Bachiarii Ad Januarium Liber De Reparatione
1037C In editis inscribitur,
De recipiendis lapsis. Vide sis Diss. 2, cap. 1.
Lapsi
Benedicto in Christo fratri, omni mihi fide et dilectione venerabili, Januario Bachiarius peccator salutem.
1037A 1 Nisi vererer, beatissime frater, ne inter simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui videntes plagam ejus, veluti
qui non
1037C Ambrosiani codicis ope, cujus apographum accurate descriptum transmisit cl. Saxius, genuinam lectionem restituimus. Erasmus
legit,
haberent. Editiones aliae,
haberet solatium.
haberet consolationem, jugi silentio quieverunt; prope fuerat, ut et ego superposita manu ori, et
1037C Ita Ambr. et Eras.; sed Gryn. et Magar.,
obturato linguae sibilo.
obturata fistula linguae, januas labiorum meorum taciturnitate concluderem. Sed absit hoc a fide mea, ut aliquam dicam plagam
esse, quae non habeat consolationem; cum mihi Propheta proclamet:
Numquid medicus non est in Galaad, aut resina non est illic (Jerem. VIII, 22) ? Galaad enim interpretatur
1037C Interpretationes nominum locorumque Hebraicorum plerumque consentiunt cum sancti Hieronymi libris de hoc argumento. Alia
tamen Lexica et Commentaria consuluit, quibus vis illarum vocum tropologice explicatur.
acervus testis: et hunc acervum testem, totum canonem divinorum librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus testimoniorum, ut quidam
congestus est lapidum: in quo cumulo medicus verus,
1037C Erasmus,
medicus verus, Deus meus Jesus Christus.
noster Dominus
1037B Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur. Resina autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta conjungit
et scissa conglutinat? Quod nos scientes, non dubitamus ad consolationem ipsius plagae quae contigit, oris nostri lamenta
miscere. Audivimus enim horrendae cladis excidium: audivimus
1037C Penes Ambr., Gryn., Bign., ita legitur. In editionibus vero Pseudo-Hieronymianae
Objurgationis: exsultantes de ruina Christi milites Satan. Durius id, si non impie, dictum. Germanam lectionem confirmat Bachiarius num. 10, ubi ait,
homines saeculi exhilarari,
1038C
cum audiunt ruinam militis Christi.
exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit exercitus, ad aures
nostras usque pervenit: et
testem Deum invoco super animam meam (II Cor. I, 23) , quia
1038C Erasmus,
ita
commota sunt v. m. et contremuerunt o. m.
sunt mota viscera mea; et ita commoverunt se ossa mea, ut omnem partem corporis mei sentirem eadem plaga torqueri. Neque
enim absque damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi
1038A membrum corporis mei diabolica sagitta percussit, cum Apostolus dicat:
Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) .
2. Sed non admittitur in totum animus meus lamentationi vacare vel fletui, quia adversus vos mihi locus est irascendi. Ecce
1038C Ita Ambr. in editis,
Ecce enim contra, etc.
in communes inimicos processit frater nobiscum in praelio, et subito prostratus est casu: hunc vos nec sepulturae dignum
honore judicastis, sed reliquistis eum feris et alitibus devorandum. Ubi est misericordia christianae religionis, quam Magister
noster (Matth. IX, 13) sacrificio docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab hoste percussus: adhuc forsitan palpitat; et
vos, quia sine vulnere
1038C Optima lectio, quam praefert Erasmus. Reverti dicuntur,
e praelio nimirum, ad quod una cum lapso processerant. Amb.
Sine vulnere convertimini. Bignaeus,
sine vulnere estis, convertimini.
revertimini, ne consolationem quidem plagae ipsius deferri tentastis. Nolite esse
1038B sine formidine, beatissimi
1038C Ambr.,
patres. Mox pro
clarior, quod exstat in edit. Bign., ex Gryn. et Ambr. intulimus
celerior.
fratres: fortiorem percussit inimicus, ut celerior postmodum ei fieret aditus ad reliquos. Ut quid, rogo, spernitis vulneratum,
aut sic
1038C Magis placet, quamvis mutila sit editio Erasmi,
aut sicut putatis et mortuum.
putatis esse mortuum? Melior fuit concubina Saulis
1038C Erasmus,
illa Respha concubina Saulis. Retinemus vulgatam lectionem, cui non medetur codex Ambrosianus. Legendum putarem,
filia Aiae, expuncto nomine
Respha, quod e margine forte in textum irrepsit.
filia Respha (II Reg. XXI, 10) , quae corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat, eo usque accincta
sacco, hoc est, cilicio custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae coelestis
stilla deflueret. Melior ille Judas Machabaeus (II Machab. XXI, 40) , qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit
esse faciendam, quos furata de
1038C Ambr. corrupte,
Trimnia, Gryn.
Lamyria, Bign.
Lamyrni.
Jamnia civitate idolorum dona prostraverant.
3. Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum
1039A suorum loculos tot constituit genera pigmentorum, si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod
inflixit inimicus? Itane fuit quod lateret
1039D Pessime in editis,
Architectum. Locum emendat cod. Ambr. Uberius Erasmus,
itane fieret aliqua plaga, quae scientiam nostri lateret Archiatri.
Archiatrum, cui nequaquam artis suae peritia provideret?
1039D Legendum censeo,
Al.
Et si placet, aperiamus scholam Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum et medicaminum species perquiramus. Ecce
in ipsius introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis carnalis
1039D Gryn. et Bign. addunt,
Adam et Eva; sed glossema deest in Ambr. et Erasmi editione.
, qui venenato serpentis dente percussi, non statim
1039D Tò
perpetuae, quod Gryn. et Bign. non agnoscunt, exstat in Ambr. codice, et Hieronymianis editionibus.
perpetuae poenae mortis addicti sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae libertate et de sacri communione
mysterii, ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur; et eo usque
de ligno vitae, id est, Christi participio
1039B exsules fierent, donec ad eum per romphaeam flammeam (Gen. III. 24) , id est ignitam martyrii passionem, aut per Cherubim
Domini qui interpretatur
multitudo scientiae, remearent: de quibus nunc per singula non est temporis loqui. Quid vero ille fratricida, cui ob hoc signum Dominus mandat
imponi (Gen. IV, 15) , ne ab aliquo possit occidi?
Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) . Nec longe ab his distat ille princeps patrum, qui primus
credidit, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) ; qui captum ab hostili
1039D Mendose in Ambr. scriptum est,
regione.
legione filium fratris, assumpta vernaculorum turba, surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id est, de judicio gehennae,
habito cum divina majestate colloquio, hoc est, orationis suae meritis liberavit.
1039C Et tu ergo assume vernaculorum turbam
1039D Ambr. addit
propriam. Male in editis,
pro isto, id est, opere tuo. Melius Eras.,
turbam, id est, proprio opere tuo.
, id est, opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo. Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum, ne eum futuri
judicii ignis exurat.
4. Imitare patriarcharum opus (Gen. XXXIV, 25 seqq.) , qui stuprum sororis suae in alienigenarum manus incidentis, non solum
1039D Ambr.,
eruerunt.
horruerunt, sed etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi? Et tu ex tribu Levi
es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon autem
obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare aut vindicare cur cessas? Anima autem fratris
tui,
1040A soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est iste qui cecidit:
non ei remedii potest medicina conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici. Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro,
ubi totius plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae peccasse referuntur; qui priores ad correptionem legislatoris
emendati esse perhibentur; et non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur
(Exod. XXXII, 1 seqq.) . Cujus rei etiam in Ezechiele meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis:
Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel (Ezech. XLIV, 10) . Ipse quoque pontifex ad suggestionem populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit
1040B Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio. Sed dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati erant, nec
pontifex consecratus, cum istius mali crimen admissum est. Non contradico perspicaciae tuae, quam ex Scripturarum voluminibus
concepisti. Tamen sic
1039D Erasmum sequi placuit. Amb. atque editi,
tamen respondissem tibi, si possem respondere.
possem respondere tibi secundum apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos (Hebr. VII, 9, 10) ; quia in Abrahae lumbis
latens Levi decimas
1039D Ita Ambr.; editi vero,
decimas a Melchisedech accepit, et dedit. Ex libro Geneseos XIV, 20, non satis aperte colligimus, quinam decimas acceperit, Abrahamne ex Melchisedech, vel e contrario.
Sed Apostoli
1040D auctoritas cogit ut sentiamus Abraham dedisse:
Per Abraham, et Levi, qui decimas accepit decimas est. Adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Locum igitur Bachiarii in hunc modum restituerem:
In Abrahae lumbis latens Levi decimas Melchisedech, quas accepit et dedit.
Melchisedech dedit, et accepit. Aut ipsi Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali honore vel gradu, cum Aegyptum
signis percussit horrendis, et egrediens nocte cum populo,
1040D Bign.,
sancto. Hunc Bachiarii locum affert Antonius Augustinus Touttée Benedictinus clariss. in notis ad sancti Cyrilli Hierosol. Catech.
2, num. 10, ubi per anticipationem, sacerdotis nomine Aaron exornatur.
Moyses, inquit Cyrillus,
pro summo sacerdote peccante supplicans Deum flexit. Hoc sensu explicare facile est etiam Ambrosium epist. 66, num. 3, et
Apolog. David cap. 4, num. 17. Bachiarius autem vix excusari potest.
sanctum celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote pascha non poterat celebrari.
5. Sed intermissis his, interrogare te volo: Quid
1040C erat Aaron, cum adversus Moysen invidiae livore percussus, juncta sibi Maria, murmuravit (Num. XII, 1, 2) ? At dicas fortasse,
minus est invidia quam fornicatio. Lege ergo beatum Apostolum, qui dicit:
Neque fornicarii, neque invidi, neque maledici, neque avari, neque detractores regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 9) . Vides ubi velut aequalia sibi similiaque junguntur, quae ad coelorum regna non subeunt? Adverte cujus poenae
sententiam mereatur invidia, per quam prophetissa Maria lepra percutitur (Num. XII, 10) : cujus etiam avaritia, pro qua Giezi
Elisaei minister simili sorte damnatur (IV Reg. V, 27) . Tu vero,
1040D Pessime Bignaeus:
cur avarum, etc. Gryn., Er., Ambr.,
qui. Apud antiquos, ut notant Petavius, Morinus aliique, peccata in tres classes distinguebantur: quarum primam constituebant
idololatria, moechia, homicidium, eorumque manifestae species, quibus
1041C eluendis durior poenitentia indicta fuit. Hac distinctione (quam Hispanicae ecclesiae notam fuisse, docet Paciani libellus
de Poenit. et Confess. pag. 184, edit. Manut.) ii abutebantur, quos hic refellit Bachiarius, ut fratri lapso negarent poenitentiae remedium.
1041D Sed longe aliud est desperatio veniae, aliud rigor disciplinae. Noster recipiendum quidem ad poenitentiam lapsum putat,
licet gravissimi criminis reum; non tamen, priusquam laboriosum ac diuturnum illius cursum emensus fuerit, communionis participem
fieri posse censet. Id cum ex integro libello colligitur, tum maxime ex iis quae leguntur num. 4 et 15.
qui avarum non detestaris,
1041A qui invidum non refugis, qui detractorem raptoremque non devitas, fornicatorem ad tempus fratrem revertentem aeternae mortis
poena condemnas? Nec ideo hoc dicimus, ut peccandi frena laxemus. Advertat quisquis hoc legerit, quia non viventibus loquimur,
sed mortuum consolamur. Denique resurgat; et
1041D Ita Er. et Ambr. Minus recte in editis,
videbit . . . tradimus.
videbis, quod statim ei trademus Psalmistae versum dicentis:
Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4) . Accipiet virgam correptionis, et baculum qui sustentare possit infirmum. Ita autem intelligamus Apostoli
dictum, quod neque invidi, neque fornicatores, neque aliena appetentes regnum Dei possidebunt; id est si quem in hoc vitio
tempus
1041D Gryn.,
arcessionis; Er.,
recessionis. Bignaeanae editioni favet Ambrosianus liber, quem merito praeferendum duxi.
accersionis invenerit; quia alibi Dominus dicit:
Unumquemque in viis suis judicabo
1041B (Ezech. XXXIII, 20) . Et ipse Apostolus ait:
Quales aliquando fuerint, nihil mea interest (Gal. II, 6) . In epistola sua beatus Joannes
1041D Ambr.,
hortari.
orare mandat pro fratre, qui non habet peccatum usque ad mortem (I Joan. V, 16) , id est, non usque ad extremum vitae suae
finem peccatorum suorum mala fuerit secutus. Nam de Levitis quod superius dixeras, non eos fuisse sanctificatos, cum peccatis
fuere polluti: quid tibi videtur illud quod scriptum est in beati Esdrae libris (I Esdr. X, 18) , ubi
1041D Expunctis glossematis, locum sanitati reddit cod. Ambr. Historia haec legitur cum in canonico Esdrae libro, tum III cap.
IX, quem in apocryphorum classem rejecit Ecclesia. Hunc laudari a Bachiario censent Bignaeus et Tillemontius: quod minime
1042C miraremur, cum solemne fuerit Pp. Graecis Latinisque ex eodem testimonia afferre, uti peculiari de hoc libro Dissert. docuit
Calmetus tom. III, Ven. edit. pag. 162.
reversi de captivitate Babyloniae, et restructis nuper templi Dominici fundamentis, non solum plebs vulgi, verum etiam familia
sacerdotalis, et illius Jesu magni, invenitur in mulieribus alienigenis, hoc est, Syris et Idumaeis et Moabitis et Ammonitis
esse permixta? Qui
1041C tamen omnes peccato eodem, accipientes consilium Esdrae, et recedentes a mulierum alienigenarum consortio, caruerunt. Unde
vides quod sicut peccati contagione maculamur, ita expulsione ejus abluimur
1042C Hactenus Pseudo-Hieronymiana
Objurgatio in
1042D
Evagrium, e qua plura Diss. 2, cap. 3.
.
6. Ne, quaeso, beatissime, fratrem nostrum in profundo putei sub iniqui principis potestate demersum, lapidibus desperationis
obruamus. Imitemur illum Aethiopem (Jerem. XXXVIII, 7, 11) , qui sanctum Jeremiam in lacum ab iniquo rege demersum,
1042A assumptis triginta hominum auxiliis, et demissis ad eum pannis ac funibus
1042D Bign. addit,
veteribus. Legere mallem,
veteribus pannis, ac funibus veteribus. LXX Παλαιὰ ῥάκη, καὶ παλαιὰ σχοινία.
liberavit. Ecce frater in lacu est: assumamus triginta homines, id est, sive beatae auxilium Trinitatis, sive cum labore
1042D Passim veteres distinguunt animam a spiritu. Sanctus Pacianus, Hispaniae lumen. ait Corinthium a Paulo apostolo traditum
fuisse Satanae in interitum carnis,
non tamen animae, non etiam spiritus, sed ad solius carnis interitum. Epist. 3, ad Sympronian., pag. 207 edit. Rom. 1564.
animi, carnisque et spiritus, demersum in profundo putei liberemus. Mittamus ei pannos veteres: reducamus in memoriam ejus
exempla antiquorum, qui per peccatum collapsi, postmodum de profundis malorum per poenitentiam ad superna relati sunt; quae
cum ei ante oculos posita fuerint, desperare non poterit. Solet percussus miles in primo certamine, in secundo fortius dimicare,
et contra
1042D Ambr.
persecutorem.
percussorem suum magis iratus insurgere. Ecce in
1042D Vide sis nostram Diss. 2, cap. 4.
saeculi fine consistimus: instant pro Christi nomine praelia passionum. Quid mirum, si ille
1042B quem fornicationis hasta percussit, in passionis congressione superaverit? Quid si victor fuerit in martyrio, quem vicerat
incontinentia et libido? Nonne sic fecit ille Nazaraeus (Jud. 16) ex repromissione natus, quem cum in perniciem sui mulieris
blandimenta vicissent; postmodum in fine obitus sui, sub
1042D Id fecisse Samsonem, non humaniter deceptum, sed divinitus jussum, sententia est magni Augustini aliorumque. Martyrii laudem
illi tribuit Bachiarius, innixus fortasse Paulinae epistolae ad Hebraeos, ubi inter eos laudatur, qui
testimonio Fidei probati sunt. Cap. XI, 32, 39.
martyrii passione, majorem inimicorum exercitum prostravisse, quam ante quando Nazaraeus, hoc est, immaculatus fuerat, reperitur?
Sicut enim illa sacerdotalis familia de Heli cognatione descendens (I Reg. III, 14) , cui juraverat Dominus, ut nullus de
ipsis ante faciem ejus assisteret, eo quod gravibus peccatis Dominum provocasset: nonne omnis illa cognatio pro Davide a Saule
refertur occisa (I Reg. XXIII, 18) ? Et quid est hoc,
1042C nisi forma martyrii, ut quos grave peccati crimen involverat, mors pro Christo illata liberaret? Haec sunt beatorum voluminum
sacra mysteria. Sic vasa
1042D Ex Ambr. addimus,
sua.
sua nequaquam figulus patitur interire (Jerem. XVIII, 6) , qui etiam ea confracta et in lapidibus illisa redintegrare posse
se dicit.
7. Ne spernas, quaeso, fratrem defunctum: filius est Sunamitis sterilis (IV Reg. IV, 20) , id est, Ecclesiae: ex repromissione
natus est iste qui mortuus
1043A est. Quondam enim nativitatem ejus
1043C Ambr.
sancto. Sed mutare nolui, quod certum sit ab auctore innui verba Geneseos:
Vocavit autem Angelus Domini Abraham Secundo
de coelo dicens, etc. Similem varietatem in codicibus mss. Matthaei Villanii objecit Muratorius Justo Fontanino archiepiscopo Ancyrano, qui
in comment.
De Corona Ferrea, cap. 7, pag. 57, historici illius testimonium protulerat. Consule tomum XIV
Rer. Italic. pag. 264, not. 86, sed praesertim praefat.
1043D Collectoris pag. 2 et seqq.
secundo Abrahae Dominus in Isaac semine spopondit atque pollicitus est (Gen. XXII, 15; Hebr. XI, 18) ; cujus caput in messe
calore percussum est, id est, principale mentis ejus inter ipsam
1043D In voce
spei mendum cubare puto. An,
turpis? Infra num. 18,
per flammam turpis concupisventiae.
spei libidinis flammam concaluit. Currat ad Elisaeum mater ejus; id est, sollicite plangat Ecclesia: resurget enim, si fideliter
hoc speraverimus a Christo. Et tu, beatissime, in defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus, pedes pedibus, os ori
compone. Primum, ut compatiaris ei qui mortuus jacet; neque elatus integritatis tuae triumpho superexcrescas eum, aut superextendas
te ei, quem repentina mors rapuit; sed imitare Apostolum, qui dicit:
Timeo ne humiliet me Dominus Deus meus apud vos, et lugeam multos
1043B
ex eis qui ante peccaverunt (II Cor. XII, 21) . Appone praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in perditionem sui ulterius evagentur: os
1043D Sc.,
os tuum ori illius, etc.
illius, ne confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa: pedes illius, ne vagentur in turpibus. Et sic, cum pro
custodia sui membris illius membra tua fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium non habebit, verum etiam spem
capiet resurgendi; ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis tepore revocetur ad vitam. Memento autem, ut omnes a
conspectu ejus ejicias: nullus videat, nullus in medio sit, nec quisquam sibi visionem ejus de propinquitate praesumat. Quid
dico propinquum? si
1043D Vulg. edit.,
sit mater illa carnalis nec: etc. Aureis apicibus describenda forent quae de hoc argumento nuperrime protulit sanctissimus pontifex Benedictus XIV, lib.
VII
de Synodo dioecesana cap. 57. Inviti plura omittimus; sed praeclaram regulam quam ibidem praescribit episcopis, praeterire nefas esset:
Quamobrem (ita recte ille sapienterque num. 4)
licet in dioecesi contingat turpe incestus flagitium, semel aut iterum, ab uno aut altero clericorum perpetrari; non idcirco
fas erit episcopo a communi regula recedere, et non sine populi admiratione ac scandalo, quasi omnes haberentur ejusdem enormis
criminis aut rei aut suspecti, statim edicere, ne ullus in posterum clericorum cum nepte, amita, sorore aut matre cohabitet:
sed si quemquam reperiat dubiae famae, cujus cum consanguinea contubernium, etiam apud probos
1044C
et prudentes viros, male oleat, illi cui certe congruit regulae limitatio, separationem injungat, ea tamen adhibita circumspectione
et cautela, quam rerum circumstantiae exposcunt, ne delictum quod latet, patefiat.
Chromatius Aquileiensis ecclesiae presbyter, et Eusebius illius frater diaconi munere insignitus, domi versabantur una cum
matre vidua, et sororibus quae virginitatem professae fuerant. Uterque Hieronymi ac Rufini libris consecratus, ac pietatis
1044D et doctrinae merito episcopalem dignitatem adeptus est: prior nimirum Valeriano nostro successit; alter vero incerti nominis
ecclesiam (nisi Bononiensis fuerit) sanctissime rexit. Sed quod inculpatis concesserunt canones spiritu Dei conditi, usurpare
non licebat lapsis aut poenitentibus, quorum flagitia publica fuerant. Porro Hispanus asceta, non civitatem modo in qua degerat,
sed universum pene orbem sacrilegii sui fama compleverat, ut ait noster n. 10.
mater illa carnalis sit, nec ei aditus detur intrandi. Sic enim Elisaeum in Sunamitis filio (IV Reg.
1043C IV, 31) , sic Dominum nostrum in principis filia (Matth. IX, 25) , sic beatum Petrum in Dorca vidua fecisse cognoscis (Act.
IX, 40) . Valde enim debet secretus et solitarius locus mortuo in peccatis homini praeparari, ubi nihil capiatur amplius,
quam medicus et cadaver.
1044A 8. Ne, quaeso, beatissime,
1044D Gryn.
impercussum, eodem tamen sensu. Retinet haec editio nonnulla antiquitatis insignia. Nam ex. g. habet,
laqueas, stimulas, non
laqueos, stimulos, uti editio Marg. et Ambr.
percussum fratrem, et aliquando nobis placitum relinquamus, inermem quem invenit inimicus. Defuit ei lorica justitiae (Ephes.
VI, 14; II Thess. V, 8) , galea spei ac salutis, et gladius spiritus, quibus armantur milites Christi. Curetur, rogo, quia
adhuc palpitat; et revertatur ad pugnam. Nonne ille egregius et fortis David, qui in adolescentia sua gigantem mirae magnitudinis
superavit, postea mulieris inepta nuditate superatur? (I Reg. VII) .
1044D Addunt
qui Ambr. et Gryn.
Qui mox ut prophetae vocibus (II Reg. XII) , quod peccasset, agnovit, statim ad poenitentiae malagma confugiens, cicatrices
criminum confessionis satisfactione sanavit. Sed nec sic quoque eum impugnare destitit inimicus. Nam et postea eum, populum
numerando (II Reg. XXIV, 1) , peccare persuasit;
1044B et pene telo gigantis occidit (II Reg. XXI, 16, 17) , nisi eum
1044D Male in editis,
nisi eum Joab in princeps. Haec verae lectionis vestigia servat Ambr.,
ab Isai fratre Joab principis, etc.
Abisai frater Joab principis militiae interposita auxilii sui tuitione liberasset. Unde etiam, credo, ipse in psalmo LXX
dicit:
Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXXII, 2) . Et alibi:
Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1) . Sed
1044D Ita Ambr. melius quam editi libri, qui habent,
sed quid dicis?
qui dicis, Non fiat ejus memoria, quia turpi peccato se ipsum jugulavit; require primum, frater, utrum iste qui cecidit,
in pugna inventus, an in domo fuerit vulneratus: quia plus quidem misericordiam meretur quem in certamine hostis percussit,
quam ille quem dormientem latro confoderit. Ego illum certe in praelio vidi constitutum: pugnabat cum scuto jejunii adversus
illecebras gulae: pugnabat cum taciturnitatis lorica contra detractionis jacula
1044C et reliqua tela maledicta; sed in illo loco in quo securiorem se arbitrabatur esse, percussus est. Sicut enim Asael, frater
ille Joab principis militiae David, qui
1044D In Vulgata nostra dicitur,
quasi unus de capreis,
1045D
quae morantur in silvis. Apud LXX, similiter ὡς ἡ μία δορκὰς ἐν ἀγρῷ.
velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur (II Reg. II, 18, 23) , ob hoc, credo, quod incoinquinati corporis puritas donum ei velocitatis
1045A indulserat (
Corpus enim (Sap. IX, 15)
quod corrumpitur, aggravat animam)
1045D Gryn.,
Istum persequitur Abner. Ambr.,
Iste dum persequitur Abner.
ab eo quem persequitur, Abner, de cuspide lanceae in renibus refertur esse percussus. In quo loco membri, vitium fornicationis
poni, nullum puto esse qui dubitet. Sicut etiam ipse Abner a Joab fratre ejus postmodum in inguine percussus esse perhibetur
(II Reg. III, 27) ; quia fornicationis forma non alibi quam in inguine merebatur interfici. Numquid autem Asael consolationem
fratrum non meminit, quem ita totus Davidis planxit exercitus? aut de libro vitae deletus est, id est, de memoria Dominicae
lectionis? Sic scriptura non obliviscitur, ut etiam velocitatis ejus quam ante mortem habebat,
1045D Negantem particulam quam interserit Bignaeus, expungimus ope ms. et primae editionis.
faciat mentionem, cum dicit:
Velox erat sicut cervus; id est, qui non solum perspicacia mentis,
1045B inimici laqueos evitabat, verum etiam serpentium, hoc est, adversariarum virtutum interfector exstitit.
9. Memento, frater, quod caro sumus: mare illud (hoc est, forma baptismi) quod beatus Joannes in Apocalypsi vidisse se dicit,
vitreum fuisse descripsit (Apoc. IV, 6; XV, 2) ; et ideo in nobis cito periclitatur aut frangitur. Lubrica est via saeculi
hujus, glaciali iniquitate constricta: quam cum
1045D Iidem libri emendant Margarini editiones, quae legunt
immodicae.
modice concupiscentiae calor solverit, facilis est ad lapsum ruinamque miserorum:
Porrige manum tuam jacenti fratri (Eccl. XV, 18) , qui confusus pudore peccati, nec erigere se nec oculos audet attollere. Comple legem Moysi:
Si ceciderit asinus
1045D LXX, Τοῦ ἐχθροῦ σου; Vulg.,
odientis te.
fratris tui sub pondere (Exod. XXIII, 5) , hoc est, caro victa peccato,
1045C acclina te, et humilia te, et subleva de ruina. Quid erubescis conjungi homini peccatori? Respice illum qui dicit:
Noli nimium esse justus (Eccle. VII, 17) . Magister noster a latronibus vulneratum (Luc. X, 30) , non solum cura dignum judicat, verum etiam ad
stabulum suum et ovile restituit; ac datis stabulario duobus denariis, hoc est, utrisque divini canonis Testamentis, majus
ei praemium pollicetur, si diligentia sua percussum hominem ad statum pristinum reduxerit. Et tu ergo collige fratrem, quem
diabolus latro cum satellitum suorum turba percussit: assigna stabulario, hoc est,
1045D Litteram hanc initialem non agnoscit cod. Ambros.
1046D Rursum num. 17 laudat
beatissimum pontificem: de hoc honoris titulo egimus Diss. 1, cap. 6.
B. episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius a Domino consequetur. Sed dicis forte: Ille vulneratus erat; hic mortuus
est. Et tu ergo si mortuum dicis, vel juxta
1045D Elisaei illum ossa constitue (IV Reg. XIII, 21) . Nolo, ut eum longe segreges a Christi membris, quia ipse consortio meliorum
erubescet, et resurget ad vitam. Non emendationis parvum putes esse
1046D Ita recte Ambr.; sensus tamen postulat ut pro
tormentum legamus,
momentum.
tormentum, si peccator adsciscitur in consortium beatorum; quia
1046A illorum praemia, sua sentit esse tormenta. Si quis laudatur, erubescit: si quis vituperatur, agnoscit. Inter haec verborum
flagella constitutus, satisfactioni emendationique semper approximat.
10. Jam vero illud quale est, quod a quibusdam audivimus dici: ut illa vel ille, qui criminis peccatique consortes sunt, veluti
in matrimonio conjugioque jungantur. Absit hoc a
1046D Edit.,
Christi. Melius Ambr. quem sequimur.
christiani oris eloquio. Serpentis est ista suggestio, ut illius quem occidit, etiam cadaver assumat. Nonne simile est, si
quis percussus graviter, extremo anhelet in fine; et hunc terrenus medicus, si forte visitaverit, quia non posse vivere suspicetur,
hortetur occidi? Simile est sine dubio quod dicitur: Inventus est frater, aut soror, concupiscentiae telo graviter vulneratus:
huic cum
1046B
1046D Ita Ambr. At Bign.,
cum ipsius nuptiae. Gryn.,
cum sceleris ipsius.
sceleris sui nuptiae suadentur; quid aliud dicitur nisi occidatur, quia vivere aut evadere non poterit de hac plaga? Nescis
fortasse, quae poena maneat desperantem? Ille nuntius Saulis mortis (II Reg. I, 2 seqq.) cum ad David venisset, et referret
ei inimicum suum esse prostratum; David causam mortis inquirens, audivit ab eo, quod ipse nuntius illum suo gladio peremit,
addens et dicens:
Quia videbam quod
ictu illati in se vulneris non erat victurus (Ibid., 10) ; quem David statim morte damnavit; cum percussum ab hostibus desperasset esse victurum, et eum sublata spei
fiducia jugulasset. Quin immo more Davidico scindantur vestimenta cordis et pectoris: flebilis vox tollatur in planctum: doceatur
lamentum Israeliticus populus, id est plebs ecclesiastica, et dicat:
1046C
1046D LXX, στήλωσον, quod significat:
titulum inscribe, cippum erige.
Subleva lapides tuos super altitudines tuas, et cogita de interfectis tuis, quomodo ceciderunt potentes in praelio. Non nuntietur
hoc in Geth, neque praedicetur in viis Ascalonis, ne forte laetentur filiae alienigenarum et exhilarentur filii incircumcisorum
(Ibid., 19, 20) ; et reliqua, quae continentur
1046D Ambr.
continet lamenti ipsius editio.
lamenti ipsius edicto; et dicat, aut loquatur: ecce prohibetur ne in terminis Geth, neque in finibus Ascalonis, hoc est,
in notitiam saecularium sive hominum mundanorum, casus fratris vel ruina seminetur: et nos passi sumus, non solum ipsam quam
incolit civitatem, sed etiam totum orbem famae ipsius desperatione compleri? Nonne huic praecepto cohaeret etiam ille evangelicus
sermo, qui dicit:
Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum solus; quod si te audierit, lucratus es eum:
1046D
si autem non te audierit, adhibe tecum duos vel tres testes (Matth. XVIII, 15, 16) , et reliqua quae continet sermo praecepti. Vides ergo quid dicit:
Ne exhilarentur filii incircumcisorum. Me miserum, qui ista cognosco. Filii enim incircumcisorum qui sunt nisi homines
1047A hujus saeculi, in peccati sui errore
1047C Pro
et in Ambr.
ex. Synchronus auctor Epistolae
ad Monachum lapsum, 45 inter Basilianas num. 21:
Captivorum, ait,
facti sumus tragoedia; a Judaeis et gentilibus res nostrae in scenam deducuntur.
et gentilitate viventes? Hi ergo exhilarantur, cum audiant ruinam militis Christi, vel ex illius se consolantur opere dicentes:
Ecce qui nobis
1047D Forte,
exprobrabatur.
exprobatur a caeteris: ad cujus exemplum cogebamur vivere; qui cum nostro emersisset e corpore, tamen ad confusionem nostram
vita ejus dicebatur esse dissimilis. Numquid non melius erat nec inchoare quod bonum est, quam tam turpiter cadere, aut non
posse se complere quod coeperis? Nescientes, quod judicio Dei majorem forsitan excusationem habitura sit anima, quae bonum
voluisse et ab insidiatore supplantata esse noscitur, quam ea quae rebellis Deo, ex servilis desperatione formidinis magis
elegerit jugo captivitatis addici, quam periculum certaminis experiri. Nonne apud
1047B regem suum
1047D Gryn. et Ambr. consentiunt. Minus recte in Bign. edit.,
suum excus. propr. vuln. et miles.
miles excusatur propriis vulneribus, et plerumque strenuum bellatorem cicatricum suarum plaga commendat.
11. Sed praetermissis his, plangatur defunctus, sepeliatur mortuus; id est, partim nostro labore, partim verecundiae suae
confusione peccatum ejus celetur, et auferatur e medio. Nos autem consolationis linteamina et coelestis spei pigmenta tribuamus:
ipse autem intra sepulcrum secreti sui, confusus peccati pudore contineat se; ibi conscientiae suae verme laceretur, qui
1047D Edit.,
totus.
totas in eo putredines peccatorum consumat, donec nullum ex se fetorem famae turpis emittat. Nonne sic beatus Tobias veniam
misericordiae coelestis emeruit, mortuis in captivitate fratribus tribuens sepulturam? credo, lapsis sub
1047C mundialis principis dominatione suadens insinuansque poenitentiam (Tob. I, 18; II, 9) . Et nos ergo, secundum quod meretur,
corpus illius
1047D Bign.,
contigamus. Elegantem ac veram lectionem restituimus ex vetustiore Grynaei editione ex codice Ambrosiano.
contegamus. Ecce exiit propheta de Hierusalem (III Reg. XIII, 1 seqq.) , hoc est, de domo Domini adversus Bethel quae fornicabatur
a Domino, id est, mundi istius civitatem; cui praeceperat Dominus, ne de cibo ejus gustaret aut potu. Sed qui per pseudoprophetam,
id est, per spiritum fornicationis, deceptus est ab iniquo, cecidit in potestatem leonis ac
1047D Quid? si Bachiarius scripserit
fortem: quo nomine leo innuitur in Samsonis aenigmate
Judic. XIV, 14. Vulgata tamen lectio ferri potest, eique astipulatur codex Ambros.
sortem, qui
1048A
rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8) . Qui tamen juxta cadaver ejus assistit, ut nisi fuerit ad Ecclesiae sinum et sepulcrum portatum, in cibum
ei escamque proficeret. Sed nos vel pseudoprophetae imitemur officium; et eum quem percussit diabolus,
1047D Ambr.,
omni debito tumulemus.
debito omnibus honore tumulemus. Solet Christus de tali sepulcro mortuos suscitare: tantum ne cadaver ejus devorandum feris
aut alitibus, id est, vitiis sive hominibus saeculi relinquamus. Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare,
qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam poenitere dignatus sit, dicens in prophetia Pharaonis:
Brachia regis Aegypti contrivi; et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad comprehendendum
gladium
(Ezech. XXX, 25) .
1048B 12. Salomon
1047D Ad oram libri Ambr. rubeis litteris scriptum est
Salomonis nomen, ut lectores forte monerentur exstare hoc loco praeclaram sententiam, et observatione dignam. Illam excerpsit Fulbertus.
quem laudavimus Dissert. 2, cap. 3. Male ibidem legitur,
astrui Deo, sapientiae copulari. Aperte Bachiarius alludit ad illam orationem
Sap. IX, 4:
Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam. Ex quo discimus,
1048C Bachiarium tribuere librum hunc Salomoni, cujus nomine inscribitur. Idem placuit Rufino nostro, qui interpretem agens hom.
12 in Prov. sancti Basilii num. 1, verba haec, τρεῖς τὰς πάσας ἔγνωμεν πραγματείας
1048D τοῦ σοφωτάτου Σαλομόντος, ita reddit:
Tres istos libros novimus Principaliter
sapientissimi Salomonis, Proverbiorum, et Ecclesiasten, et quae dicuntur Cantica Canticorum, tom. II, p. 730.
ille mirabilis, qui meruit
adsistrici Dei (Sap. IX, 4) , hoc est, Sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et vinculo libidinis illaqueatus,
etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitico idolo fabricavit (III Reg. XI, 17) . Sed qui per
1048D Apud Fulbertum rectius, ut videtur,
per prophetiam.
prophetam culpam erroris agnovit, numquid
1048D Ambr.,
medicinae coelestis.
misericordiae coelestis extorris est? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lege poenituisse, neque misericordiam consecutum.
1048D Fulbertus locum refert in hunc modum:
Non ambigas, frater, de poenitentia ejus, quae non inscribitur publicis legibus. Et fortasse ideo acceptabilior judicatur,
quas non ad faciem,
etc. Mirum videtur, qui Bachiarius ultro concedat adversariis poenitentiam Salomonis in libris canonicis non referri; cum
veteres qui Salomonis saluti favent. maxime innitantur verbis illis
Proverb. XXIV, 21, ubi ex versione LXX Interpretum Sapiens de se testatur:
Novissime ego egi poenitentiam. Caeterum publica poenitentia Salomoni subeunda erat, ut populi offensioni mederetur.
Audi ergo, frater. Poenitentiam ejus quae non scribitur publicis legibus, fortasse ideo acceptabilem aliqui dicant, quia
non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse cognoscimus;
quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum
1048C inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus,
qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit
alienus a venia: veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. Synagoga illa Core, cum pro ausus sui temeritate
terrae hiatu viva fuisset absorpta;
1048D Ambr.
areolae. Vulgatus Scripturae interpres,
1049C
thuribula. Rufinus,
bacilli tom. II Oper. Origen. edit. Ben.
arulae tamen eorum in quibus ignem succendebant alienum, a Domino circumdari jubentur altario
1049A (Num. XVI, 37) , ob hoc quia sanctificatae fuisse dicuntur: quas nos animas eorum esse sentimus, in quibus adulterinae flammae
calorem praesumpta libertate susceperant; et ideo vivi deglutiuntur; arulae vero eorum perire prohibentur; sicut etiam Apostolus
dicit:
Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit
1049C Ita Ambr.; sed Bign.,
fiat in diem.
in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5) . Considera ergo, frater, quam paucis tribuitur, ut de amphitheatro mundi istius, ubi cum feris, hoc est,
cum vitiis depugnatur, immaculati a peccati morsu membra liberent sua. Quod expertus ille dicebat:
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19) . Sed quia jam dudum est, quod tecum sermocinantur, cavendum est nobis, ne offendat te nostra verbositas.
Unde etiam
1049B ad te cujus causa haec diximus, stylum vertimus.
13. Quid me refugis, frater? Quid te magis consortio mundialium hominum credis? Illi fortasse
1049D Gryn.,
videant. Bign.
vident. Et ad libri oram rejecit,
rident.
rideant culpam tuam; ego plango, et si commori necesse erit, optabo. Quid erubescis praesentiam nostram? Similis nobis causa
est, quia et ego in tuo negotio pudore confundor.
1049D Legendum,
Annon. Sanctus Eucherius in libros Regum, lib. II, pag. 197, eadem allegoria utitur:
Sicut Annon, inquit,
rex Ammon servos David ad se missos deturpavit, atque ludibriter foedatos ad
eumdem David remisit; ita et diabolus, princeps hujus mundi, plerosque religiosos per subripientia vitia deturpare consuevit.
Qui dum eorum latentia mala in aperta et flagitiosa perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis,
nudos a dignitate castitatis relinquit; et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit: quos tamen verus David,
Dominus scilicet et Salvator noster, clementi respectu a poenitentiae indulgentia non exclusit; quos et in Hiericho, hoc est,
sub anathemate poenitentiae residere jubet, donec sacramenta spiritalia, et fortitudinem mentis quae peccando perdiderunt,
satisfaciendo recipiant, et sic demum in conspectu ejus stare valeant.
Utrique, ut videtur, idem fons patuit.
Rasit, ut video, Ammonitius rex (II Reg. X, 4 seqq.) militibus David, hoc est, ministris Christi, dimidium barbae et tunicas
eorum usque ad inguina praecidit: id est, sustulit ab eis in dimidietate barbae virilem speciem, et effeminari eos per delectabilem
vitiorum novaculam fecisse monstratur. Dimidia autem barba tibi rasa est, quia uno vitio, si quid boni in Dei virtutibus gesseras,
perdideris: dimidia et tu rasus es barba, quia si volueris
1049C reliquo vitae tuae tempore quod tibi superest laborare, concrescet. Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia
facta quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelavit. Sed et super hoc spes. Sedeamus in Hiericho, donec crescant barbae
nostrae: id est, simus opprobrium et ignominia meliorum et efficiamur anathema omnium, sicut in Hiericho Israelitico populo
fuit, donec barbarum species nobis, hoc est, virtutum incrementa nascantur. Crede mihi, quia regi nostro dolebit injuria,
ulciscetur nos milites
1050A suos, quibus in dehonestatione sua fecit ista inimicus. Abfuit paulisper a conspectu nostro rex noster David; et ideo victi
ab inimicis,
1050C II Reg. XXIII, 11: Μερὶς τοῦ ἀγροῦ πλήρης φακοῦ· Sed qui
partem agri ait confractam esse? An hoc nomine intelligit vas, seu testeam lagunculam?
partem agri plenam lenticula rubicunda quae est verecundiae nostrae et delicatae castitatis forma, confregimus. Sed jam ubi
recordationem peccati rex noster oculis nostri cordis aperuit, stemus, ut vel illud quod residuum est, id est, reliquum vitae
nostrae tempus defendatur, ut salvum sit. Ne, quaeso, te persuadeat quisquis ille dicat tibi, ut scelus hoc in conjugium vertas,
ac de crimine matrimonium voces.
1050D Integra haec pericope deest in Ambr. errore amanuensis.
Nolo offensam Dei provoces, atque multiplices. Si enim ut vocatur in culpam, quod furtive ac cum timore persuasit tibi inimicus,
quomodo merebitur veniam, quod veluti insultans Deo et ejus judicio, publice tibi
1050B coeperis vindicare? Imitare illum Amnon Davidis filium (II Reg. XIII, 15 seqq.) , qui cum in sororis suae stuprum illicita
flamma caluisset, postmodum eam magis exosus est, quam antea amaverat; et pro hoc facto occisus est a fratre, quia
1050D Hae sunt merae nugae, quas sacer textus refellit. Quemadmodum incertum est, an foedissimi criminis Amnonem poenituerit;
ita nemini dubium esse potest, quin Davidi, ut illi parceret, patrius animus; Absaloni autem, ut saeviret in fratrem, impotens
irae cupiditas suaserit. Sed allegoristis donandae sunt hujusmodi argutiae; nec paucis offendimur maculis.
agnita culpa erroris non mansit in crimine, sed materiam ipsius peccati vehementer exosus est. Unde etiam suspicamur Davidem
ei non fuisse commotum, quia cito vidit eum poenitentiam recepisse; et id,
1050D Corruptissima est Ambrosiani codicis scriptura:
Et id pro causa ejus qui unius horae deceptus est laqueo et statim in patientia, hoc est virtute poenitentiae dirupit. Et
ejus qui captus est,
etc. Grynaei editio hoc loco mulctata, nihil praesidii affert.
per quod unius horae spatio deceptus est, statim eum impatientia odisse, et virtute poenitentiae disrupisse ejus laqueos.
Qui vero captus est in rete vitiorum, et patienter inimicis suis, hoc est, venatoribus acquiescit, donec etiam recludatur
in cavea, et ibi longo temporis spatio saginetur ad pompam; tum maxime
1050D Forte,
principatibus.
principalibus saeculi,
1050C cum occisus fuerit, placiturus est. Donec
1050D Ita Ambr.; in edit. Bign.,
donec etiamsi. Videtur legendum:
Denique, etiamsi, etc.
muscipulam fornicationis evaseris, non te ebrietatis laqueis credas, per quos
1050D Reponendum suspicor,
in manus; sed invitis editionibus et codice nostro, nihil muto.
animos irati Absalonis incurras (Ibid., 28) ; quia luxuria atque ebrietas, quaedam sibi in vitiorum nativitate germanitas
est.
14. Attolle ergo animos, frater, erige oculos quos conscientiae pudor inclinavit; nec te inimica desperatio confringat. Ecce
Absalon qui fratrem occiderat, per amicorum suffragia regis veniam promeretur (II Reg. XIV, 23) : ita ut etiam osculum pacis
et praesentiam
1051A vultus Christi non desperet exposcere. Et tu ergo quos amicos Davidis esse nosti, qui quondam pater tuus, quando non peccaveras,
fuit, humilis esto et acclinis, ut quod a te non potes, per illorum suffragia
1051D Inter officia poenitentis Tertullianus cap. 9 de Poenit. commemorat,
omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere. Et libro ejusdem tituli Pacianus,
multorum precibus adjuvari.
merearis. Ac si forte duri fuerint in audiendo, opportune, importune non desinas supplicare; quia Absalon per injuriam meruit,
quod per amicitiam impetrare non potuit; et quod
1051D Ita Gryn. et Ambr. Apud Bignaeum τὸ
pro meritis desideratur.
pro meritis non meruit, per injuriam obtinuit. Vis scire quod plerumque per occasionem injuriae sancti pro peccatoribus deprecantur?
Beatus ille unus ex
1051D Ita editi; Ambrosianus,
ex septem: qua de re fusius Dissert. 2, cap. 1.
quatuor, confessorum caput et martyrum, cum ab insano populo lapidibus urgeretur,
in ipso exitu Israel de Aegypto (Psal. CV, 1) , id est animae de corpore discedentis, genu flexo, patri pro peccatoribus
1051B supplivavit (Act. VII, 59) : Magistri nostri secutus exemplum, qui persequenti semetipsum populo veniam postulabat (Luc.
XXIII, 34) . Ecce vides, ubi occasio precum nascitur ex injuria et poena sanctorum. Nec hoc ideo dicimus, ut tu per contumeliam
beatorum suffragia merearis; sed consilium damus, ut si pro magnitudine sceleris tui supplicare non ausi sunt,
1051D Pessime Bign.,
in opportunitate tuam.
importunitatis tuae injuriam patientes, facilius pro eo a quo laesi sunt, audiantur. Incende hordeum finitimum tibi, quod
est in agro (II Reg. XIV, 30) ;
quia lingua ignis est
1051D Ambr. addit.:
Et manus iniquitate saepe per linguam insistit in membris. Paulo aliter Gryn.,
Et mundus iniquitatis est. Per linguam constat in membris.
(Jac. III, 6) , ager autem est hic mundus. Sic quandocumque coeperis vitae bonae fructibus derogare, et dicere: ecce quales
sunt sancti, qui pro peccatoribus non audent rogare: ubi est quotidiana merces operis? tunc incensa
1051C per linguam tuam sanctorum spes incitabitur ad fiduciam deprecandi; quia cognoscent te ad hanc necessitatem, utilitatis
tuae causa, non vitio detractionis impactum: sicut Absalon, non ob hoc segetem Joab incendit, quod nocere vellet ei tamquam
inimico; sed ut vel sic ad detrahentem sibi respiceret, quem non audierat blandientem; et ita ejus praesentiam mereretur,
qui Christi erat proximus vel amicus. Fructus enim sanctorum qui secundum homines est in hordeo, non incongruenter accipitur:
qui vero secundum Deum, in tritico poterit aestimari; quia non dubium est, sanctos utrumque seminare secundum Apostolum,
providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) . Et ideo Absalon hordeum finitimum sibi,
1051D id est, conversationem quae inter homines agebatur, incendit: ad illud vero quod coram Deo est,
1052A pervenire non potuit, quia illud solus Pater agnovit.
15. Sed forsitan dicas: Persuasio tua quietum requirit hominem vel securum; me autem necesse est quotidie persecutorem saeculi
formidare, qui in me dedecus
1051D Bign.,
proxime suum. Scriptura Ambrosiani quam sequimur, confirmare videtur conjecturam
1052D Tillemontii, fuisse nimirum, qui monacho nuptias suaderent cum virgine corrupta, ut parentis iram emolliret.
proximae suae optat ulcisci. Si ergo tale aliquid pertimescis, ecce sex refugii civitates (Jos. XX, 2 seqq.) , quas, si
placet, ingredere. Ac si forte pro conscientia peccatorum, illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est, in Ecclesia,
intrare non audeas; est
Bosor
1052D Bing.
citra. Ambr.
contra. Cur neutrum sequamur, diximus Diss. 1, cap. 7, pag. LIX.
ultra Jordanem in solitudine, quae interpretatur
angustia; id est, cellula monasterii parva vel modica; et optime tibi conveniet, quia de sorte Ruben est, et ipse torum patris maculavit
illicite (Gen. XLIX, 4) . Est et Ramoth de
1052B sorte Gad, quae interpretatur
excelsa mors, vel
visio mortis. Vere enim excelsa
1052D Hoc sensu Veteres accipiunt verba Apostoli de Corinthio, quem se dedisse ait Satanae
in interitum carnis. Inter hos eminet sanctus Zephyrinus, in quem frustra debacchatur Tertullianus de Pudicitia cap. 13.
mors, poenitentia dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum unde fuerat ante dilapsus: sive
juxta istam humilem mortem quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur;
quia multo nobilius est per poenitentiam mori, quam communi hac morte dissolvi. Si autem visionem mortis sentire velimus,
ita potest intelligi; quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus gehennae infernique tormenta,
videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae beneficio liberamur.
1052D Bign.,
Donec memineris. Melior visa est scriptura codicis nostri.
Tantum memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam; quia
Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan.
1052C VIII, 34) ;
1052D Hae quae non exstant in Ambr. libenter expungerem.
et formam servi accipiens, necesse est humilies teipsum usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8) . Est Gaulon in finibus Manasse,
quae interpretatur volutatio, ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum: et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur
oblivio, ut obliviscens ea quae ante gessisti, in priora te extendas (Philipp. III, 17) . Hic ergo inhabita, ut per angustias, mortem
et volutationem, iram persecutoris evadas et spem salutis invenias. Tum deinde in his si quid utiliter gesseris, etiam ad
Cades in terra repromissionis, quae est in Galilaea, poteris pervenire: quae interpretatur
sancta; ut cum in tribulatione opus corruptionis abjeceris, etiam ad sanctam tibi Ecclesiam tribuatur accessus; et in sortem Nephthalim,
quae dicitur
vitis remissa (Gen.
1052D XLIX, 21) , ut de sacramento dominici sanguinis participare merearis. Sed nec Hebron aditus tibi claudatur,
1053A quae interpretatur
conjunctio, sive
conjugium. Revertatur enim anima tua ad virum suum, id est, ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat
1053C Veram lectionem restituimus ope codicis Ambr. Simili utitur allegoria Philo Judaeus in libro,
Quod det. pot. ins. soleat pag. 141. Veteres editiones habent,
judicata. Obiter observo vocem
peccaminum placere Hispanis scriptoribus: saepius a Prudentio usurpatur; eamdemque noster infra repetit num. 21. In libello Orationum
Gothico Hispano pag. 24, Virgini
1053D Mariae preces deferuntur, ut a Deo nobis obtineat
peccaminum remissionem.
viduata. Sicque etiam sextam civitatem Sichem quam Joseph noster in haereditatem consequitur,
1053D Male Gryn.
pater quod, etc.
Eodem loco (ait sanctus Hieronymus Quaest. Hebr. in Gen.)
sepultus est Joseph, et mausoleum ejus ibi hodieque cernitur.
propter quod ibi sepultus est, valebis intrare: quae interpretatur
humerus, sive
labor; ut ostendas te per laborem poenitentiae, ab errore tuo Christi humeris reportatum (Luc. XV, 4) , et adjunctum nonaginta
novem ovibus, effectumque centesimum, quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata (Gen. XXXIII, 19)
.
16. Sed cur, frater, adhuc jacentem te torpor delectat? Surge, quia medicus advenit, qui dicit secandas esse putredines peccatorum,
et post haec
1053B curandam plagam ipsius cicatricis. Quid expavescis? Quid refugis curam? Qui hastam
1053D Ambr. ita legit: Vulgati libri
zaboliticam. Vid. not. 2 Rosweidi in sancti Paulini epist. ad Severum, aliosque passim.
zabulicam quae sexcentorum siclorum pondere praegravatur (I Reg. XXII, 7) , nequaquam veritus es; cur subterfugis cultellos
evangelici ferramenti? Qui ignem inimici flammasque perpessus es, cur ignem Domini, hunc quem venit mittere in terram (Luc.
XII, 49) , qui consumet fenum, et stipulam, et ligna (I Cor. III, 12) , formidas? Abscinde a te
1053D Optimam Grynaei scripturam sequimur. Amb. non male,
putridae.
putrem consuetudinis voluntatem: ure renes tuos et cor tuum; damna inimicam tuam corporis speciem, per quam aut ipse deceptus
es, aut alios decepisti. Horreant
1053D Sanctus Ambrosius de Lapsu virginis consecratae cap. 9, num. 40:
Petas ultro carcerem, obstringas catenis viscera, animam tuam gemitibus jejuniisque crucis; sanctorum petas auxilium; jaceas
sub pedibus electorum.
Haec poenitentis officia fusius explicat Bachiarius.
exinanita membra jejunio, et cilicium quod sordida ratione pollueras, pro tegmine habere consuescas; ut cum attactus ejus
atque asperitate compungeris, semper peccatorum
1053C tuorum stimulos recorderis.
1053D Corruptam Bign. lectionem retinemus. Ambros.
liniet. Lege
comminuat, tenuat, etc.—In codice Vaticano
1054C 3834 diserte scriptum est, Limet, scilicet
atterat, comminuat, uti legendum esse conjeceram.
Timet in te vitulum tuum Moyses (Exod. XXXII, 20) , per quem luxuriatus es in eremo; id est, carnem tuam legis ac jejunii
disciplina conficiat, ut ad nihilum redacta tenuetur. Legisti, credo:
Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Ita et tu irascere peccatis tuis, ut ultra non pecces. Praeveni ultricis gehennae saeva tormenta, et
1054A ipse tibi tortor exsiste; ut cum venerit, nihil uveniat,
1054C Ambr.,
quod in te praevenire valeat inimicus.
quod in te possit punire inimicus. Si venerit passionis occasio, memento qualiter tibi sub Regis tui praesentia dimicandum
sit, ut culpam emendare possis desertoris et refugi. Si vero forsitan defuerit hujus felicitatis occasio, ipse tibimetipsi
tuus poteris esse persecutor; ut, sicut Apostolus dixit (Rom. XII, 1) ,
1054C Sententiam hanc verbis expressis apud Apostolum non reperi. Sed in altera ad Corinthios VI, 4, haec leguntur:
Exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei
1054D
ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus,
in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
etc. En omne genus mortis, laboriosa scilicet poenitentia, qua lapsus sui criminis maculas eluere debebat.
per omnem mortem constituas te Deo. In gredere monasterii tui carcerem; et tenebras solitudinis quibus ad lucem perditam
revoceris, exquire. Sit tibi fames pro
1054D Vitio huic facile medemur, si pro
gula reponamus
gladio. Poenitentia martyrii vices subeat.
gula, sitisque pro flamma; ut manu carnificis voluntatis, per abstinentiae poenam costarum compago nudata visceribus sit;
et pro supplicio ignis internas ossium medullas durae sitis depascat incendium. Sit tibi vigilia velut officiorum custodia
1054B pullicorum; ac sicut catena rigentis ferri, sic duriori consuetudine et lege constrictus, sub imagine martyrii veniam misericordiae
coelestis exspecta. Eia, eia quid dubitas? Scalam illam Jacob (Gen. XXVIII, 12) unde lapsus es, dum velis ascendere, adhuc
posita nondumque subtracta est: et licet in ruina tua omnia membra colliseris, tamen iterum conare ascendere: et donec venias
ad illum gradum unde cecidisti, fortiter te serva atque custodi; quia licet lubricus sit omnis ascensus, tamen ille cito vergit
ac dejicit in profundum.
17. Sed fortasse dicas, quia more Pharisaeorum imponam gravia onera super humeros hominum, et ipse digito meo nolim contingere
ea (Matth. XXIII, 4) . Ecce, frater, quia nobis
1054D Plures veterum ita loquuntur. Sanctus Chromatius noster de octo Beatitudinibus:
Unde jurare nos prorsus non convenit. Quid enim unicuique nostrum jurare necesse est, cum nobis mentiri omnino non liceat? Vide sis quae sequuntur tom. XI, pag. 168, Bibl. Pp. Paris. 1624.
jurandi licentia prohibetur
1054C (Matth. V, 37) , si quid infelicitati meae credis, spondeo secundum
1054D Ambr.,
secundum nomen Domini. Antiquus auctor Epistolae ad monachum lapsum, quae inter Basilianas est 44, num. 2, habet fere similia:
Ne cuncteris ad me venire. Ego enim receptum mortuum meum lugebo, ego curabo . . . . Excipient te omnes, omnes se tibi laborum
socios adjungent.
misericordiam Domini, hujus me laboris quem suadeo, velle esse participem: consortium vero tuum, cupidus salutis tuae non
solum ingero, sed etiam offero: ac si tu ad nos fortasse venire confunderis, manda; et ego ad ducendum te sine dilatione properabo.
Horreat consortium
1055A tuum, velut Ruth de agro Moabitico, hoc est
1055C Haec compares velim cum editis: menda expunximus ope codicis nostri.
animae de ebrietate et fornicatione venientis: qui sua tantum quaerit, et misericordiae nescius, de Israelitica sibi solum
stirpe gloriatur. Ego vero licet Booz similis non sim (Ruth. IV, 1 seqq.) , tamen animam tuam mihi cupio sociari; nec
1055C Legis verba, ad quae alludit Bachiarius, lucem
1055D afferent huic loco, qui obscurior est, ac praeterea corruptus.
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, . . . . accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet
calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.
arguat me quispiam esse praesumptionis, quia licitum est mihi semen de fratris defuncti vidua suscitare (Deut. XX, 7, 9)
, ne perdam calceamenta paschalia, et exhaeres Christi passionis efficiar; ac pro verbo sponsi velut caecus effectus, salivam
1055D Ita editi. Ambrosianus vero,
salivam junioris. Legendum videtur simpliciter,
salivam oris.
jejuni oris quae in terram projicitur et conculcatur, ne accipiam, donec effuso semine ad viduam animam defuncti fratris,
id est mortui per desperationem, introeam; sed quaesita multitudine seminis, aggregata de scripturis copiositate
1055B verborum, huic viduae conjungar
1055D Edit.,
conjungar proxime.
ac proximem, ut auditis his, possit sine difficultate concipere, et salutis spiritum parturire. Memini enim apostolici verba
praecepti, ubi dicit:
Quosdam quidem eripite de igne, dubios vero consolamini (I Thess. V, 14) ; et alibi:
Qui revocaverit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam de morte (Jac. V, 20) . Non est minimum, si
1055D An,
extremum aut summum auriculae? LXX, λοβὸν ὠτίου. Vulgata consentit.
extremam aut summam auriculam de leonis faucibus extrahamus (Amos. III, 12) : tametsi beatissimum pontificem qui in iisdem
locis cum sacerdotibus suis divino assistit altario, non aliud reor quam Davidicum opus imitari; ut quando de grege leo aut
ursus ovem rapuerit, insurgat adversus eum, et praestrangulatis faucibus praedam ex gutture eripiat; aut velut pastor bonus
vagantem
1055C revocet, alligetque attritam, errantemque convertat.
18. Tu tamen, frater, nequaquam scelerato acquiescas impudicoque conjugio: non
1055D Recte Ambrosianus. Gryn.,
insulte. Bign.,
conjugio, cujus iram, etc.
insultes ei, cujus iram sustentare non poteris. Quin immo et illa quam tibi fecit sceleris culpa consortem, reveratur ad
virum suum. Numquid patriarcharum soror (Gen. XXXIV) , postquam peccavit,
1055D Ambr.,
nubisse.
nupsisse perhibetur? Legislator praecepit (Levit XX, 10) , ut qui uxorem alterius macularet, cum ipsa lapidaretur pariter;
et ideo non permittit conjugium, sed sub nomine lapidum dura sententia emendat corrigitque
1056A peccatum. Aspice prophetam, qui dicit:
Et dixi, postquam meretricata es, ad me revertere (Jerem. III, 1) . Licet dominici templi vasa rex captaverit Assyrius (Jerem. XXVII, 16) , tamen revertantur ad templum
(I Esdr. I, 7-11) , ne ea in perpetuum Babylon immunda possideat. Licet per flammam turpis concupiscentiae incenderit templum
Domini princeps cocorum, qui domino suo, id est, principi mundiali escas nostrorum parat peccatorum; tamen veniat Zorobabel,
hoc est, spiritus sapientiae, qui jam intellexit mulierum potentiam malis hominibus
1055D Miror verbum hoc Joanni Launoio
Epistol. parte IV, epist. 1, adeo displicere, ut cardinalem Cajetanum ideo arguat,
barbarae et opicae locutionis. Nimius maledicendi
1056C pruritus transversum egit hominem alioqui versatum in scriptis ecclesiasticis. Antiquus Scripturae interpres apud Lactantium
lib. IV
Div. Inst.
1056D cap. 13; Vulgatae auctor Marci X, 42; sanctus Augustinus lib. I,
de Nept. et Concup. cap. 9, num. 10; sanctus Hieronymus in versione Homil. 4 et 8, in Jerem. praeter Bachiarium: hi, inquam, omnes quos barbare
aut opice loqui nemo dixerit, aliique plurimi idem verbum usurpant.
principari, et totus in veritate confidit: veniat Esdras, bibliotheca Legis, et memoria lectionis: veniat
1056D Foedum errorem vetustioris editionis non emendat codex Ambr. Editiones Bign. non habent hanc pericopen:
Ven. Na. Sy. vir. conf. cont. for. Nemo non videt legi debere,
Nehemias.
Naaman Syrus, virtus confidentiae contemptorque formidinis; qui pro restructione patriae principis potentiam
1056B non veretur; ac dispositis per singula Hierusalem loca (II Esdr. IV, 16, 17) , id est, membra corporis angelicis patriarcharumque
virtutibus, ut collapsa
1056D Ambr.,
collapsa restituantur.
restruantur, et restructa custodiat, una manu serviat fabricae, alia vero custodiae; quia Adam positus est in paradiso operari
(Gen. II, 15) , et custodire. Reaedificentur ergo per tropologias nominum claustra portarum. Restruatur in principiis
porta Probatica (II Esdr. III, 1, juxta LXX) , quam nos esse suspicamur auditum, per quem, utrum bona sint aut mala quae extrinsecus ad
nos introeunt, comprobamus; quia
fides ex auditu est (Rom. X, 17) . Faciamus, quod Apostolus dicit:
Si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5) . Restruatur
porta Piscatoria (II Esdr. III, 3) , id est, visuum
1056C nostrorum vaga semper natura, ac per semitas maris, hoc est, vias mundi istius oculorum velox ac fugitivus aspectus; quia
ipse visus pro sagena poterit aestimari: quidquid aspexerit, statim capit; et captum, ad cordis cellaria interiora transmittit.
Restruatur
porta
1056D Vulgatus Scripturae interpres, II Esdr. III, 6, ap. pellat
portam veterem. LXX, Τὴν πύλην ἰασαναῖ, al. τοῦ ἀσανά. Nullam portae in Anathoth mentionem reperio. Vitiatus itaque Versionis Italic ae liber
Bachiarium fefellit.
in Anathoth, quae interpretatur
respondens signum (Ibid., 6) : quod suspicamur esse frontis patibulum, ubi signum salutis nostrae et Dominicae sanctitatis
1056D Amb.,
accipimus.
accepimus: quod est aurea lamina, ubi pontifex nomen Domini scriptum mandatur accipere tetragrammaton. Vis scire, quia non
incongrue portam in Anathoth, quae interpretatur
1057A
respondens signum, pro patibulo frontis accipimus? Jungit propheta huic portae
1057D Haud procul a porta veteri aedes excitasse fertur Ananias quidam υἱὸς τοῦ ῥωκεῒμ seu ῥοκεἶμ. Idem in Vulgata dicitur
filius pigmentarii.
unguentariorum loca (Ibid., 8) , quae per tropologias nominum ab aliis virtutibus dicuntur esse restructa. Unguentariorum autem loca quae
sunt, nisi illa quae chrismatis sanctificatione tanguntur? Sequitur post haec
1057D Τὴν πύλην τῆς φάραγγος.
Portam vallis vocant Seniores interpretes. Ex Graeco forte vocabulo efformatum fuit nomen
Frugis, quod in Italica Versione aut in aliquo Commentario Bachiarius invenit.
porta Frugis (Ibid., 13) , quam nos suspicamur esse oris ac saporis officium, per quam omnium seminum, hoc est, verborum Dei fructus
egreditur. Restruatur et
porta Stercorea (Ibid., 14) , quam nos suspicamur esse narium sive odoratus introitum, per quem nos turpis decepit illecebra, et aestimavimus
lucra esse, quae erant stercora (Philipp. III, 8) . Restruatur et
1057D Corrupto hoc in loco Scripturae codice utebatur Bachiarius. LXX vocant Τὴν πύλην τῆς πηγῆς;; ac perinde in Vulgata nostra
legimus
portam fontis.
Fortis porta (II Esdr. III, 15) , quam credo manuum nostrarum sive tactus officium esse;
1057B quia non fortiter tenuimus quod tenebamus, et alter tulit coronam nostram (Apoc. III, 11) . Restruantur et
muri Natatoriae (II Esdr. III, 15) , id est, forma baptismi nostri, et mystici fontis disrupta munimenta, quae sunt castitatis insignia;
quia soluto per luxuriam continentiae pariete, velut abruptis obicibus sacri laticis, fontis undam effudimus atque perdidimus.
Cujus muri propterea dicuntur restrui, ut cognoscamus tantam esse misericordiam Domini, ut etiam interruptae castitatis tempora
possint restructa ad priorem similitudinem continentiae virtute revocari. Sic et tu per vocabula nominum ac tropologias locorum,
haec quae dicuntur restrui, officia intelligas esse membrorum.
19. Donec
1057D Ita Ambros. Gryn.,
Donec nec. Bign. pessime,
Donec opus. Lege,
Denique ne opus.
ne opus Babylonis regis imiteris (Dan.
1057C V, 2 seqq.) , ut in phialis templi dominici vinum perditionis potare debere te credas, et hoc coram diis tuis, Venere, Marte
atque Mercurio, id est, fornicatione, vel avaritia, vel furore; quia scriptum est:
1057D Mutilus refertur hic locus Jobi, nec satis emendatus. Graeca Seniorum versio ita habet: Θυμὸς γὰρ ὀργῆς ἀκατάσχετος, τὸ
μιᾶναι ἀνδρὸς γυναῖκα.
Furor hominis incontinens est (Job. XXXI, 11, juxta LXX) , et alibi:
Avaritia, quod est idololotria (Ephes. V, 5) . Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare; quia vel maxime avaritia in libidine esse sentitur,
cui numquam finis imponitur. Quia vero phialae in templo Domini virgines nuncupentur, Propheta nos docet dicendo:
Triticum juvenibus, et vinum suave olens virginibus (Zach. XI, 17, sec. LXX) ; ac si cui vini liquor infunditur, quid nisi phiala nuncupetur? Velim siquidem a peritioribus
edoceri, ex qua Scripturarum auctoritate nubere corrupta suadetur;
1057D cum beatus David nec concubinas suas quas
1058A filius turpi coitu maculavit, postea nubere aut viros habere permiserit (II Reg. XX, 3) . Nonne viduas eas, praestans illis
substantiam, usque in finem servavit? Non vult David, hoc est, Dominus Christus, ut in conspectu ejus ab alio viro habeatur
uxor ejus. Denique illam filiam Saul quam (II Reg. III, 13 seqq.) ad tempus in persecutione perdiderat, postmodum sibi poposcit
reddi atque restitui; et licet fuisset etiam alteri copulata, tamen ei aufertur, et illi cujus prius erat, destinatur. Polluisti
uxorem David: ne ulterius hoc praesumas; sed sicut ille fecit qui eam acceperat, flens ac lugens redde atque restitue.
20. Ac forsitan suggesserat tibi ille sapientior omnibus bestiis et consiliator antiquus (Gen. III, 1) , quia possis istam
poenitentiam quam suademus tibi,
1058B in senectute tua agere, et nunc famem desiderii tui sub conjugii nomine satiare. Sed tu ne exstinguas evangelicam scintillam
humore vitiorum, quae de illo totius libri igne procedit, ubi ait:
Stulte, hac nocte exposcetur anima tua a te (Luc. XII, 20) . Si enim apud quos honesta conjugia sunt, diuturna esse non possunt; apud te, ubi cum crimine copulantur,
qualiter permanebunt? Veniat ille qui dicit, crimen hoc emendandum nuptiis, et de
1057D Edit. Lugdun.,
de scelere tanti nominis. Conjugium
1058D
Deo auctore concessum esse, iisdem verbis profitetur in libro
de Fide num. 5.
sceleris tanti nomine conjugium esse vocandum. Conjugium enim religiosi nominis vocabulum est (Hebr. XIII, 4) , quoniam
Deo auctore concessum est. Ecce honestis conjugiis clamat Apostolus:
Habentes, tamquam non habentes (I Cor. VII, 29) . Et quis dicit,
1058D Ambros.,
adulteram.
Adulter habeat, utatur, exerceat? Sed video ad quid se
1058C pro sui defensione convertat; scriptum est enim, inquit,
1058D Ambrosius de Lapsu Virginis consecr., c. 5, n. 21:
Dicet aliquis: Melius est nubere, quam uri. Hoc dictum ad non pollicitam pertinet, ad nondum velatam. Caeterum quae se spopondit
Christo et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jam immortali juncta est viro. Et jam si volueris nubere communi lege conjugii,
adulterium
perpetrat, ancilla mortis efficitur. Videsis Dissert. 2, cap. 5, et auctorem libri
de Virginitate, olim Basilio M. ascripti num. 39, ad calcem tom II Ben. edit.
Melius est nubere, quam uri (Ibid., 9) . Hoc de virgine dictum est, vel vidua. Ista jam virgo non est. Tunc urebatur, et nupsit: nunc jam
1058D Ambr. sequimur; editi,
refrigeratur.
refrigeretur, et vivat. Virgo non est, quia corrupta est: vidua non est, quia vir ejus vivit in aeternum. Ut quid ergo ei
nuptias suadetis? Vis scire quae sit Apostolica sententia de hoc errore? Ait in Epistola sua:
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem; ita ut uxorem patris sui quis
1058D Ambr.,
habuerit.
habeat (I Cor. V, 1) . Ecce quiddam factum simile. Uxor patris erat haec juvencula quae deliquit, illius Patris qui nos
genuit in verbo veritatis (Jac. I, 18) . Tunc, credo, ei in conjugium copulata est, quando secundum exemplum Rebeccae
1058D ad Isaac de Mesopotamia venientis, pallium quo velaretur
1059A caput, accepit (Gen. XXIV, 65) . De hoc facto Apostolus dicit:
Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 3) .
1059D His jungit Ambr. reliqua Paulinae sententiae verba, quae leguntur in fine hujus sectionis, omissa penitus intermedia explicatione
Bachiarii.
Numquid dixit, Jussi, ut ei quam corruperat, nubat? Sed,
dedi eum Satanae in interitum carnis. Satanas enim interpretatur
contrarius; per quod, credo, significat, ut quidquid contrarium deliciis, quidquid contrarium voluntati est, totum caro sentiat quae
deliquit,
ut spiritus salvus fiat in diem Domini nostri Jesu Christi.
21. Sed et tu frater, quisquis tibi hoc suaserit, exsecrare. Aspice enim, quia numquam in sacrificiis pecora senio confecta
jugulantur, sed ubique, aut agnus, aut vitulus,
1059D Invito Bachiario suspicor irrepsisse,
aut hircus. Quin et glossam redolent quae statim sequuntur:
In uno tamen loco Eliam legimus bovem obtulisse. Quibus expunctis ita legerem . . .
peccata. Sed hoc semel tantum hoc uni licuit Salvatori.
aut hircus, aut haedus immolatur (Exod. XXIX et alibi) , id est, tenera adhuc parva, vel modica peccata. In uno tamen loco
Eliam
1059B legimus bovem obtulisse, sed hoc semel tantum (III Reg. XVIII, 33) . Hoc uni licuit Salvatori, qui inveterata totius populi
peccata jugulavit. Sed nec tu putes adhuc haedum tenerum tuum esse peccatum. Mihi crede, hircus est. Ecce per quot terrarum
tractus fetoris tui, hoc est, famae turpis opinio peragravit. Qualiter ergo quod ita fetet, non hircus esse dicitur? Propheta
beatum dicit esse eum, qui tenet parvulos Babylonis, alliditque ad petram (Psal. CXXXVI, 9) . Et tu exspectas, donec gigas
tuus inimicus efficiatur? Sed si vis scire, jam gigas est. Mox enim ut cupierunt filii Dei filias hominum, nati sunt inde
1059D Bign.,
nati sunt inter gigantes et petram. Retinent haec, ni fallor, verae scripturae vestigia:
Nati sunt in terra gigantes, et Rephaim.
gigantes (Gen. VI, 4) : quod enormis nimium et ultra staturam peccaminum reliquorum
1059C gigantis forma est. Ac si quis est fortasse, qui dicat, quia David eam quam adulteravit, etiam in conjugium suae societatis
adsciverit (II Reg. XI, 27) ; non est causa consimilis: haec enim conjux regis, illa autem uxor militis fuit. Ille utpote
homo terrenus, potuit factione subdolae artis interfici: Rex autem iste coelestis est, cujus uxor corrupta est atque violata.
Nequaquam ei passio mortis approximat, qui non est temporalis, sed aeternus. Et tamen David, non praesente Uria Hethaeo, quamvis
milite suo, quamquam homine terreno, praesumpsit sibi concubitum Bethsabee. Nonne, non solum ingerere ei, sed etiam extorquere
conatus est (Ibid. 13) , ut post cibum potumque quem subdola arte largius jusserat ministrari, domi suae toroque cubitaret?
1059D Tu qualiter vivente viro ac praesente, simul et Rege, quod his majus est, immortali atque perpetuo, concubitum tibi adulterae
vindicabis? Sed fortasse
1060A dicas: Agnita stupri causa, vir ejus eam dejecit ac repulit. Fallis te, fratrer, quia per Prophetam ipse proclamat:
Quis liber repudii matris vestrae, quo eam dimisi? (Isai. L, 1.) Et alibi:
Numquid qui cadit, non resurget? aut avertens non convertatur? Quare non poenitet populus meus a malitiis suis, et detenti
in propositione sua maligna, noluerunt reverti ad me
(Jerem. VIII, 4, 5) ? Ecce propheta ex praecepto Domini meretricem duxit uxorem (Ose. I, 2 seqq.) ; et tu dicis animam
ad perditionem a Deo esse projectam? Sed nec ego contradico huic conjugio, si potes talem fructum ex hoc matrimonio procreare,
qualis processit de Bethsabee atque David, quem Dominus per prophetam
1059D Ita edit. In Ambr.,
Dirigam. Minus corrupte Eucherius in lib. III Reg. aliique,
Ididam. Sed neque
1060D nomen hoc significat,
in verbo Domini, sed
dilectum Domini. Theodotionis versionem Bachiarius sequitur, quae ita habet: τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰεδιδία ἐν ὀνόματι κυρίου,
Et vocavit nomen ejus Jedidia (dilectum Domini)
in verbo Domini. Vide Origenis Hexapla a Montfauconio collecta, tom. I, pag. 333.
Dirigiam, hoc est,
in verbo Domini, nuncupavit (II Reg. XII, 25) , qui inter homines dictus est Salomon, hoc est,
Pacificus,
1060B et universi orbis, id est, totius hominis tenuit principatum. Talis filius nascitur ex poenitentia: talem parturiunt gemitus
et lamenta plangentium. Denique ipse beatus David, cum in adolescentia sua cum adultera deprehensus sit, in senectute cum
virgine invenitur (III Reg. I, 1 seqq.) ; ut intelligamus, quia post peccatum longa castitas imitatrix est virginitatis.
Sed et tu imitare Davidem, ut quam habuisti in corruptelae vitio collegam, habeas in poenitentiae labore consortem: non ut
conjuncti poeniteatis, sed ut separati ad alterutrum, unum opus agendo jungamini; quia fumantem adhuc de incendio titionem,
cito vorax flamma comprehendit.
22. Ante omnia igitur, frater, nequaquam in te
1060C desperatio inimica crescat, eo quod asserat ille infidelis, lapsum non posse reparari; cum Dominus dicat:
Quia omnia peccata, et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum, non remittetur ei (Matth. XII, 31) . Ego autem dico, hoc ipsum desperare de Domino, in Spiritum esse peccare, quia
Dominus Spiritus est (Joan. IV, 24) , et ideo non remittitur ei, quia non crediderit Dominum reddere sibi posse quae perdidit. Quid est enim,
quod nobis obsistet de venia? Dominus noster omnipotens est. Numquid omnipotenti impossibile est delere peccatum? Dominus
noster bonus est; quia
nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Numquid in
1060D Legere ne dubites:
in illam praecipuam bonitatem, et perfectam, etc. Haec, ni fallor, exstant apud Lactantium, vel alium Bachiario antiquiorem.
illa praecipua bonitate et perfecta potest hoc vitium cadere, ut non audiat deprecantem?
1060D Age ergo, amice, consurge; et perdita inter fluctus saeculi mercede atque substantia, velut naufragus
1060D Edit. Bign.,
Naufragus imam tabulam, hoc est, scientiam divini, etc. Gryn.,
naufragiis ad imam. Nos,
unam ad fidem Ambrosiani exemplaris restituimus.
ad unam tabulam (Luc. XV, 13) , hoc est, ad
1061A scientiam te divini canonis tene, quae te adducat ad littus, ubi ait:
Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justificationes meas profanaverint, et mandata
mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam
ab eis, neque nocebo in veritate mea
(Psal. LXXXVIII, 31-34) . De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos ecclesiastici fontis uterus
et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos Crucis cuna suscepit, Evangelii mamilla lactavit? Vis et scire
quia baptizati, non cathecumeni, filii appellantur? Aspice, quod ipse Apostolis suis dixit:
Jam non dicam servos, sed filios ((Gr. φίλους)) (Joan. XV, 15) . Et tu ergo, si filium
1061B fuisse te nosti, hoc est, si apostolicum in te aliquid habuisti, nec sic desperare permitteris. Si vero servi, hoc est,
peccatoris usus es semper officio; major tibi detur ad consurgendum audacia: quia ejus qui de humili labitur, levior est ruina;
et minoris iracundiae pondere praegravatus is, qui semper in errore versatus, ad rectam aliquando se convertat vitam ((An
viam)) , quam his, qui post sanctos actus turpiter vixerit, et veterem pannum rudi assuerit vestimento (Marc. II, 21) . Quid
vero illud, quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia
angelica
1061C Ambr.,
ornabatur.
comparantur?
Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac: alioquin
1062A
venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum (Apoc. II, 5) . Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit (Apoc. VII, 15) , qui in tribulatione laverunt
stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni; quos dicit quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes (Ibid., 17) . Quem
tamen nos numerum poenitentium esse sentimus, quia non nisi per tribulationem planctumque salvati sunt.
23. Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum:
1061C Locum depravatum, luxatumque in veteribus editionibus sanitati reddimus auctoritate codicis Ambrosiani. Mysticam quod attinet
colorum explicationem, parum noster recedit ab Origene, qui
1062C
Hom. 11 in Exod. num. 3 haec habet:
Bysso (conferri potest)
virginitas: cocco, confessionis gloria; purpurae, charitatis fulgor; hyacintho, spes regni coelorum.
fortasse poteris byssum castitatis imitari. Quid si donaverit tibi purpuram, et tu pro nomine ejus succum tui cruoris effundas?
Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis quae antea gessisti. Nec deerit tibi hyacinthus, si livore
1062C Ambr.,
obvolveris.
obcalueris corpus tuum, et in servitutem redegeris
1062B (I Cor. IX, 27) . Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in tabernaculum Domini misceri quandoque. Hoc, dilectissime frater,
tui amore et dolore compulsus, etiam supra vires meas possibilitatemque tentavi. Tu habebis in die judicii duplicem poenam,
si velut aspides surdae, incantationis nostrae verba respueris (Psal. LVII, 5) ; aut
1062C Lege,
et.
spernendum credideris, aut rogantis verbum, aut monentis consilium, aut dolentis affectum. Jesus Christus Filius Dei sublata
tibi per invidiam diaboli, in duplum tua bona restituat; sicque reconcilieris Domino, ut etiam pro nobis qui amici tui sumus,
intervenire merearis in Domino nostro Jesu Christo. Amen.