De genere faleonum qui gyrofalcones dicuntur.
Genus secundum nobilium faleonum est gyrofalconum genus a sacrorum genere proximo gradu distans.
Est autem gyrofalco figura et colore et actu et voce perfectam naturam habens falconis, sed quantitate major est asture et minor aquila : et dicitur gyrofalco a gyrando, quia diu gyrando acriter praedam insequitur, nec dignatur ad parva, sed aves magnas insequitur, sicut grues, et cygnos, et hujusmodi.
Est autem hic falco avis pulchra valde, non longa secundum proportionem sui corporis cauda, alarum juga valde habens decentia et fortia, et crura habet plana non nodosa, ungues satis fortes, et praecipue posteriores, et solus venatur, sed melius cum alio, et inter caeteros falcones consuevit stare magis erectus, et pennis bene compositis, et in venatione diu insequitur praedam, et ideo venator indiget veloci equo in quo sequatur eum, et doctis ad hoc velocibus canibus qui auxilientur ei quando praedam dejicit.
Est autem hic falco praecipue docendus ne in aqua praedae insideat, quia frequenter distat a falconario, et laedi posset in aqua, et ideo non secundum longitudinem aquae jaciendus est ad praedam, sed tenendus donec aves extra ripam in aere appareant, et tunc gyrofalco ex parte aquae jaciendus est ad ea, quia tunc propter motum gyrofalconis ad aquam redire non audent. Si autem ex parte campi dimittitur gyrofalco, tunc aves ad aquam fugiunt, vel evadunt : et si percussae fuerint, in aquam decidunt : et tunc falco praedam sequens laeditur, vel mergitur : et si evadit, timidus efficitur propter venationis laesionem.
Sub isto etiam gyrofalcone alii falcones et astures non bene volant: nec etiam aquila de facili congreditur cum ipso.
Vult autem cibari delicatis et recentibus et adhuc vitali calore calentibus et sanis carnibus. Delicatis autem dico sicut his quae cordi sunt propinquae : quia illae magis sunt digestae. Hujusmodi autem signum est, quod quando silvestre praedam accipit, non invenitur comedere de praeda nisi cor, et postea quae cordi sunt propinqua versus alam dextram, et raro versus sinistram. In calidae complexionis avibus, sicut in columbis, et palumbis, et hujusmodi avibus recentibus etiam vult vesci. Et hujus signum est, quia nullum genus falconum vel aslurum vel nisorum ad reliquias praedae suae revertitur quando est silvestre : sed quod superest uni cibo, dimittit, et cum iterato comedendum est, novam praedam insequitur : et hoc non faciunt aquilarum genera. Falcones autem cadaveri non insident sicut aquilarum et milvorum genera. Vitali ergo calore calens adhuc caro confert gyrofalconi : et hoc probatur ex hoc, quod praedam silvestris gyrofalco prius comedere incipit quam occidat. Sana etiam carne delectatur : et ideo non approbo quod quidam gallinae vivae coxam vel alam extrahunt, et postea secunda die de eadem gallina extrahunt aliam partem falconi ministrandam : quia jam pro certo sanie infectum est
gallinae totum corpus remanens et infectum calore febrili: quia febris in omni corpore suscitatur in generatione saniei : et ideo gyrofalconi quae delicata est avis, hujusmodi non convenit cibus : studere enim debet sapiens falconarius, ut in arte cibandi sequatur naturam quantum potest, quam naturam perfecte ostendit gyrofalco quando sibi silvestris dimittitur : et sic diu gyrofalco in suo proficit vigore naturali. Si autem secus fiat, paulatim destituitur et infirmatur et moritur.
Haec igitur duo quae dicta sunt falconum genera, sunt prima et nobilissima inter ea quae ad nos venerunt.