De natura falconum rubeorum.
Octavum autem in falconum genere habet is falco qui rubeus ab Antiquis appellatur, non quod in toto rubeus sit, sed quia guttae quae in aliis albae sunt, in hoc genere sunt rubeae, et nigrae guttae sicut in aliis sunt interpositae : nec in dorso vel exteriori alarum, hic falco rubeus apparet, nisi quando alas exerit : tunc fusca in eis apparet rubedo. Et hoc genus falconis etiam mendose quidam falconum scribentes naturam spurium esse asserunt ex lanario rubeo et falcone dicentes esse procreatum, quod omnino absurdum est, eo quod nullam penitus cum lanario nisi coloris habet conformitatem : sed potius ruboris causa est debilis calor infusus superficiei corporis, qui inflammet fumosum humidum quod expellitur ad generationem pennarum, et hoc facit media inter album et nigrum complexio : sicut enim in aliis, ita nec in hoc genere de extremo in extremum non venit natura quae causa ordinis est nisi per media : et ideo in genere falconum hoc tangit medium : alii enim colores medii falconum generi non congruunt, eo quod viridis et hyacinthinus et croceus et hujusmodi ab audaci et rapaci deviant natura, quia viridis extremae et aqueae frigiditatis est indicium, sicut et in urinis viriditas signum est caloris mortificantis et consumentis, hyacinthinus autem aeream et evanidam indicat complexionem, croceus autem corrumpentem choleram. Et licet duo istorum in avibus inveniantur, et tertius in pavone, non tamen conveniunt audaciae, sicut diximus, et agilitati volatus.
Est autem hic falco non magnus, paululum minor peregrino: sed unguibus et pedibus et rostro fortis, et est valde in volatu agilis, sed non satis diu perseverans, et domesticatur multum, et efficitur melior per mutas duas vel tres : sed non est adeo longae vitae ut alii: et ideo oportet eum nutriri valde recentibus et vitali colore adhuc spirantibus, non supra modum, nec multis vicibus in die, sed in mane et in sero, et oportet eum multum custodiri ab alterantibus complexionem ejus, quia de facili alteratur : nec oportet eum ultra mensuram cogere ad aucupium, complexio enim rubea facile vincitur et laeditur labore, quamvis facile faciat impetum a principio : propter quod et aetas accedens et aliquantulum temperans inflammatum humidum, plurimum huic complexioni confert auxilium, et praecipue per mutationem pennarum: penna enim taliter rubea, fragilis et mollis est, et impetum volandi diu non sustinet nisi frangatur : et haec omnia sapientem oportet advertere falconarium.
Haec igitur de falcone rubeo commonuisse sufficiat.