Anser vel auca avis est nota, et est avis aquatica sicut ostendunt pedes ejus membranales. Est avis haec inter aquaticas aves major, praeter eam quam volinare in antehabitis vocavimus, et praeter cygnum.
Invenitur autem haec avis apud nos silvestris et domestica.
Et silvestris quidem apud nos quinque specierum invenitur : est enim magnus anser, qui cinerei coloris est, et apud Germanos gragans vocatur. Et est alius minor illo ejusdem coloris et ejusdem figurae, sed altius et longius volans propter sui corporis levitatem. Et est tertius totus albus praeter alarum extremas quatuor vel quinque pennas, quae sunt nigerrimae : et hoc genus est parvum late et alte et longe volans. Et est quartum genus illo minus habens rostrum anseris, sed colorem capitis pavonis, praeter hoc quod cristam de pennis non habet, et in dorso quidem est cinereum declinans ad nigredinem, in truma autem nigrum, et in ventre cinereum, quod vulgus dicit nasci de arbore. Quintum autem genus anseris ponit Plinius, vocans ipsum comage, cujus adipem proficere dicit in adjutorium praeclarissimi medicaminis, quod comage vocatur unguentum, et conficitur ex adipe hujus anseris cum cinnamomo confecto, et in vase aereo sub nive recondito, donec frigore diu congelante maturetur et maceretur. Aliud autem genus addunt quidam, quod praeter struthionem major est avis, ut dicunt, et hoc habitare in Alpibus perhibent, et in desertis Aquilonis, ubi rara est hominum habitatio, sed nos hoc numquam vidimus, nisi sit illud quod nos volinare vocamus : hoc enim majus est cygno.
Praeter omnia haec anserum genera cygnus est, qui multum habet hujus generis tam in figura rostri quam in modo pedum et regimine vitae, sed quantitate differt, et tempore pugnae sufflat sicut anser.
Est autem et anser domesticus qui fere cujuslibet coloris invenitur qui in ansere silvestri est. Invenitur enim albus, et cinereus, et ex his duobus maculosus, sed non niger, nec viridis, nec alterius quam dictum est coloris invenitur.
Omnis autem anser habet commune, quod rumorosus est, vix umquam tacens, et leviter audiens, et parum dormiens : propter quod etiam custodes Capitolii cum dormirent, et hostes Capitolium jam capturi essent, clamore excitavit anser. In cujus rei memoriam aureus anser a Romanis diu cultu divino veneratus est.
Silvestres autem anseres omnes gregatim volando ordinem servant litteratum sicut et grues : et cum volant, flatui ventorum quo facilius volent, se committunt: et ideo multi praedicunt ventos et frigora et imbres ad volatum ipsorum. Alte autem volant cognoscentes superiorem ventum semper vincere super inferiorem, et vix umquam exspectant hominem, et mutant se de loco ad locum sicut grues, sed non latent : et cum lassati dolent ex volatu, vociferant volando, et volant extento collo omnes anseres, et in hoc differunt ab ardea quae volat collo contracto.
Nutriuntur autem ad Aquilonem in paludibus omnes anseres dicti, et incipiunt coire post hiemale solstitium, et in principio veris ovare, et sunt ova ad plus
sedecim. Dicunt tamen quod si ova ante subtrahantur, ovabit anser usque ad defectum. Genera etiam inducta commiscentur sibi invicem : apud nos enim anser qui est sicut pavo, cum ansere domestico concubuit et pullificavit: sed omnes pulli patrem in colore secuti sunt, sed in quantitate erant majores.
aetas autem anseris prolongatur valde: vidimus enim anserem nutritum domesticum, qui plus habuit quam sexaginta annos. Anser etiam silvestris captus fuit apud nos, qui per elixationem trium dierum naturalium emolliri non potuit, et tam induratus fuit, ita quod cultello scindi non potuit, nec aliqua bestia de ipso voluit gustare. Est autem generaliter caro anseris frigida, et sicca, dura, et melancholica, et indigestibilis.