De S. Trinitate Confessio.
0959A 1. Confitemur, et credimus sanctam, atque individuam Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Dominum naturaliter
esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis, atque virtutis; et Patrem quidem non factum, non creatum,
non genitum profitemur. Ipse enim a nullo originem duxit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit.
Fons ergo, et origo ipse est totius Divinitatis, ipse quoque Pater essentiae suae, qui de ineffabili substantia filium ineffabiliter
genuit, nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit; Deus Deum, lux lucem.
II. Ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo, et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum,
nec tamen factum esse fatemur.
0959B Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio,
quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio.
Pater quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia
0960A Filius Deo Patri, quia non esse coepit aliquando, nec desiit . . . Filius unius cum Patre substantiae creditur, sic quod
0959B Τὸ ὁμοούσιον significat Filium non solum similem esse Patri, sed ejusdem omnino cum illo naturae, et essentiae, adeoque
hic profligatur Ariana haeresis, quam S. Athanasius in omnibus suis operibus, et in sui exsilio detestatus est, ut probaret
cum Nicenae synodi patribus veram consubstantialitatem Filii Dei, de qua fide Patrum hujus sacrosanctae synodi historiam scripsit
idem sanctus doctor Athanasius, ut videre est pag. 415 suorum operum.
et
homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae: Omo enim Graece
0959B
Plures numero, qui Arimini, aut Niceae adfuerunt sub auctoritate vestri nominis ad Usiae
licentiam sunt coacti, quod verbum a vobis quondam contra Ariomanitarum haeresim inventum a nobis semper sancte, fideliterque
sumptum est.
Ita Patres concilii Parisiensis anno 362 celebrati, ut inter fragmenta S. Hilarii Pictaviensis legitur tom. II, pag. 533.
Interea legatos
Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit Imperator uniri haereticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis
fidem tradit
0959C
verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur. Nam Usiae
verbum tamquam ambiguum, et temere a Patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum sub specie falsae rationis
adhibebat, ne unius cum Patre substantiae Filius crederetur, eadem fides similem Patri Filium fatebatur: sed interius aderat
fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis.
Ita Sulpitius Severus in sua Historia sacra, lib. II, cap. 43, apud Gallandium, Bibliotheca Pp. tom. VIII, pag. 389. En ergo
sancti Eusebii sensus adeo clarior contra hoc edictum, hujus synodi ne fraudi patrocinaretur, et
usia unum, et
omousion, id est eadem substantia, Latine scribendo, Graecas voces adhibet noster sanctus doctor, ut clarius se explicet, juxta mores
suorum temporum, quod et fecit S. Hilarius ejus discipulus lib. I
de Fide Trinitatis, n. 12.
unum, Usia vero
substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat unam substantiam. Non enim de nihilo, neque de alia substantia, sed de Patris utero,
id est, de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturae credendus est.
III. Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset, et ob
hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. Nec eumdem Filium Dei pro eo, quod de Patre sit genitus
0959C De hac naturae dissectione nemo ante Tatianum orat. contra Graecos hanc explicavit impossibilem
0959D esse hoc modo:
Natus est autem per communicationem, non per abscissionem, et hic prosequitur S. Justinus contra Triphonem:
Filius proprie ideo genitus dicitur, qui Patrem habet, qui cum genuit. Et sequitur
0960B Alcuinus Flaccus lib. I
de Fide S. Trinit. n 5, cap. 15, pag. 717 edit. Andreae Quercetani,
sed non inter Patrem, et Filium Divisio,
vel Scissio,
quia alter in altero est. S. Justinus martyr, Dialogo contra Triphonem Judaeum, num. 70:
Quale est, quod in nobis fieri videmus; aliquem enim sermonem proferentes, sermonem gignimus, nec tamen cum Abscissione:
ita ut sermo ille, qui in nobis est, dum eum proferimus, imminuatur. Quale est etiam quod videmus ex igne alium ignem nasci
non imminuto eo ex quo iste accensus est; et qui ex eo
accensus est, exstat ipse, et apparet, nec eum imminuit, ex quo accensus est. Testis mihi erit Verbum Sapientiae,
ipse esse Deus ex Patre universorum genitus, qui et verbum, et sapientia, et virtus, et gloria est Salvatoris.
dissectae naturae
0960B Sabellii haeresim profligatur hic S. Eusebius, ut etiam in operibus S. Hilarii, frag. XI, seu de fide catholica exposita
apud Larissam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos, n. 2:
Nam Homousion
sermonem ad veram, et legitimam ex Deo
0960C
Patre unigeniti Dei nativitatem sumus amplexi detestantes secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem, neque Aliquam Partem
Patris esse Filium intelligentes: sed ex toto, atque perfecto innascibili Deo totum perfectum unigenitum Deum natum, unius
a nobis idcirco, vel usiae, vel substantiae cum Deo Patre confessum, nec creatura potius, aut
Adoptio,
aut appellatio videretur.
portiunculam nominamus. Sed perfectum Patrem, perfectum
0960B Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere.
Hic etiam Filius Dei natura est Filius,
0960C Hic refellit Arianorum haeresim, de qua Hilarius lib. VI de Trinitate, n. 26, contra hanc sic scripsit:
Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est Hic Est Filius Meus,
ad quem dictum est Pater meus hoc sint quod nuncupantur, tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre
videamus, quae proprietates per Filium ad Filii nomen adjectae sint.
Et idem doctor contra Constantinum imp. n. 9:
Clamat ille: Hic est Filius meus dilectus, etc.,
et tu decernis non esse Filium, neque esse Patrem, sed adoptionis externas nuncupationes.
non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nulla in Deo necessitas capit,
0960D Non esset summum bonum
Deus si aliquo indigeret. Neque esset aeternus Deus, nec immensus, neque principium, vel origo omnium bonorum esset, si aliquo
indigeret, vel si
voluntas sapientiam praeveniret,
0961B adeoque recte dicitur summum bonum, fons, et origo omnium rerum,
qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt; hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus
humanis colitur, non indigens aliquo cum
ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia (Act., XVII, 24, 25) .
nec voluntas sapientiam praevenit.
0961A IV. Sanctum quoque Spiritum, quem tertiam in Trinitate personam unum, atque aequalem cum Deo Patre, et Filio credimus esse
Deum unius substantiae, unius naturae, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utroque procedentem amborum esse Spiritum. Hic
etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus creditur. Ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus, aut si genitum,
duos filios praedicare monstremus. Quod tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur.
Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio
0961B Alcuinus Flaccus sic habet de Trinit. lib. I, cap. 15:
Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur, ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in
sancta Trinitate intelligerentur. Si genitus diceretur sicut Filius, duo ibidem Filii in eadem aestimarentur esse sancta Trinitate,
sed tantummodo
0961C
procedere de Patre et Filio, salva fide, dicendus. Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam
creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant, sed de utroque procedit, quia Pater talem genuit Filium,
ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat Spiritus sanctus.
procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive sanctitas amborum
esse agnoscitur. Hic igitur Spiritus sanctus
0961C
Si forte dicit aliquis: Ideo minor est quia missus legitur, et quid dicturus est cum legit in Isaia propheta ex persona Christi
dicentis:
Dominus misit me, et Spiritus ejus;
et alibi: Spiritus Dominus super me . . .
Quomodo ergo minor credendus est qui etiam Deus, qui sicut ipse aequalis est Patri. Ita auct. Brev. fidei adversus Arianos. Sirm. pag. 231. B. C.
missus ab utrisque, sicut Filius a Patre
0961B creditur, sed minor Patre, et Filio non habetur
0961C Evidentissimum est ex historicis omnibus Socinianos, Macedonianos, atque Arianos, Spiritum sanctum nullum esse praeter charismatum
munera, quod falsum eorum dogma, tamquam contrarium sacrae Scripturae et sanctorum Patrum testimoniis Patres concilii Nicaeni,
et Alexandrini ostenderunt,
0961D tum Matth. XXVIII, 19, et historia Ananiae Act. V, cum Pauli verbis Haebr. III, I ad Corinthios III, ut omittamus Veteris
Testamenti auctoritates pluribus in locis relatas a sanctis Patribus, et conciliis, ut probarent et existentiam S. Spiritus,
divinitatem, et eamdem cum Patre, et Filio dignitatem atque majestatem. Hoc dogma illud est, quod Rufinus memorat in sua historia
fuisse a concilio Alexandrino definitum (Hist. eccl. lib. I, cap. 29, pag. 211) .
Additur, ait,
sane in illo concilii decreto etiam de Spiritu sancto plenior disputatio, ut ejusdem substantiae, ac deitatis, cujus Pater,
et Filius etiam Spiritus sanctus crederetur,
praeferente S. Asterio procuratore Orientis, et S. Eusebio Occidentis Ecclesiae, quae autem omnia plane discutiuntur in Breviario
fidei adversus Arianos (Bibl. Pat. Galland. tom. VIII, pag. 592 et seq.) , adeoque quae in praefatione notavimus hic clarius
probantur.
0962B Quinimmo nemo, ut sciamus, hoc dogma nobis reliquit simillimis verbis conscriptum.
, sicut, et Filium propter assumptam carnem minorem
0962B
Nos enim catholici Dominum Deum nostrum Jesum Christum, et minorem dicimus Patre, et aequalem. Minorem propter humanitatem
assumptam, quia cum in forma Dei esset, formam servi induere dignatus est. Aequalem vero dicimus propter deitatem perpetuam.
Ita auctor Breviarii fidei adversus Arianos apud Sirmund. edit. Venet. tom. II, pag. 195. Et paulo post ait:
Cum nusquam omnino Deus minor esse legatur, nisi ut dictum est propter dispensationem carnis assumptae, in qua non solum ab
angelis minoratus est,
0962C
sed et matre sua junior invenitur, sicut jam diximus.
Patre et Spiritu sancto esse testamur.
V. Haec est sancta Trinitas, ut fert credi relata narratio, quae non triplex, sed aeternitas et dici, et credi potest. Nec
recte dici debet ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas
0962C Alcuinus Flaccus lib. I de Fide Trinitatis cap. 4, pag. 710, ait:
Quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est Deus magnus omnipotens, quidquid ad se dicitur idem substantiam Divinitatis.
Quaedam itaque relative dicuntur, ut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem, et Filium,
ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus Deus dicitur.
Itaque Pater, eo quo Deus est, hoc ipso substantia est, quia ejusdem substantiae Filius, procul dubio, et Filius Deus, Spiritus
sanctus Deus.
At
vero Deus, eo quod Pater est relative dicitur, quia non substantiae nomen, sed refertur ad Filium.
Non sic dicimus Filium Patrem esse quomodo dicimus Filium Deum esse, nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum
esse, quia Deus substantialiter dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur. Prorsus, et Spiritus sanctus
relative dicitur ad Patrem et Filium, sed non eodem modo quo inter se Pater et Filius.
in relativis personarum
0962A nominibus, Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur,
una tamen natura, id est substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam,
tres autem personas
0962D
Credantur ergo tres personae, sed non tres substantiae; tres proprietates, sed non tres potestates. Brev. fid. adv. Arian. Sirm. tom. I, pag. 225.
.
VI. Quod enim Pater est non a se, sed ad Patrem est. Similiter, et Spiritus sanctus non a se, sed ad Patrem et Filium relative
refertur in eo, quod Patris et Filii Spiritus praedicatur. Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium,
vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem, et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. Nam etsi de singulis
personis interrogaremur, Deum necesse est, fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus
0962B Spiritus sanctus,
0962D
Nam si Ecclesiam catholicam interrogas de Patre quid sit, dicit Deum, sed et Filium dicit Deum, sed et Spiritum sanctum dicit
Deum, et tamen non dicit tres Deos.
Ibidem, et apud Galland. Bibl. Pp. tom. VIII, pag. 592, quaest. 19.
singulariter dicitur, non tamen tres Dei, sed unus est Deus.
VII. Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicuntur, nec tamen tres
omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut, et unum lumen
0962D D.
Numquid aliud lumen est Pater, et aliud Filius? R.
Nequaquam aliud, sed unum lumen est Pater, et Filius sicut una substantia.
Ideo recte dicitur lumen de lumine, sicut Deus de Deo, sicut unus Deus est Pater, et Filius, ita unum lumen est. Ita Alcuinus Flac. ad Fredegisum de Trinit. q. 19, p. 764.
Quemadmodum enim ex una face multi ignes accenduntur, nec tamen primae facis ob plures accensas faces lux imminuitur; sic
verbum ex Patris potentia prodiens
0963C
genitorem verbi expertem non fecit. Sicut Tatianus Assyrius contra Graec. orat. n. 5, apud Galland. Bibl. Pp. tom. I, pag. 641, sed et Justinus martyr hoc facis
exemplo utitur, ut explicet aeternam generationem, in qua Deus totam suam Filio substantiam communicavit Dialog. n. 128, ut
observetur a nobis aeternam generationem, et processionem a temporaria progressione dijudicari et sic:
Illam autem virtutem quam, et Deum sermo propheticus, ut multis similiter demonstratum est, et angelum vocat, non solo nomine,
ut
Lucem Solis,
numerari, sed et numero aliud quid esse ((
0963D
Numero aliud esse idem est ac,
Patris alium esse, ut patet ex consequentibus, quia illum non discernit substantia, sed tantum subsistentia, seu persona.))
etiam supra breviter disserui (ut observatum fuit superius col. 959, num. 2)
cum virtutem illam, ex Patre unitam dicerem, virtute, et voluntate ipsius, non vero per Abscissionem
quasi Patris substantia divideretur; quemadmodum caetera omnia, quae dividuntur, et scinduntur non eadem sunt, ac antequam
scinderentur.
Apud Galland. Bibl. Pp. p. 580, tom. I.
unumque principium praedicatur. Singulariter ergo ut unaquaeqne
0963A persona plenus Deus, et totae tres personae unus Deus confitetur, et creditur una illis non divisa, atque aequalis majestas,
deitas, atque potestas, nec minoratur
0963C
Apud homines ideo minorem filium generat pater,
0963D
quia, et ipse minor est, generatur a Patre; idcirco crescente filio pater senescit, et moriente patre filius succedere comprobatur,
et melior, ac potentior patre nonnumquam efficitur. Apud Deum vero non ita est, quia ubi crescere, vel senescere divinitas
non habet, hoc est dignum ut Filium dilectio habeat aequalem.
Brev. fid. adv. Ar. Galland. ut sup. pag. 688.
in singulis, nec augetur in tribus.
VIII. Quia nec aliquid abest cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius
0963D Supple
adest.
cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus est, et verus Deus non recedit a numero,
nec capitur numero
0964C Quicquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis dicitur Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et simul de
ipsa Trinitate non pluraliter, sed singulariter dicendum est. Alcuinus de fide cap. 8, p. 712:
Id est ut tres personas, et unum Deum intelligas. Non semel dicunt, ne singularitatem credas; non bis, ne Spiritum sanctum
excludas; non
Sancti Domini Sabaoth,
ne tres Deos more gentilium fatearis.
Sed dicunt Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 5) .
. In relatione enim personarum numerus cernitur. In divinitatis vero substantia quid innumeratum sit, non comprehenditur.
Ergo hoc solum numerum insinuat, quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent, quod ad se sunt
0964C
Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor, et major excluditur. Nescit enim numerum unitas, et gradum non admittit aequalitas. Brev. fid. advers. Ar. Sirmund. pag. 215.
. Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus
0963B personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum illud in sacris litteris dicitur
Dominus, Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5) . Nec quia tres has personas esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium, quem Patrem, aut eumdem, quod
Spiritus sanctus est, Patrem, vel Filium dicere poterimus.
IX. Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec Filius ipse, qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse, qui est vel Pater, vel Filius,
cum tamen ipse sit Pater, quod Filius, ipse sit Filius, quod Pater, ipse Spiritus sanctus, quod est Pater, et Filius, id est
natura unus Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur.
X. Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod
0963C Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam
pertinere monstratur. Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus, non Deitatem separamus. Trinitatem
0964A igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt
natura scilicet, non persona, nec tamen tres istae personae separabiles existimandae sunt, cum
0964C Alcuinus Flaccus lib. I, cap. 4, p. 617:
Scripsit totum illud caput, quo probat S. Trinitatem non esse separabilem in natura, nec in personis.
nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur. Inseparabiles
enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt
0964C
Sed adhuc forte dicis, sicut habet carnalis intellectus inter gignentem Patrem, et genitum Filium non potuisse
0964D
fieri nisi, ut aliquod fuisset spatium.
Spatium horae faciunt horae, horae tempus designant, ac si tempus anteponis Filio non omnia per ipsum facta fateris. Brev. fid. adv. Ar. Sirmund. pag. 224. Et paulo post:
Sic ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita, fuit sine veritate.
Sed quia sine his numquam fuisse: Pater credendus est, hoc convenit saluti tuae, ut juxta fidem catholicam consempiternum
Patri, et aequalem Filium fatearis.
; ita inter generantem Patrem, et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum,
quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio posterior
appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur, et creditur.
0964B Tres igitur istae personae dicuntur juxta quod majores definiunt, ut cognoscantur, non ut separentur. Nam si attendamus
illud, quod Scriptura sacra dicit de sapientia:
splendor est lucis aeternae (Sap. VII, 26; Heb. I, 3) , sicut splendorem
0964D Hic videtur S. Hil. Pict. lib. VII, de Trin. n. 29, haec sumpsisse, etsi alio modo, et similitudine ignis utatur, ut in
lib. VI, num. 12,
de lumine, seu lampade.
luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse. Tres ergo illas unius, atque inseparabilis
naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus. Quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa
Trinitas evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine alia non permittat
intelligi, nec Pater absque Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari
vetat,
0964C quas etiam dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere
cogatur, et alterum.
XI. Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria,
0965A est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum
aeternitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate. De his tribus personis solam Filii personam
pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato
0965D S. Hilarius hoc argumentum in tractatu psalm. CXXXVIII, per totum diserte pertractat, et in libro X, n. 17, de Trinitate.
Quae quidem respondent eis quae definita fuerunt in concilio Alexandrino, propter quae S. Eusebius se subscribens epistolae
synodicae ad Antiochenos missae a S. Athanasio scribit:
Sed etiam incarnationem Salvatoris nostri consensio.
de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate est genitus, quia intacta
Virginitas virilem coitum nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit. Qui partus Virginis nec ratione
colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo monstratur, non est singulare.
Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Maria
0965B eodem Spiritu sancto obumbrata concepit
0965D S. Hilarius de Trin. lib. X, n. 15:
Virgo enim nonnisi ex suo sancto Spiritu genuit, quod genuit.
, ne Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici. In quo mirabili conceptu aedificante sibi Sapientia
0965D
Ac Verbum caro factum, aut aliud esse, quam nostrae carnis Deus caro factus esset. S. Hilarius de Trin. lib. XI, n. 16, et in libro de Synodis, seu de Fide Orient. anathema n. 11, pag. 384.
domum,
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Nec tamen verbum ipsum in carne conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse Deus, quod homo esse voluisset.
Sed ita
Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum, et Deus dicatur propter
Deum, et homo propter hominem. In quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam Divinitatis, alteram humanitatis.
XII. Quas ita in se una Christi persona univit, ut nec Divinitas ab humanitate, nec humanitas a Divinitate
0965C possit aliquando sejungi. Unde perfectus Deus, perfectus Homo in unitate personae, unus est Christus. Nec tamen quia duas
diximus in Filio Dei esse naturas, duas causabimus in eo esse personas, ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas.
XIII. Deus enim verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam Divinitatis temporalem accepit substantiam
carnis. Item cum unius substantiae credimus esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis
unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate suae personae assumpsit. Incarnationem
quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda
0966A est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam accepit in singularitate personae, non in unitate
Divinae naturae. In id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati, quae forma illa ad unitatem personae quidem allata
est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis
verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se
geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit natus
tantum. Nam neque factus, neque praedestinatus accipitur.
XIV. Per hoc tamen, quod de Maria Virgine natus
0966B est, et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia, et de Patre ante saecula sine
matre genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus. Quod tamen secundum quod est Deus creavit Mariam,
secundum quod homo est creatus ex Maria, ipse Pater Mariae matris suae, et Filius.
XV. Item per hoc quod Deus est, aequalis est Patri, per hoc quod homo, minor est Patre. Item et major, et minor esse credendus
est. In forma enim Dei etiam ipse Filius
0965D
Hac carne major est Patre: aequalis verbo, major carne, aequalis ei, per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos.
Nam quod Deus sit Filius, licet multa testimonia superius posita evidenter perdoceant, tamen adhuc pauca credidi subjungenda.
In Genesi scriptum est:
Creavit Deus coelum . . .
et utique Evangelista
0966D
confirmat omnia a Filio esse creata . . . Cum tam praesentibus, quam praeteritis testimoniis, quae de Scripturis sanctis prostulata
sunt, Deus esse Filius demonstretur, miror cur forte eum aliqui
Minorem
dicendo blasphemare non metuunt, cum nusquam omnino Deus minor esse legatur. Breviarium fidei adversus Arianos.
se ipso major est propter humanitatem assumptam. Quia Divinitas major est. In forma autem hominis etiam ipse Filius se ipso
major est ad humanitatem, quae minor divinitate accipitur. Ita secundum divinitatem, quae aequalis est
0966C Patri, ipse, et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeri potest, Filius sic aequalis,
et minor esse creditur. Respondeamus
secundum formam Dei servi (Philip. II, 7) minor et Patre et Spiritu sancto. Quia nec Spiritus Sanctus dicitur Pater
0966D Supple
nec assumpsit carnem.
. Sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre
et Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine assumpto ex Maria. Item cum in homine una exstat
persona
0966D Scilicet persona discreta ab homine, seu humanitate assumpta ex Maria. Namque posuit semper
hominem pro humanitate quotiescumque id nominis usurpavit, ut videre est pluribus in locis, adeoque hic solummodo hoc annotari ab
omnibus opto, ne longior sim, quam res postulat.
, cum Patre vero, et Spiritu sancto natura Divinitatis suae substantia, missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu
Sancto
0966D
Quod de coelo descendit, conceptae de Spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa,
partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit. Quod vero hominis Filius est, susceptae in Virgine carnis
est partus. Quod autem in coelis, et naturae semper manentis potestas
0967B
est, quae initiata, conditaque per se carne, non se ex infinitatis suae virtute intra regionem definiti corporis coarctavit. S. Hil. de Trin. lib. X, n. 16, p. 331.
missus esse credendus est. In eo,
0967A quod ipse per Prophetam dicit:
Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16) . A se ipso quoque missus accipitur
0967B
Sed forte dicit aliquis: Ideo minor est, quia missus legitur. Et quid dicturus est cum legit Isaiam prophetam ex persona Christi
dicentem:
Dominus misit me,
0967C et Spiritus ejus . . .
Credendum est mitti, qui ubique esse dignoscitur. Brev. fid. adv. Arian, ut sequitur S. Hilarius.
A Filio Paracletum missum meminimus, et in principio hoc fides ipsa exposuit. Sed quia frequenter per
indifferentis naturae virtutem opera sua, opera Patris esse dixit dicens, Joan. X, 37.
Missurus quoque Paracletum sicuti frequenter spopondit interdum eum et mittendum dixit a Patre, dum omne, quod ageret, pie
referre est, solitus ad Patrem, ex quo haeretici occasionem frequenter arripiunt, ut ipsum esse Filium Paracletum mittendum
a Patre sit precaturus, differentiam missi rogantisque significet.
Sic S. Hilarius lib. de Synodis Orient., seu de fide Orientalium n. 20, pag. 494.; et sequitur, num. 21:
Si quis Spiritum sanctum partem dicat Patris vel Filii, anathema sit.
pro eo, quod sine parabolis, non solum voluntas, sed et operatio totius trinitatis agnoscitur. Hic enim qui ante saecula
unigenitus est vocatus spiritualiter, primogenitus est factus. Unigenitus propter Divinitatis substantiam. Primogenitus propter
assumptae carnis naturam, in qua suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem
0967C Quod hic legatur:
sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, haec credo referenda esse ad illamet verba S. Eusebii subscribentis epistolae synodicae jam laudatae a S.
0967D Athanasio ad Antiochenos missae in fine cujus scripsit idem Eusebius:
Et excepto peccata omnia, quae veteris erant nostrae humanitatis, etc.
sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccator est factus, id est
sacrificium pro peccatis nostris. Et tamen passionem ipsam, salva Divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique
judicatus, et cruci veram carnis mortem excepit. Tertia quoque
0967B die virtute propria suscitatus de sepulcro surrexit.
XVI. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aeria, vel qualibet
alia carne
0967D Ex hoc aperte eruitur pugnare Eusebium contra errorem Origenis docentis non carnem, sed corpora suscitanda, neque eadem,
sed alia subtilia aerea coelestia, quae indutura sunt animae loco crassioris illius materialis, et carnei, quod nunc regunt,
et animant. Quod dogma, seu haeresim in Com. Psalm. tom. I edit. Venet. recent. pag. 398, 399, tradidit, et in Matth. pag.
344, 446, tom. XIII, seu tom. III, confirmavit. Quam haeresim secuti postea
0968B fuerunt Bardesanus Syrus, et alii plures, contra quos Patres Aquileienses in symbolo apostolico addiderunt ad illum articulum
carnis resurrectionem pronomen
hujus, ut docet Rufinus lib. I Invectiv. in S. Hieronym. num. 4:
Sacra aquileiensis Ecclesia Dei spiritu futuras adversum nos calumnias praevidente
0968C
ubi tradit carnis resurrectionem, addit unius pronominis syllabam, et pro eo, quod dicunt carnis resurrectionem, nos dicimus: Hujus Carnis Resurrectionem. In hoc symbolo nec
in aeria, vel qualibet alia carne, ut quidam delirant resurrecturos nos tradit. Ergo contra illos, qui resurrectionem alienae carnis, seu materiae, quam hujus nostri corporis docuerunt dogma
statuitur, adeoque, sicut jam in praefatione diximus cum S. Hieronymo S. Eusebium commentarios psalmorum Origenis de Graeco
in Latinum emendatis erroribus dedisse, facile cuique erit hic agnoscere, contra quem hoc dogma definitum fuerit ab auctore
hujus confessionis maxime cum in reliquis symbolis, nihil statutum fuerit tam clarum contra errorem Origenis verbo ipsa referentibus,
ut hic legitur. De qua Origenis haeresi, sic S. Epiphanius scripsit speciatim in lib. Ancoratus pag. mihi 356:
At de his satis dictum esse puto, paucis e multis exemplis a nobis productis. Caeterum de his, qui Christiani esse videntur,
verum Origeni credunt et mortuorum quidem
0968D
resurrectionem confitentur, tum carnis nostrae, tum corporis Domini, sancti illius ex Maria assumpti, hanc autem carnem non
resurgere dicunt, sed etiam pro hac ex Deo dari: quomodo non dixerimus magis impiam aliis habere ipsos opinionem, et stolidiorem
quam est Graeca,
quam alibi haeresim ut hic refutavit.
, ut quidam delirant resurrecturos vos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemus. Peracto hujus sanctae resurrectionis
exemplo idem Dominus noster, atque Salvator paternam ascendendo sedem repetivit, de qua numquam per divinitatem discessit.
Illuc ad dexteram Patris sedens exspectatus in
0968A finem saeculorum Judex omnium vivorum et mortuorum.
XVII. Inde cum sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium, reddere unicuique mercedem proprie debitam,
prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10) .
Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cujus gremium
constituti unum baptisma credimus; et confitemur in remissione omnium peccatorum. Sub qua fide, et resurrectione mortuorum
veraciter credimus, et futuri saeculi gaudia exspectamus.
Hoc tantum nobis orandum est, et petendum ut cum peracto, finitoque judicio tradiderit Filius regnum
0968B Deo et Patri, participes nos efficiat regni sui, ut qui per hanc fidem illi inhaeremus cum illo sine fine regnemus.
Haec
0968D Etsi in hac periodo videatur auctorem duobus aliis diebus locutum fuisse de hoc mysterio sanctissimae Trinitatis; tamen
in codice nihil aliud adest, et ultimam paginam vacuam habet, alibi haec forsan petenda erunt.
est confessionis nostrae fides exposita, per quam haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam
etiam ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosancto sapore sub triduano dierum jejunio continua relationum collatione ructantes
ad ea, quae subnixa sunt sequenti die exponenda transivimus.