TRACTATUS UNIGUS.
De Avibus : in quo primo generaliter, secundo specialiter tractatur de natura avium.
In hoc libro specialiter de natura avium agendum est, et quia omnis physica consideratio de communibus ad particularia descendit, ideo primo in communi de avium dicendum est natura, et postea secundum ordinem alphabeti Latini nominatim aves secundum suas species et modos exprimantur. Licet enim hic modus non omnino sit philosophicas, eo quod in ipso multoties idem repetitur, idcirco quod unum et idem multis convenit avibus, tamen ad facilitatem convenit doctrinae, et hunc modum multi tenuerunt Philosophorum.
Quia autem in praecedentibus de generatione et cibis et moribus et membris et ovis avium expedivimus in communi, ideo hic dicere non habemus nisi ea in quibus aves cum animalibus conveniunt, et in quibus ab eis differunt, et in qui- bus conveniunt sibi invicem, et in quibus a se invicem differunt.
Dicimus igitur, quod aves cum omnibus conveniunt animalibus in anima sensibili, per quam animal, ut alibi diximus, constituitur : et quia perfecta est in eis omnibus anima sensibilis, per hoc quod non inest eis secundum partem, sed secundum totum potentiarum suarum, ideo ea duo quibus animatum ab animato Antiqui differre dicebant, generaliter insunt omnibus avibus : et haec sunt sensus et motus. Et quia quibuscumque insunt sensus qui sunt per medium extrinsecum, illis etiam insunt sensus qui sunt per medium intrinsecum, licet hoc non convertatur, ideo omnis avis habet omnes sensus : quoniam motum volatilis non haberet nisi ad distans, nec ad di-
stans moveretur, nisi distans per medium extrinsecum perciperet.
Cum igitur ex ista ratione aves secundum totum genus suum omnes sensus habeant et motum, patet per ea quae in libris de Anima et de Molibus animalium, et in libro de Principiis motuum animalium dicta sunt, aves animalia esse perfecta. Organa etiam harum animae potentiarum habent in corpore, quoniam et caput per quod a corde fluit sensus, habent et motus : et cor ad quod sensui? redit et motus, sicut ad principium sensus et motus, et spiritus qui vector est utriusque virtutis. Patet igitur aves perfectam animalis rationem attingere.
Hoc autem animal quod est avis, ab animali quidem in universali differt in hoc, quod animal secundum se constituitur ex sensus tactus participatione : avis autem secundum totum suae communitatis ambitum participat omnes sensus et motum processivum, secundum quod jam ante probatum est : quia avis et volatile convertuntur, et volatile est habens motum aliquem volandi, cum ala motus hujusmodi sit in organum, et natura organum non det nisi et actum det, quia aliter abundaret superfluis : quod accidere non potest : animalia enim secundum locum immobilia processivi motus organa non habent: abundat igitur ab animali in communi participatione sensuum trium qui fiunt per medium extrinsecum, et participatione organorum motus processivi.
Convenit autem cum quadrupede gressibili in hoc, quod et quadrupes participat ea quae sunt motus et sensus : sed differt in hoc, quod quidam quadrupes non omnem sensuum participat, sicut talpa non habet visum : omne autem volatile participat visum, et quemlibet alium sensum. Differt autem numero motus et modi ab omni quadrupede : quia volatile participat in numero plures motus, volatum scilicet et gressum : quadrupes autem gressum tantum. In modo autem motus qui est gressus differt: quia gressibus motum sive currat sive paulatim incedat, duobus nititur : volatile autem in gressu et cursu nititur uno sicut homo, et in solo saltu nititur duobus simul sicut et homo.
Generaliter autem omnis avis est alterius figurae ab omni alio genere animalis : quoniam avis secundum suam generalitatem rotundi est pectoris, et rotundi est capitis, et columnalis colli, et inferiora membra avis figurantur ex pectore quasi pyramidaliter : et cum in omni alio animali membra inferiora sive posteriora majora sint anterioribus, in ave secundum suum genus parvissima sunt membra posteriora quasi in punctum desinentia, et magna sunt anteriora : et hoc signum est levitatis carnium avis et spirituum earum.
Adhuc autem purgatissima est caro avium secundum suum genus : quia in aliis quidem purgatio est per pilos et a magno corpore, et haec modica purgatione, quae fit per pennas plumarum et grossorum et volatilium a modico corpore avis facta : et ideo generaliter caro avis levior et digestibilior est carnibus aliorum animalium.
Avium autem inter se differentiae sunt multae : sed id quod generalius dividit volatile est, quod quaedam avis habet alas pennatas, et quaedam habet alas membranales. Et avis habens alas pennatas, non habet nisi duas alas. Quae autem habet membranales, aliquando habet quatuor. Et quaecumque habet duas alas, movetur utens utraque ala quasi remis. Remus autem ab alto inferius movetur, et tunc impellit anterius : et talis est motus duarum alarum avis. Aliquando autem quaedam magnae aves paulatim volantes, non videntur ab alto inferius alas percutere : et tamen hoc visibiliter faciunt, eo quod paulatim volant: sed cum oito volant, tunc frequenter iterant hujusmodi motum.
Aves etiam alias ab invicem habent differentias : quoniam omnes aves nares
habent in rostro juxta caput longe ab apertura rostri : sed animalia non volantia nares fere usque ad os continuant. Et cum in hoc conveniant aves, differunt in hoc, quod licet bibentes non immergant rostrum usque ad nares, tamen quaedam bibunt tractu continuo : quaedam autem paucum hauriunt et os elevant, et sic saepius faciunt per vices, sicut genera gallinarum et avium aquaticarum.
Conveniunt autem in hoc, quod nulla avis mingit: cum tamen omnis avis potarc videatur. Sed raro et parum potat avis carnem comedens, propter sui nutrimenti humiditatem : granum autem comedens avis plus potat propter sui siccitatem nutrimenti : nulla tamen plus potat quam sufficit ad nutrimenti commixtionem et fluxum : et ideo nulla mingit.
Omni etiam avi convenit ovare et nulli generare propter sui corporis stricturam, et praecipue in inferiori in qua strictior est quam partui sufficiat, sicut patet ex antedictis. Et ideo etiam nec supra nec inferius mamillas habere potuit : quia duplicem ejus motum impediret.
Avis autem dicitur quasi sive via : quia viam nullam custodit in volatu : et ideo augures considerant volatus ejus, eo quod non sunt ad unam partem sicut gressibilium.
Sunt aves generaliter magis vocantes aliis animalibus : et hoc contingit propter quod etiam minores avium magis vocant, ita quod multae earum sunt musicae propter spirituum suorum levitatem, qui de facili protenduntur in omne desiderium : et tunc vocant maxime quando coitum desiderant: et ideo etiam mares in eis plus vocant quam foeminae, quia feminae sunt graviores et frigidiores maribus.
Differentiae autem sunt aliae avium: eo quod una est aquatica, alia non aquatica. Sed nulla sic est aquatica, quod continue maneat in aqua,vel quod in aqua generet. Sed aquatica dicitur, quia nutrimentum quaerit in aquis : cum enim sit levis avis, sicut diximus, oportet ipsam esse spirantem propter calidum circa cor, sine quo non esset mobilis duobus motibus : quia scimus quod calor est causa motus, et frigiditas causa est immobilitatis : omnis igitur avis spirat, licet aliqua diutius teneat spiritum quam alia.
Sunt autem multae valde avium differentiae in omnibus enumeratis generibus: sed quia multa in praehabitis libris de his dicta sunt, jam ad specialem avium proprietatem dicendam convertamus sermonem.