De tribus generibus falconum qui lanarii vocantur.
Falconum autem ignobilium genera sunt tria, quae antiqui aucupes, ut tradunt Ptolemaeus, Aquila, Symmachus, et Theodotion, lanarii potius quam falcones vocatur : et hoc vocabulum quidam Germanicorum imitantes eos suo idiomate lanete vocant. Quidam autem swemere vocare consueverunt: et sunt buterii quidem mures in campis insequentes per colores differentes : quia sunt albus et niger in quantitate falconum, et rubeus qui minor est qui mirle imitatur.
Isti autem in primis cum juvenes sunt propter humorem et hebes calidum nullius quasi sunt audaciae, sicut et pueri omnes sunt timidi. Cum autem mutaverint se bis vel ter, et pusillanimitas naturalis per artem medicamen acceperit, efficiuntur columbas et anates accipientes.
Est autem pars ista praecipue tenenda, quod primo anno quando domesti- cantur, non cibentur nisi avibus vivis, et quando parum deplumaverint, dimittantur aves de pedibus eorum evadere non ad volatum primo, sed ad cursum: et cum saepius has insequi didicerint, dimittantur evadere admotum mixtum ex volatu et cursu: et cum iterum hoc frequenti iteratione didicerint, dimittatur avis evadere volatum tardum, qui est avis cujus curtatae sunt pennae alarum,et tandem dimittatur evadere ad volatum perfectum, et in omnibus his fortissime alta voce provocetur et incitetur,et ad tenendam avem adjuvetur a falconario,qui ex his sumet audaciam : et tunc secundo anno parvae aves in magis grandiusculas commutentur,et tertio iterum in majores : quia omnis avis ex hujus modi simul et peritiam et audaciam accipit aves quas falconarius voluerit capiendi : licet enim primae nobilitatis falcones hoc non indigeant quae sunt octo primorum generum, tamen pro certo multum confert ad audaciam et peritiam omnium augendam.
Haec igitur dicta sunt de disciplina falconum.