Accipiter cum aquila fere ejusdem est consuetudinis et rapacitatis. Dicitur autem etiam accipiter astur ab actu naturali quem habet, quia semper fere latet et juxta terram volat contra morem falconum, et quando capit avem, quasi se convertens sursum accipit.
Et est accipiter totus varius, sed in primo anno fulvas et nigras habet maculas. Deinceps autem maculis albis et nigris variatur, et sunt illae albiores et nigriores quo pluribus vicibus mutatus fuerit. Et sunt pedes crocei et ungues magni, sed non sicut aquilarum : et est caput ejus rotundius quam aquilae, et rostrum ejus curvum et secundum suam analogiam brevius quam aquilae et longius quam falconum : et in dorso quidem paucas habet maculas albas et plures nigras, et alas secundum suam proportionem habet acutiores quam aquilarum genera, et minus acutas quam genera falconum. Est autem avis iracunda, et ideo solitarie volans nisi tempore pullificationis. Ovat autem tria aut quatuor aut ut multum quinque ova, et est fere ejusdem figurae eum niso qui sperverius vocatur, licet sit quantitatis majoris: est enim minor aquila truncati, sed major est quam aquila quae pisces rapit.
Hujus autem avis quando silvestris est, praeda frequenter est avis domestica, gallina videlicet, et anas, et has aves statim devorat. Capit etiam cornices, et hujusmodi, et aliquando lepores : et quando leporem capit, sinistrum pedem terrae infigit, et dextro praedam tenet, et tunc quanto citius poterit, oculos leporis eruit, et sic interficit. Domesticus autem astur etiam magnas aves accipit, audaciam accipiens ab adjutore homine et cane docto secum praedam tenere : tunc enim accipit gruem, et anserem, et ardeam, et alias hujusmodi aves : sed sine difficultate accipit anatem majorem, et mergum, et fulicam, et illas aves capit in multitudine sine magno labore.
Haec avis quando infirmatur, pennas et alas habet quasi horripilantes et alas dependentes, et vociferat multum propter sensum languoris : et signum suae malae dispositionis est si indigestam reprojiciat escam, et hoc saepius faciat : tunc enim significatur quod defectum habet stomachus, et strumam patitur et etiam aliquando repletionem sicut et homo : et tunc hebetem habet visum, et gravem et pigrum volatum, et cibum non desiderat, et cupit dormire multum et quiescere et abjectam praedam abire permittit, et residet in terra, et cum esca ad manum domini sui non revertitur cito, sed vocatus non respicit vocantem. Patitur autem aliquando etiam maciem nimiam : et tunc humido naturali destitutus, pennae ejus contrahunt maculas quas famis signa appellant : et tunc etiam pennae franguntur de facili, et volatum continuare non potest, et amittit audaciam, et ideo non nisi parva insequitur, et vociferat multum, et semper ad dominum redire desiderat. Aliquando etiam patitur constipationem et oppilationem : et tunc gravis manet, nec cibum nec praedam desiderans. Et aliquando patitur pediculos propter humoris corruptiones. Et saliquando febres patitur : et hoc cognoscitur ex horripilatione et tristitia et tremore ipsius. Omnium autem harum et aliarum infirmitatum assignabimus medicinam in capitulo de falconibus, in quo omnium rapacium avium medicinas simul ponemus.
Scias autem, quod hujus avis natura praecipue confortatur in Aquilonis partibus, et ibi hae aves fortiores sunt et majores, et quando bene nobiles sunt, praedam non propter escam, sed ex gloria accipiunt, et in tyrannide delectantur, et si aliquid de praeda concupiscunt, cor accipiunt : ideo avem quam capiunt ad latus perforant, et cor extractum devorant : aliquando autem etiam cerebrum concupiscunt, et de capite extractum devorant, et totum aliud rejiciunt. Nobiles autem aquilonares cancros libentissime comedunt, quos tamen non venantur : et ideo domesticati isti melius omnibus asturibus dominis suis aves magnas capiunt, et cancrorum cibum a domini acccipiunt in remunerationem.
Haec igitur de asturibus sive accipitribus dicta sunt. Has aves etiam accipenseres vocant. Plinius dicit, quod contra dolores membrorum omnium efficax medicina est accipiter in oleo decoctus : caro enim accipitris valde dulcis et levis est propter sui nutrimenti bonitatem.