De na tura faleonum in genere.
Falconum naturam quam multi scire cupiunt subtilius describere cupientes, primo naturam generis eorum describemus. Deinde diversitatem describemus suarum specierum. Et tertio de disciplinis aucupandi cum eis ponemus. Et quarto et ultimo infirmitates avium rapacium omnium cum suis con gruis medicinis adjungemus.
Incipientes ergo dicimus, quod genus Falconum quatuor habet propria, quibus ab omnibus aliis rapacibus avibus discernitur. Primum est figura corporis. Secundum calor. Tertium proprius actus. Et quartum sonus vocis.
Figura enim in genere omnibus conveniens est grossius habere caput, et collum brevius, et similiter brevius rostrum, et pectus majus cum osse pectoris acuto et alas longiores, et caudam habere contractiorem, et crura breviora et fortiora habere respectu sui corporis caeteris avibus rapacibus.
Horum autem membrorum dispositionem determinantes diffinimus ea quae conveniunt generi falconum respectu aliorum generum avium rapacium : quia licet dixerimus caput debere esse grossum, non tamen enormitas capitis laudanda est, eo quod hoc accedit ad figuram avium noctuarum, quae omnes capita habent enormia et sunt timidae, eo quod enormitas capitis earum potius indicat materiae superfluitatem, quam virtutis magnitudinem. Et similiter est intelligendum de capite rotundo : non enim omnino rotundatur caput bonum alicujus animalis, eo quod in concavo sphaerico nimis diffluunt spiritus et male adunantur : sed cum in asture anterius capitis elongatum stringatur paulatim et terminetur in rostrum sicut et aquilae caput stringitur, caput naturale falconis non prolongatur, nec stringitur, ita quod rostrum quasi videtur sphaerae appositum, et frons ejus ex rotunditate dilatatur, et superius cranei planum deficiens a rotundo, et maxillares partes bene rotundae et curtae : talis enim dispositio est humidi cholerici bene mobilis et bene audacis : quia etiam falconis inter aves proprium est cito moveri in praedam, et non discernere, et plus audere quam possit.
Similiter autem dico de colli brevitate. In genere enim breviatur collum falconis plusquam aquilae et asturis et nisi : sed immoderata brevitas vituperatur, quia attestatur aut phlegmaticae frigiditati, aut siccitati melancholicae cum virtutis diminutione, et accedit ad proprietatem noctuarum, et sicut diximus in physiognomia, non potest esse quod aliquod animal participet figuram alterius, et non habeat aliquid de moribus ejus secundum naturam.
Similiter autem licet dicamus crura secundum naturam falconum debere esse curta, tamen coxas longas in eis laudant omnes qui naturam norunt falconum, quia cum crus moveatur ex coxa, si coxa esset curta, dispositio esse complexionis frigidae et malae. Sic igitur coxa longa et bene pennata, et crus curtum, et pes bene patulus, et digiti fortes, et praecipue in modis articulorum et ungues fortes et magis aliquantulum ad interius pedis curvati.
Omni autem eodem modo determinantes caudae brevitatem secundum genus comparatione habita ad astures et nisos loquimur : nimia enim brevitas in similitudinem vergit zuetae et bubonis nocte volantium. Sit igitur longitudo ita quod compositae alae se super caudam attingant, vel fere attingant in extremo longiorum anteriorum pennarum : et ab illa conjunctione cauda non multum descendat nec dependeat sicut asturis cauda vel nisi, quia longitudo caudae semper humorem michae descendentis, et timiditatem designat.