De natura falconis albi.
Genus septimum falconum sibi vindicat falco albus, qui a Septentrione et mari Oceano a regionibus Norvegiae et Sueviae et Esthoniae et finitimis silvis et montibus.
Est autem hic falco ita in varietate subalbidus sicut is, de quo ante diximus, est niger: et causa albedinis suae praecipua est frigus, et humor habitationis in qua nascitur. Et in dorso quidem et alis est subalbus: in aliis autem locis maculas sive guttas habet valde albas interpositas aliis guttis subpallidis, et in quantitate major falcone peregrino, multum accedens ad similitudinem lanarii albi qui volat in campis insidiando muribus, adeo quod aliqui falconarii tradiderant hunc falconem natum esse primum ex falcone peregrino patre et lanaria alba matre, licet hoc non sit verum, quod ostendit audacia ipsius: audax enim est valde et bonus, nec deficiens a natura falconis in aliquo, nec habet ex moribus lanarii: cum enim in venatione ascenderit, non stat suspensus alis ut lanarius, sed ferit statim ut falco : et figura in pe- dibus et unguibus et rostro et toto corpore falconis demonstrat naturam, quamvis crura habeat grossiora et nodosiora quam falco niger, quod ei accidit ex complexione magis humida quae magis implet et ingrossat crura ipsius quam crura illius qui ex complexione est siccus cholericus.
Quod autem iste falco minus videtur habere audaciae quam niger, et minus videtur esse velox, propter frigus et humorem complexionis, non est omnino sufficiens signum: quia virtus omnis animati multiplicatur ex quantitate subjecti quando naturalis quantitas terminos quantitatis naturalis non est excedens : et ideo virtutis majoris est iste falco quam niger, et ex confidentia virtutis innatae sumit audaciam: et si non est adeo velox in volando ut niger, tamen diutius durat insequendo aves quam niger. Et hoc summe attenditur in falcone : corpora enim fusca calida porosa sunt et aperta, et de facili evaporant ab eis spiritus qui sunt vehicula virtutis : et tunc lassantur et debilitantur quamvis sint agilia per naturam : e contra autem alba frigida consertas habent carnes, et quia sunt multi humidi, multorum sunt spirituum, et propter carnium consertionem non cito evaporantes, et ideo diu durant in labore. Praeterea humidum complexionale interius infundit lacertos et nervos, et colorem qui ex motu fit, non permittit indurari nervos et lacertos, et ideo diu remanent mobiles et habiles ad volatum, et quoad ista falcones albi recuperant id in quo videntur falconibus nigris postponi.
Haec igitur de his dicta sufficiant: quoniam in nutritura et aucupio nihil vel parum ab aliis distare videntur.