De genere falconum quod vocatur montanarium.
Montanarium genus talconum nobilitatis est tertiae in natura.
Est autem breve et spissum valde in corpore, et praecipue est brevis caudae et valde spissae, pectoris valde rotundi et magni et fortium crurium brevium respectu sui corporis, et nodosorum pedum, et fortium unguium : et habet hoc in consuetudine, quod frequenter respicit pedes, et est in dorso et exterius in alis co-
loris cinerei, et ille color secundum quod proficit per mutationes pennarum in annis efficitur clarior, et magis pallescit interposita parva et fusca varietate.
Est autem hoc falconum genus ferum, et malorum morum, et iracundum, inconstantis irae : et ideo raro invenitur falconarius qui ad plenium sciat mores ejus: et ideo praeceptum est Ptolemaei regis aegypti, quod raro teneatur in manu, sicut in aurora et tempore aucupationis sive venationis. Aliis autem temporibus teneatur in camera obscurissima, et in illis bis vel ter ignis clarus non fumosus accendatur, nec teneatur in manu praeter praeinducta tempora, nisi cum cibandum est : quia ex hoc mitescit ad manum falconarii sicut ad beneficam, et mansuescit et iram deponit. Quando autem irascitur, non est ei multum a falconario resistendum : quia ex hoc magis frangitur ira ipsius.
Hoc autem genus falconis bene est in spissitudine accipitris sive asturis, licet sit multo brevius eo, et habet pedes valde pallentes, et crura quasi squamosa squamis sese prementibus : et figura ejus quando stat ab humeris, est quasi pyramidalis, si imaginetur pyramis aliquantulum in dorso compressa.
Hoc genus falconum est quod praecipue indignatur in evasione praedae, ita quod aliquando ex ira revocantem se invadit, et lacerat falconarium in capite vel facie, et aliquando lacerat faciem equi cui insidet falconarius, et aliquando invadit canem, et aliquando unus falconum invadit alium : et ideo oportet falconarium in tali casu valde esse patientem et non adversari, sed patienter dissimulare revocationem, donec deposita ira mitescat animus falconis : et si etiam revocatus montanarius non rediret ad revocatorium, non oportet multum curare, nisi quod caveat ne ab alio capiatur : deposita ira per se ad domicilium falconarii revertetur. Propter autem hujusmodi mores non est abjiciendum hoc genus falconis : quia mirae est audaciae in inva- sione magnarum avium, ita quod aliquando aquilam invadit et occidit : et a sapiente falconario praecavendum praecipit Ptolemaeus, quia si ultra vires ad fortes aves frequenter dimittitur, quando incaluerit ira ejus immoderate praecipitat se in mortem, et talem casum jam in Alpibus quidam de nostris viderunt sociis. Falcone enim montanario de rupe veniente praedamque sequente avem quae perdix vocatur, aquila contra quam praedicta perdix volavit praedam praeripuit, ad quam rem montanarius falco impatientia injuriae stimulatus a praedicta aquila praedam praereptam nitebatur accipere : sed cum aliquamdiu nitens perficere intentionem non posset, altissime ascendit, et deorsum currendo veniens ictum in caput aquilae dedit, et seipsum peremit et aquilam. Ab hujusmodi ergo furore montanario semper praecavendum est.
Iste falco frequentius invenitur quam praeinducta duo falconum genera, et mirabiliter gaudet in feritate sua : et ideo frequenter de isto genere inveniuntur falcones, quibus non sufficit vulnere unam avem et dejicere : sed gloriantur in hoc, quod multas dejiciunt, et adeo in sua feritate aliquando delectantur, quod cibi obliviscantur, et detinentur crudelitate occisionis avium.
Haec igitur de montanario dicta sunt.