Ardea quam quidam ardeolam, quidam autem tantulum vocant, avis est quae hoc nomen accepit, aut quia alte volat dicta ardea, quasi ardua, eo quod alte eat volando. Dicunt enim hanc avem cum tempestatem praesentit, alte supra nubes volare, et ideo alto suo volatu tempestatem praesignificare. Scimus etiam cum accipitrem fugit, alte volare hanc avem si poterit. Alii autem dicunt ardeam dictam ab ardendo : quia stercus ejus adurit hoc quod contingit : et hoc commune habet cum aliis aquaticis avibus, quae de venatione piscium vivunt.
Haec autem avis est coloris einerei, et minoris quantitatis quam grus longi colli, sicut et aliae aves aquaticae non multum involuti intestini : et ideo sicut et mergus emittit cibum indigestum, et ideo semper est vorax avis ista, et ideo etiam est faetidae carnis et non sanae. Quod autem dicunt ardeam in dolore nimio coire, ita quod lacrymas sanguinis emittat ex oculis, et foeminam non minori dolore ovum concipere et parere, falsum reputo : quia vidi oculis saepe coire ardeas, et ovare,. et nihil talium probare potui. Sed sicut alia avis longorum crurium ardea coit super dorsum foeminae flexis cruribus, ita quod pedes maris sunt ad caput faemidae, et genua versus anum super dorsum, et tunc tenens se motu alarum tangit locum conceptionis foeminae, et semen infundit in eam. Haec avis in grege sui generis nidificat, et tamen gregatim non volat, eo quod pullis insidiantur accipitres et aliae aves rapaces, et ab his defendi non possent nisi multae semper ardeae circa nidos invenirentur. Stercore autem suo exsiccant omnes arbores in quibus nidificant. Si autem aliquando accipiter praedari nititur ardeam, anum opponit accipitri, et stercus projicit putrefactum, quod si forte accipitrem tetigerit, pennas ejus putrefacit. .
Ardearum apud nos tria genera inveniuntur. Unum quidem cinereum acuti rostri et longi colli. Et aliud totum album in figura per omnia simile dicto, et est melius pennatum eo : tamen habet longius collum et rostrum ante rotundum sicut sit circulus super circulum : et ideo coclearium vocatur, et est totum album. Quartum apponit Plinius monoculum, quod unum oculum dicit habere in latere uno tantum : et ideo facilius capi a venatore in latere caeco insidias ponente. Sed videtur praeter naturam esse et falsum quod dicit : sicut enim alae duae et duo podes crescunt a lateribus, ita duo oculi:
nec ratio permittit ab uno latere formari oculum unum, et non ab alio alium. Plinius enim iste multa dicit falsissima : et ideo in talibus non sunt curanda dicta ipsius.