De colore falconum.
Color autem falconum generi conveniens est in facie habere maculas nigras in maxilis et albas circa foveas oculorum utrimque ex utraque parte rostri, et cilia habere nigra, et cinereum subnigrum colorem in craneo et dorso et superiori colli et exteriori alarum, et in exteriori caudae et in aliis esse plenum varietate quasi virgulatim descendente interruptis quandoque virgulis : et ista varietas semper quidem habet nigredinem pro colore uno, sed in primo anno secundus color est rufus remissae rubedinis, et secundum quod saepius mutatur, magis et magis albescit.
Color autem oculorum est vehementis croceitatis, ita quod rufedini appropinquat, et acies sive pupilla nigra, et color pedum optimus croceus, multum vergens ad albedinem, et quo minus albescunt, eo ignobilior est falco, et si vergunt in hyacinthinum colorem sive saphyrinum, est color ignobilis, non significans nobilitatem, eo quod ille color fit ex resperso fumo terrestri super pellem pedum, et attestatur pigritiae et timiditati melan- cholicae : et ideo tales falcones elevati in altum, stant suspensi, et antequam ictum dent, evadit ab eis praeda : et si quandoque tales boni inveniuntur falcones, fit ex multo labore et exercitio s sicut etiam aliquando iners per naturam efficitur bonus exercitii studio.
In dictis tamen coloribus pedum et pennarum differunt falconum species, sicut patebit in sequentibus : sed secundum genus is qui dictus est color est falconum tam in toto quam in partibus, et is quidem qui est in capite secundum aliquid convenit quibusdam nocte volantibus rapacibus avibus, et in tantum appropinquant generositati falconum. Sed quia figura magis indicat complexionem quam color, ideo removentur simpliciter a falconum nobilitate.
Haec igitur de colore dicta sunt.