peregrini dicuntur.
Falconum genus quod vocatur peregrinum, praeinducta genera sequitur in nobilitate quarto loco. Vocatur autem peregrinum duabus de causis, quarum una est et vera, quia semper de terra in terram peregrinatur quasi omnes pervolans terras. Secunda est plus secundum opinionem falconariorum, quod videlicet nescitur nidus ejus, nec invenitur a falconariis : sed in volatu longe a loco suae capitur generationis. Utriusque horum causam audivi ab expertissimo falconario qui in eremo Alpium juxta juga altissima montium multis annis habitaverat. Dicebat autem, quod hi falcones quos peregrinos vocamus, in altissimis et praeruptis parietibus montium nidos construebant, nec aliquando patuisse aditum nidi nisi desuper a cacumine montium homine per funem submisso, quam submissionem dicebat frequenter oportere fieri per chordam centum passuum, et aliquando centum quinquaginta, aliquando vero trecentorum vel ducentorum, et aliquando esse impossibile aut propter distantiam, aut propter asperitatem sco- pulorum, et propter hanc difficultatem evenisse opinionem, quod nesciatur locus generationis horum falconum. Dicebat autem se saepius vidisse, quod antiqui praedam pullis duxerunt in antra et rimas talium montium. Addidit etiam esse consuetudinis horum falconum, quod parentes post completionem juvenum expellunt eos de loco suae habitationis propter paucitatem avium quae ibi inveniuntur : et ideo statim juvenes egrediuntur ad plana in quibus plures sunt aves, et perveniunt ad terras certam non habentes mansionem vel habitationem.
Duobus autem modis hos vidi capi falcones : et eremita praedictus dixit mihi tertium modum. Uno namque communi modo fere in omnibus terris capiuntur ita, quod recte disponitur patulum ita quod faciliter convertitur cum chorda super id quod intenderit auceps, et ante illud extenditur chorda, cui alligatur rubeus lanarius quem vulgo sweimer vocant, et ad chordam dependentem ad eam extensa chorda alligatur avis vel laneum aut pilosum aliquod simile avi, ita quod quando chorda extensa trahitur et concutitur ab aucupe, videtur sweimerius avem insequi ad praedandum : et haec chorda saepe sic concutitur, quod videns falco qui forte perinde peregrinatur, in impetu descendit intendens praedam lanario praeripere, et sic deceptus cadit in rete. Alium vidi modum multo meliorem. Fit lignorum duorum ad modum crucis compositio, et super extrema illorum curvantur duo alia semicirculariter, ita quod extrema circulorum infiguntur extremis lignorum, et inter illas quartas arcuum circulorum alia curvantur ad locum intersecationis semicirculorum, et inferius infiguntur in ligna ab angulis intersecationis crucis venientia, donec non nisi ad tres vel quatuor digitos dist et lignum aligno, et quodlibet istorum lignorum impletur laqueis a summo usque deorsum, et hoc vas fiat ad altitudinem septem vel octo pedum, et ad latitudinem quinque vel sex pedum, et in ipso disponatur ali-
qua cavea sex pedum altitudinis, ita quod pede uno distent a se invicem latera vasorum quando unum est in alio, et in interiori sint ligna per modum trabium super se ab inferiori usque ad summum disposita, et aves sex vel septem ponantur in interiori. Illae enim continue ascendent et descendent in trabibus. Et hoc totum figatur immobiliter super murum castri vel portam vel in campo libero : tunc enim falco qui peregrinatur, videns aves, et volens accipere, capitur laqueo : et hoc modo vidi capi falcones optimos. Eremita autem non dixit esse aliud faciendum, nisi quod disponatur avis ante rete absque lanario : quia falco avidus avis seipsum in rete praecipitat: hoc enim modo dicebat se dictos falcones cepisse singulis annis.
Est autem hic falco qui communiter habetur fere in omnibus terris quantitatis minoris quam montanarius, et est curtae caudae, et longarum alarum, et grossi capitis, et longae coxae, et brevis cruris : et si habet crura nodosa, melior est : albescentia etiam dicitur habere crura et pedes, et est bonorum morum quando bene nutritur. Anas autem ut communiter est praeda sua : et si bene efficitur audax per falconarium sapientem, capiet ardeam, et aliquando gruem, et hoc est summum audaciae ipsius.
Haec igitur de hoc genere dicta sunt.