De regimine domesticatioms et regimine audaciae et regimine sanitatis faleonum.
His ita discursis, de regimine et medicamentis faleonum disseramus.
Regimen autem falconum in tria dividitur regimina, regimen videlicet domesticationis,et regimen sanitatis, et regimen infirmitatis.
Domesticationis autem regimen dnos habet fines, quorum unus est ut assuescat manum hominis. Alter autem est ut audax et praeceps in captura avium efficiatur.
Primum autem regimen perficitur si numquam nisi super manum cibetur: quia ex hoc manum consuescet et diliget ex beneficio inclinante animum ipsius, sicut dicit Symmachus. Primo autem quando domesticandus est, ab ante lucem pileo induatur, et teneatur in manu usque ad tertiam, et tunc detur ei coxa gallinae : et cum comederit, pone eum supra gramen, et pone ante eum aquam ut balneetur si velit, et post permitte eum stare ad solem donec se bene purgaverit, et postea mittatur in locum obscurum usque ad vesperum, et demum resumatur ad manum, et teneatur in manu usque ad primum somnum, et tunc reponatur in loco obscuro, et accende ignem clarum vel lucernam ante eum per totam noctem usque ad matutinum, et postea pilea eum, et sta cum eo aliquamdiu ad ignem : et scias quod bi qui in nidis completi sunt, meliores sunt et fortiores habent pennas: si tamen aliquando de nidis accipiuntur ante complementum, ponatur in nido sibi facto prout melius poterit ad similitudinem nidi de quo sumptus est, et detur ei frequenter caro pullina, quia est temperata, et aliquando detur ei caro recens ursina, quia illa est faciens et firmans pennas: et nisi hoc modo teneatur, debilitatur alis et coxis, ita forte quod frangitur ala vel coxa. Confert etiam multum, quod manu ante completionem non tangatur: postea autem cum completus fuerit, ad manum et ad capellum assuefiat, sicut ditum est singulis diebus faciendo, et caveatur primo ne umquam aliquid duritiae experiatur in manu, sed semper beneficam et blandientem inveniat eam.
Ad audaciam valet, quod saepius aves vivas accipiat, et comprimat, et occidat cum clamore quo incitari solet a falconario: et, sicut superius diximus, saepe evadentibus de sub unguibus ejus, per solertiam falconarii iterum capiat, et dimittatur per se vincere aves, et caveatur ne aves possint eum laedere unguibus vel rostro : quia si juvenis falco sentit nocumentum ab avibus, pusillanimis efficietur. Si autem crebro sine nocumento vicerit et occiderit, audaciam accipiet et crudelitatem in aves. Semper etiam ista fiant cum magna incitatione falconarii, et in praesentia canum, et mutentur aves continue, et per successionem temporis fortiores exhibeantur : et cum perfectus est ad aucupium, primo in aurora orto jam sole digestus falco ad aves dimittatur : et si quidem est audax, et bonae voluntatis ad capiendum invenitur, custodiatur et teneatur in ea in qua tunc est
custodia et dispositione, et cibetur de avibus quas tunc ceperit donec per se satietur: et hoc fiat tribus vel quatuor diebus in quolibet aucupio.
Si autem in primo aucupio forte piger et non voluntarius invenitur, resume eum ad manum et intermitte aucupium, et illo die non ciba eum nisi de dimidia coxa gallinae, et repone eum in obscurum, et sequenti die dimidiam coxam gallinae in aquam frigidam pone, et in illa coxam illam tene usque ad tertiam, et tria purgatoria quae vulgariter Germani guel vocant et fiunt aliquando de pennis, sed melius fiunt de bombice, et in tertia da falconi dimidiam illam coxam cum tribus purgatoriis dictis, et cum comederit pone eum in obscuro usque ad vesperum, et in vespera iterum ciba eum cum purgatoriis, ut dictum est, et tunc in mane vade ad aucupium, et si audacter et avide ceperit, tene eum in tali in quali tunc est maceratione. Si autem nec tunc quidem voluntarius ad capiendum exstiterit, resume eum ab aucupio, et non des ei illo die nisi tria de quibus diximus purgatoria ex aqua frigida, et nihil amplius : et si in crastino mane adhuc involuntarius sit ad capiendum, ciba eum de coxa parvi pulli imposita in forti aceto cum tribus purgatoriis de bombice factis, et cibatum hoc modo pone in obscuro usque ad vesperum, et postea tene eum in manu usque ad primum somnum, et calefac aquam, et balnea eum in aqua calida, et postea pone eum sub dio ad serenum, si non est tempus pluviale, usque ad mane, et tunc calefac eum ad ignem super manum tuam : et tunc egredere ad aucupium, quia si tunc non praecipitanter capiet, pro certo infirmus est et languidus. Iste autem quem nunc docuimus modus, maceratio vocatur falconum. Et attende, quod quidam aliter quam nunc diximus conficiunt falconum purgatoria. Sumunt enim carnem, et repositam in aceto forti comprimunt in pulverem factum de pipere trito et ma- stice et aloe, et dant falconi. Sed talia
purgatoria nulli avi rapaci danda sunt, nisi quando viscera ejus repleta sunt humore viscoso phlegmatico.
Sanitatis autem regimen est, quod maxime sapiens falconarius falconem cibet cibo et horis et quantitate qua silvestris cibari consuevit, et praecipue carne levi avium, et adhuc calore vitae spirante, et teneat eum inter maciem et pinguedinem, quia macies nimia diminutis viribus aufert audaciam, et inducit pusillanimitatem, et facit clamosum falconem : et quando dimittitur a manu, residet in terra juxta falconarium, et clamat. Pinguedo autem nimia pigritiam et fastidium aucupii inducit. Teneatur ergo medium, ita quod gloria virium non desit falconi, et indigentia inanitionis stimulet ad praedam, non ex defectu, sed ex desiderio famis naturalis : et hoc optime fit quando non cibatur secunda cibatione, nisi prius digesta et egesta sit praecedens. In his tamen considerationem adhibeat homo peritus : quia quidam falcones melius capiunt si medium transeant ad pinguedinem declinando, quam quando sunt infra mediocritatem in macie, et quidam e converso melius capiunt macilenti. Sed nullus capit ex macie defectus : nullus etiam bene capit nimia pinguedine repletus.
Amplius diversarum complexionum sunt falcones diversarum maxime specierum : et illi quidem qui nigri sunt, melancholiae signum habent, et illis oportet dare magis cibum sanguineum qui est calidus et humidus, sicut carnes pullorum et columbarum et haedorum et hujusmodi : et si medicantur, calidis medicinis utendum est, sicut pipere, aloe, paulino, et hujusmodi. Albi autem sunt phlegmatici frigidi et humidi et mali chymi, quibus oportet dare calida et sicca tam in cibis quam in medicinis, sicut sunt carnes hircorum, cuniculorum, et mulorum, picarum, et passerum, et hujusmodi, et piper, etcinnamomum, et galanga, et hujusmodi. Qui autem habent pennas rubeas abundant inflammato san- guine, et his danda sunt frigida et humida, eo quod frigida sicca mortificantia sunt, sicut carnes pullinae, et aves aquaticae, et aliquando gambari, et cassia fistula, et thamaridi medulla, et haec omnia dentur in aceto.
Sunt etiam quidam falconum nobiles in eadem falconum specie, quibus secundum hoc regimen suae vitae adhiberi oportet. Falco enim nobilis in qualibet specie falconum est, qui habet caput moderate grossum, et superius planum, et alibi rotundum, rostrum curvum et bene grossum et moderate longum, spatulas amplas, pennas alarum et coxas longas, pedes latos sparsos et macros, et qui frequenter pedes suos respicere consuevit. Ignobilis autem in eodem genere est, qui deficit ab aliquo vel pluribus istorum : et ignobilis aliquando tantum vel plus valet ad aucupium quam nobilis : et secundum hoc oportet considerare falconarium.
Ad ungues autem et pedes custodiendos caveat ne umquam permittat falconem stare nisi supra lapidem vivum vel super murum, et caveat ne calce stet vel caemento calcinato : unde non approbo quod quidam in perficis, quidam in cratibus tenent falcones : ars enim naturam imitari debet, et silvestres semper inveniuntur sedere in petris vel in terra.
Caxeat etiam a fractura pennarum saepe rigando eas aqua calida de tertio in tertium diem, ne nimis exsiccentur, et eisdem diebus detur ei aliquantulum de aloe : quia stomachum et intestina confortat et purgat et fortificat pennas : et si nimius humor in causa sit, quod debitam fortitudinem non habent, caro qua cibandi sunt, primo ponatur per duas horas in succo facto de contusis rafano et lumbricis terrae : haec enim ambo exsiccant et indurant pennas : sed praecipue caveatur ne violenta laesione pennae laedantur alarum vel caudae.
Haec igitur et hujusmodi consideranda sunt in regimine falconum, et aliarum etiam avium rapacium.