De vocatione qua vocant et vocantur falcones.
Sonus autem vocis falconum generaliter est grossior et prolixior et ab acuto in gravius procedens, quam asturum vel nisorum : et cum reclamantur a falconario, non sibilo, sed voce magna ad modum reclamationis canum reclamantur, nec revocantur ad modum canum, sed potius circumducitur in chorda quiddam ex quatuor alis vel pluribus ad modum avis colligatum, cui caro recens superligatur. Falcones tamen aliquando nimis vocant, et tunc aut iracundi sunt, aut nimis macie confecti ex cibi subtractione, et tunc vel capitegio sunt obumbrandi si iracundi sunt, vel amplius reficiendi si macie sunt confecti : quia nocet multum ad aucupium quando falco nimis clamat, eo quod ad clamorem ejus fugiunt aves antequam falco in proportianali sit distantia ad capiendum. Similiter etiam quandoque cum reclamantur a falconario, non redeunt, et maxime falcones qui dicuntur montanarii : et hoc contingit ex duabus causis, quarum una est indignatio irae suae, quod forte evasit praeda sua. Alia est nimia repletio, propter quam cibum fastidit, et tunc si a bono falconario nutritus est a juventute sua, non oportet multum curare, quia deposita indignatione irae aut postea esuriens domum redibit : hoc enim fidelitatis habent falcones et nisi, quod bene nutriti et edocti, ad domicilium revertuntur sicut columbae. Ego enim jam vidi falcones, qui sine ligaturis in trahant, et exibant, et nobis comedentibus super mensam veniebant in radio solis se extendentes coram nobis quasi blandirentur nobis, et quando venandum erat in tectis stantes et fenestris, exibant in aere super homines et canes volantes ad campum, et quando volebat falconarius, redibant ad reclamatorium. Si autem non bene domiti sunt, tunc causa propter quam non redeunt, est horror hominis, et in illis cavendum est ne dimittantur nisi tempore famis : quia tunc consuescunt redire ex cibi desiderio.
Haec igitur de voce qua vocant falcones, et de ea voce qua vocantur a nobis in tantum dicta sunt.