sano vulneratus, ex florentissimo
0837D
Exarare est terram sulcis proscindere, quod aliquando etiam ad corpus humanum transfertur. Horat. Epod. 8:
. . . . . . . . . . Et rugis vetus
Frontem senectus exaret.
Convenit illud Virg. Aen. VII:
. . . Et frontem obscoenam rugis arat.
0838C Ambrosius, lib 1 Offic. c. 12:
Inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes
videbant.
Victor Vitensis, Persec. Vandal. lib. I:
Frontem in qua vexillum Christus suae fixerat crucis, rugatam magis quam exaratam, discindentes, atque mugientes ostenderent
nervi.
Auctor vitae B. Fulgentii, cap. 11:
Recrudescit iterum manus vesana tortoris,
0838D
flagellisque innumeris beatus Fulgentius exaratur.
vermibus exaratus aspicitur, ex glorioso opprobriis expositus reperitur: opprobriis autem et amicorum exprobrantium, et (quod
esset gravius) propriae conjugis, quae non ad solatium dolorum ejus, sed ad ultimam tentationem docetur esse servata. Nam
cogebat eum loqui verba blasphemiae
0838D Mss. quatuor,
replicans illi.
replicans ei 226 justitiae ejus opera
0838D In mss.,
quae incassum gesserit; videtur tamen librarii erratum.
quae incas sum gessisset, qui ad tot miseriarum genera pervenisset. Quapropter inquit:
Dic aliquem sermonem contra Dominum, et morere (Job. II) . Mortem blasphemanti debitam pro remedio aerumnarum suggerit acquirendam callidus iterum per mulierem serpens;
0838B ut palmam patientiae auferat fortissimo bellatori, et interitum congerat victo, quia blasphemantis furor non medelam doloribus
praestat, sed cruciatum mortis accumulat: illius quippe mortis quae nec finem miseriis tribuat, et exordium sit poenarum,
quas ultor Deus blasphemantibus praeparavit. At ille beatissimus intelligens callido antiquae artis argumento, diabolum rursus
per mulierem venenum mortis ingerere, sic respondit:
Velut una, inquit,
ex insipientibus mulieribus locuta es (Ibid.) , pulsans videlicet unam,
0838D Scilicet mulier; quamvis et numero plurium saepius usi fuerint veteres. Vide eminentissimum Norisium, Diss. 4, ad Cenot.
Pis., c. 3, et Stephanum Balusium, in not. ad Lupum Ferrariensem, ep 1. In mss.,
de qua omnes.
de qua omnis. Et adjecit:
Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? Et in alio loco:
0838D Cod. Urb. et Vatt. duo,
nudus exivi, ait, de utero.
Nudus exivi de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est, sit nomen Domini benedictum
(Job. I) . Inter dispendia
0838C omnium facultatum, inter funera tot natorum, inter atrocissimos sui corporis cruciatus, et intestinos dolores opprobrii
conjugalis, laudat et magnificat omnipotentem Dominum verus Dei cultor. Et nos itaque si cultores
0838D Sic habent mss. codd. Editi minus apte,
cultores Domini.
Dei sumus, imitemur patientiam triumphalem, quam solam spoliatus universis non solum facultatibus, atque
0838D
Pignora pro
liberis in usu esse apud Salvianum, observavit Baluzius ad pag. 78, quod tamen frequens etiam antiquis. Quintilianus, lib. VI, cap.
1:
Quare et obsecratio illa judicum per charissima pignora, utique si et reo sint liberi, conjux, parentes, utilis erit;
0839B et paulo supra:
Affert in his momentum et aetas, et sexus, et pignora (agit de peroratione),
liberi dico, et parentes, et propinqui. Ovid. III Trist. 11.
Quod patria careo, pignoribusque meis;
itemque Claudian. I in Eutrop. 222:
Quo struis hos auri cumulos? quae pignora tantis
Succedent opibus?
Aug. serm. 1 de Innocentibus:
Pignora sunt non credita, sed creata; non deposita, sed exposita. Ambrosius, II de Fide, ad Gratianum, cap. 2:
Desideriis licet fessa maternis charissimorum pignorum tolerabat absentiam. Gaudentius ipse, tract. de Machabaeis martyribus:
Tot martyria pertulit, quot pignora consecravit; et paulo post:
Octava et ipsa accessit numero, ad octavum Christi Resurrectionis diem cum charis pignoribus occursura. Adi sis Albericum Gentilem, de Nuptiis lib. II, cap. 3; et Berneggerum, ad Sueton. Aug., cap. 21.
pignoribus,
0839A sed ipsis etiam corporis sui carnibus, inconcussa fide, possidet verus Dei cultor.
0839C In mss.,
possidet. Verus enim Dei cultor. Caetera desunt etiam in libro Pantagathi; prout ea quoque quae paulo post sequuntur
in omni angustiarum tempore.
Verus enim Dei cultor ille est, cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini sui in omni angustiarum
tempore,
0839D Et haec quoque verba abstulerunt librarii de mss.
in omni tribulationum plaga non desinit, dicens:
Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus
in ore meo (Ps. XXXIII) . Si peccator es, agnosce pro correctione 227 tua esse quod caederis, vel certe pro purgatione, sicut supra
disserui. Si autem justus es, nomen quidem justi praesumere non audebis, intelliges tamen ad gloriae tuae probationem evenire
quod pateris. Scriptum est enim:
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII) . Ideo sanctus quoque Apostolus dicit:
Tribulatio patientiam
0839B
operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V) . Ergo quoniam vel ad probationem justis, vel ad emendationem peccatoribus, vel ad poenam sacrilegis, varii cruciatus
in hoc saeculo irrogantur; et quibusdam mortiferae sunt istae plagae, quibusdam salutares: propterea cum distinctione summa
scribitur in libro Psalmorum, de pertinacibus quidem malis ita:
Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent (Ps. XXXIII) ; utique eorum
0839D In edit. Lugdun. deest vox
peccatorum.
peccatorum pessimam testatur mortem, qui in scelere delictorum permanere
0840A cupientes, oderunt verberantem justum; de emendabilibus autem,
Multa, inquit,
flagella peccatorum (Ps. XXXI) : de sanctis vero,
Multae, ait,
tribulationes justorum (Ps. XXXIII) . Nec difficile omnino est unicuique
0839D Sic editi, et mss. omnes, excepto Flor. in quo legitur
spiritali, sed hoc loco tantum; alibi
spirituali, et
spiritualis; at Cod. Pantagathi tum hic, tum alibi,
spiritati et
spiritalis.
spirituali, ut hanc diversitatem ex fructibus cujusque dijudicet, dicente Domino:
Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VIII, 20) . Nam
0839D Vana ac demens superstitio a Gentilibus passim vocabatur christiana religio, Christianique stulti, athei, ac nullius numinis
cultores; ideoque Gaudentius ait:
Confusa esse apud nos omnia philosophi Gentilium judicant. Res nota est, ac frequenti Scriptorum calamo trita, qui dementissimae columniae invidia christianum nomen laborare noluerunt.
Vide Tertull. in Apologet., Minutium in Octavio. Justinum in utraque Apologia; Lactantium, l. V, cap. 14, 15 et 18. Philosophi
vero potissimum Christianis infensi apud Justinum, Apol. I.
confusa esse apud nos omnia, philosophi Gentilium judicant; cum
spiritualis homo discernat, et dijudicet omnia, ut ait Apostolus,
ipse autem a nemine judicetur (I Cor. II) .
0839D Epicureorum sententiam convellit, qui casu omnia regi volebant. Praeclare Sen. de Provid., cap.
0840B 1:
Supervacuum est ostendere non sine aliquo custode
tantum opus stare, nec hunc siderum certum discursum fortuiti impetus esse. Minuc. in Octavio:
Mihi
0840C
videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum,
mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, cum
oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra, circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo
omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?
Nonnulli enim prudentium saeculi, sapientiae coelestis ignari, dum volunt
0840C Vera lectio, quam exhibet Flor. cod., cujus auctoritate locum hunc emendavimus. Urb. et Vatt. duo:
fortuita adstruere, adjecta post primam quarta littera. Cod. Octavii Pantagathi,
fortuita astruere, ut ex consensu etiam aliorum Codd. praeter Florentinum vera lectio constet. Editi, corrupte,
fortunae adstruere universa.
fortuita astruere universa quae creator omnium Deus justo moderamine providenter exercet, ita loquuntur:
0840C Hoc idem Epicureorum objectum diluit Seneca toto lib. de Providentia, quem librum laudans Lact. V Instit. cap. 23, apposite
ad hunc locum ait:
Si quis volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes,
0840D
beatos et divites fieri sinat, pios contra humiles, miseros, inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum, cui titulus est: Quare bonis viris multa mala accidant, cum sit providentia;
in quo ille multa non plane imperitia saeculari, sed sapienter, ac pene divinitus, elocutus est. Vide Lips. Physiol. lib. I, dissert. 16. Hunc Gaudentii locum adversus Atheos indicat Elmenhorstius in not. ad Minuc. Fel.,
pag. 42.
Si Dei providentia gubernaretur hic mundus, numquam
0840D promiscue bonos, et malos tribulationum, dolorum, aerumnarum, atque aegritudinum plagae conficerent, quia divinae aequitatis
non esset, disparibus meritis plagas irrogare consimiles: sed
0840D Apud philosophos proprie problemata appellantur rerum abditarum perquisitiones et conjecturae, quibus magis animi quodam
acumine, quam certa indagine remotiora naturae arcana explorantur, cujusmodi sunt apud Aristotelem, et Plutarchum. Judic.
XIV, vocatur problema, quod Samson proposuit in convivio Philistinorum.
problematis 228 hujus invidia
0840D In mss. quatuor codd.,
facillime evacuatur Flor. et Urb.,
visitato, quemadmodum etiam liber Octavii Pantagathi: verum ejus manu ad oram paginae scriptum est
usitato.
facile evacuatur usitato veritatis exemplo. Notum namque est omnibus, quod et ferri acies, et ignis ustio, vel ad interitum
irrogantur, quando poenam exigit puniendi criminis qualitas, vel ad curam proficiunt, cum sanandi gratia medicinaliter adhibentur.
Ita igitur Deus omnipotens easdem plagarum species, pro qualitatibus
0841A temperat meritorum: quosdam quidem puniens, quosdam vero vel emendans a vitiis, vel emundans, vel certe ad ampliorem gloriam
promovens. Quod ut adhuc planius intelligi queat, pauca adjiciam sanctarum testimonia Scripturarum. Legimus enim:
Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXXX) . Et alio in loco:
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) .
0841C Verba haec adjecimus ex fide optimorum codd. Urbin. et Floren., quae in editis desiderabantur, non parvo loci hujus detrimento.
Eadem exhibet liber quoque Octavii Pantagathi; at in Vatt. duobus ordine paululum immutato:
beatos Apostolos praedicat filios excussorum. Filios excussorum Apostolos
0841D intelligit etiam Augustinus in psal. CXXVI.
Filios excussorum beatos Apostolos praedicat, quos electos ad fidem (patribus eorum a gratia Dei, ob incredulitatem suam,
procul excussis) manus omnipotentis Domini Jesu, sicut sagittas velociter pervolantes, in universum
0841D Ita mss. cod. summo consensu. Editi,
direxerit.
direxit orbem, ut praedicatio eorum (juxta beatissimi Pauli doctrinam)
aliis quidem fieret
odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II) . Doctrina enim veritatis obedientes vivificat,
0841B rebelles interficit; vitia prosternit, virtutes erigit; incredulos dejicit, fideles extollit: quoniam Christus Jesus, qui
ab Apostolis praedicatur, ut Simeon sanctus in Evangelio ait:
Positus est in ruinam
0841D Flor. et Vatt. duo,
et in resurrectionem.
et resurrectionem multorum (Luc. II) . Ut autem noveris Apostolos (qui ex officio sortiti vocabulum, Latino sermone destinati
0841D Hoc est
missi; destinare enim nuntios est mittere, ut apud Suet. Galb. cap. 16:
Statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinaverunt. Apostoli graeca vox ab Ἀποστέλλω, quod est cum mandatis aliquem mitto, ideoque Gaudentius dicit Apostolos ab officio nomen sortitos.
Idem Gaudentius, tract. de Dedic. basil.:
Apostolus est qui missus a Deo est: destinatus enim nuncupatur
apostolus. Utrumque Gaudentii locum profert Barthius, l. XLIII Advers. c. 8; verum de apostoli appellatione et officio confer Casaubonum,
exercit. 13, ad Baronium, § 4, ubi etiam hic Gaudentii locus poterat non incommode recenseri. Vide porro, si vacat, Isidorum
quoque, l. I Offic. c. 17.
nuncupantur) filios esse Judaeorum a Dei gratia excussorum; ausculta quid ipsis blasphemantibus Judaeis responderit Christus:
Si ego, inquit,
in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri (Luc. XI) , id est Apostoli
0841D Haec verba non habentur in mss., quae tamen necessario duximus retinenda.
ex vestra electi progenie, 229
in quo ejiciunt? Et ut apertius ostenderet, de quibus loqueretur, adjecit:
propterea, inquit,
ipsi judices erunt vestri. Nam dicit alio in loco Apostolis:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
0841C
in resurrectione cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super duodecim thronos, judicantes
duodecim tribus Israel
(Matth. XIX) .
Sicut sagittae ergo, inquit,
in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) .
0842C In mss. Flor.,
statimque dicitur, ut et in cod. Octavii Pantagathi, qui mox in sequenti,
Beatus qui implebit.
Statimque adjicitur:
Beatus qui implebit
0842C Editi duo sic legunt; Urbinas,
qui implevit.
desiderium suum ex ipsis, ut evidenter intelligas, quod sagittae Dei interdum mortem inferunt, interdum beatitudinem praestant,
0842A sicut Jobo sancto ac beatissimo praestiterunt, qui ait:
Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum ira bibit sanguinem meum. Cum enim incipio loqui stimulant me (Job VI) . Et post pauca:
Quod si tribuat Dominus, et veniat petitio mea, et spem meam det mihi Dominus; qui coepit Dominus vulneret me, sed non in
perpetuum interficiat me.
Sunt et plurima istiusmodi sparsa per totum corpus sanctarum Scripturarum, quae studio brevitatis
0842C Vatt. duo,
secure praetereo.
securus praetereo, quoniam scienti Legem loquor, qui ex paucis instructus testimoniis facile possis similia exempla colligere,
0842C Flor. cod.,
a quibus documentis bonitatem.
quibus documentis et bonitatem Dei provida castigatione suos famulos vel corrigentis a delicto, vel promoventis ad gloriam,
plenius intelligas approbari;
0842D Laborabat non mediocri vitio hic locus. Editi namque sic legebant:
et eisdem debitis cruciatibus, ex quo videbatur absurde inferre Gaudentius Deum punire impios cruciatibus debitis justis. Itaque fidem quatuor mss. secuti
veram lectionem restituimus, quae fulcitur etiam auctoritate cod. Octavii Pantagathi hoc modo,
et ejusdem Domini debitis cruciatibus.
et ejusdem debitis cruciatibus pertinaces impios punientis, veram justitiam recognoscas,
0842B docente etiam beato Apostolo:
Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III) ? in eos videlicet qui veritatem in injustitia detinent. De nostra autem castigatione, qua verboramur a Deo,
ita testa tur:
Cum judicamur, inquit,
a Domino corripimur,
0842D Mss. cod.,
ut non cum hoc mundo, quam lectionem exhibet etiam Vulgata. Deprehendimus non semel librarios ad consensum Vulgatae textus suos reformasse.
ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI) . De justis vero sic loquitur:
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur:
dejicimur, sed non perimus: semper mortem Domini nostri Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu Christi in
corpore nostro manifestetur
(II Cor. IV) . Et alibi idem beatus apostolus Paulus, postquam raptum se dixerat
0842D Mss. cod.,
usque ad tertium coelum.
usque in tertium coelum, et in paradisum, 230 ubi ineffabilia
0842D Sic editi. Flor. et Urb.,
audierit. Vatt. duo
audivit.
verba audierat,
0842C ita continuo addit:
Ne eminentia, inquit,
revelationum me extollat, datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter hoc
ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur
(II Cor. XII) . Et alia Scriptura huic sensui concordans
0842D Ita reposuimus ex quatuor mss. Editi,
evidentia.
evidentius loquitur:
0842D Videtur vera lectio cod. Flor.,
Quoniam in igne.
Quomodo in igne probatur, ait,
aurum, et argentum, homines
0843A
autem justi in camino humiliationis (Eccli. II) ;
0843A Auctoritate quatuor mss. freti, qui miro consensu sic legunt, vulnus ab imperitia librariorum huic loco inflictum abstulimus.
Editi enim sic habent:
Ut utique gustum, omnino male. Decepti fuerant librarii similitudine litterarum, accipientes
ae pro
g, u autem de suo addiderunt. Porro frustra est
0843B Barthius, qui, l. XXII Advers. c. 15, depravatam lectionem
ut utique gustum congestis veterum exemplis conatur asserere. Sane conjecturam nostram de ratione qua ortus est librariorum error, firmat
perbelle antiqua Basileensis editio anni 1569, cui titulus:
Monumenta Patrum Orthodographa, inter quae Gaudentius etiam noster primum lucem aspexit; in ea enim sic legitur:
utique ut gustum, quod jampridem monitum in Italis Ephemeridibus litteratorum, tom.
0844A XXXVI, pag. 38. Ms. codex qui fuit Octavii Pantagathi, hoc loco pro
aestum legit
actum mutata
e in
c atque
s omissa; quod facile fuit partim properantibus librariis, partim ex similitudine litterarum
c pro
e scribentibus. Porro ne quid dissimulem, in eodem ms. superiori lineae spatio conscripta est littera
r, ut legatur
utique ut arctum perpessi tentationum; quae
0844B licet emendatio a vera lectione plurimum distet, scriptoris nihilominus solertiam commendat.
utique ut aestum perpessi tentationum, et tribulationum onere inclinati, minime in superbiam justitiae suae meritis erigantur,
aliquid se contra actuum suorum dignitatem pati mussitantes injustum; quos non multo post immortalis praemii retributio subsequatur:
sed potius ut in humilitate spontanea permanentes,
0844B Edidimus lectionem mss. cod. Aliae editiones:
Sancti (scilicet virtutibus praediti, et humiles corde) probabiliores.
sanctis scilicet virtutibus praediti, et humiles corde, probabiliores efficiantur in Christo. Sicut etiam venerandi martyres
exstiterunt, qui
0844A cum beato Apostolo fideliter praesumentes,
non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur (Rom. VIII) in sanctis, universa supplicia
0844B Mss. quatuor sic habent:
pro Dei Christi nomine, quae lectio occurrit etiam in cod. Pantagathi.
pro Domini Christi nomine, omnesque irrogatos corpori cruciatus aequissimo animo susceperunt, ipsum Dei Filium remuneratorem
victricis patientiae habituri, qui regnum coelorum servis suis usque in finem fidelibus largietur. Cujus sempiterna virtus
atque divinitas, cum Patre et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula.