De curis infirmitatum falconum diversis secundum Gulielmum falconarium.
Nunc de medicinis morborum avium rapacium disseramus. Ut autem ordinatius hoc faciamus,ponamus primo de medicinis falconum : deinde de medicinis asturum et nisorum : tertio quaedam medicinalia tractemus quae utrisque in communi conveniunt.
Prima autem falconum infirmitas, est dolor capitis, qui in hominibus soda vocatur. Hujus signum est, quod falco claudit oculos, et movet caput in partes diversas. Tunc igitur tollatur lardus, et misceatur cum pipere trito, et detur ei manducare, et alternis diebus detur ei aloe aliquantulum cum carne pullina : quia iste dolor capitis est ex vapore stomachi, et ideo per talem cibum curatur purgato stomacho.
Quando autem aperit rostrum quasi extensiones habeat et alices, et percuttit cum rostro pedem, vel e converso, signum est quod habeat malum humorem in capite : et ideo tunc torquendus est cum stilo argenteo vel aureo ad na- res, ut humor exeat : et post quam exierit, ungatur coctura oleo olivae vel butyro si oleum non habetur.
Quando autem sternutat et projicit aquam de naribus, signum est humefactionis cerebri immoderatae. Cura autem hujus est, quod tria grana saxifragiae cum totidem granis piperis in mortario lapideo vel cupreo optime conterantur, et pulvis idem confectus cum aceto forti distemperetur, et cum bombice in nares falconis, et in palatum ipsius ejiciatur, et postea cibetur carne pullina.
Quando autem collum falconis inflatur, signum est guttae membra colli infundentis calidae : et ideo tunc deplumandum est collum, et minuendus de vena auriculari, ut gutta ad generationem regenerandarum pennarum extrahatur, et detur falconi rana ad comedendum, quam si digesserit, pro certo sanus erit.
Quando autem guttur sive arteriam quae canna vocatur, inflatam habet, et sufflat ac si suffocari debeat, pro certo reumatismum patitur : et sic curatur. Sumatur de sanguine pavonis et muscatis et mirabolanis chebolis et de gariofilis et de cinnamomo et zinzibere aequaliter de qualibet una uncia, et fiant inde novem pillulae, et quotidie detur sibi una ad tertiam, et postea ad nonam cibetur carne muris.
Signum autem mali in renibus est et guttae quae infundit renes, quando non potest saltare, et alis extensis se a manu longe ejicere et redire, sicut aves facere consueverunt. Et haec gutta a quibusdam mortalis vocatur. Tollantur enim grana quae crescunt in spina alba quae Germanice hagederon vocatur, quae sunt grana rubea, contunde ea et commisce cum pilis leporis, et hoc totum misce cum carne cocta, et ciba eum tali cibo usque ad novem dies. Si enim talem cibum retinuerit, sanus erit. Est autem quaedam alia gutta, quae silera a nonnullis vocatur, quae quando decurrere incipit per corpus falconis, quasi veneni naturam
habet, et tunc acumen rostri et acumina ungularum falconis dealbari incipiunt. Et haec curatur ita, quod accipiatur serpens niger qui thyrus vocatur, et abscindatui a capite ejus palmus et tantumdem a cauda, et haec reiciantur : et quod remanet, frigatur in olla nova, et pinguedinem quae inde eliquatur, collige, et detur falconi calida cum carne pavonis successive per octo dies, et postea accipe porcellum cum aqua calida depilatum, et sumatur tenerum pectoris cum mure parvo, et detur ei comedere : quem cibum si bene digesserit, absque dubio sanus erit.
Quando autem falco levato pede saepe percutit cum rostro crus suum, scias quod habet guttam salsam, et tunc mi nue sanguinem de vena quae est inter crus et coxam, et sanabitur.
Quando autem falco pediculis gravatur, accipiatur argentum vivum, et commisceatur cum sputo hominis, et commove donec moriatur argentum vivum, et postea huic toti junge auxugiam veterem, et misce omnia, et inde unge caput falconis,et intinge fila, et circumliga collo ejus, et morientur pediculi. Vel aliter, accipe piper et grana sysami, et tere simul, et coque in olla nova, et immitte aquam, et inde lava eum, et sanabitur. Vel aliter, coque saxifragiam in aqua, et permitte eum balneari, et postea substerne ei linteamen album, et pone super gramen vel lapidem: quia super linteamen omnes pediculos excutiet: et similiter facit om-. pis avis rapax.
Signum autem, quod falco habeat febrem, et si pedes ejus ultra modum calent, et tunc accipiatur aloe et auxugia gallinae, et mittatur in forti aceto, et detur ei interpolate ad manducandum, et alia vice detur ei testudo quam limacem v ocant: et si tenuerit hunc pastum, sanabitur.
Quando autem falco carnem quidem rastro laceratam accipit, sed statim vel post modicum non per digestionem alteratam reprojicit : tunc pro certo viscositatem duram habet in struma et stoma- cho et in intestinis, quae a quibusdam petra vocatur. Tunc igitur fiat pulvis de gariofilis, et spargatur supra carnem passeris, et detur sibi alternis diebus, et alternis detur sibi pipio sive purgatorium : et si tenuerit hanc dietam, sanus erit. Quando vero longe non egerit, istius ejusdem infirmitatis est signum. Tunc detur ei cor porcinum cum seta porcina minutatim incisa usque in diem tertium, et liberabitur.
Si vero falco lumbricis affligitur in ventre, et in egestionibus ejus aliquid apparuit de talibus, limatura ferri et maxime chalybis depurati supra carnem porcinam spargatur, et falconi detur usque in diem tertium, et sanabitur.
Si vero pennas ejus tinea consumit, accipiatur cera rubea muscata mirabolani citrini salgemmae gummi Arabici, grana tritici, et pone in forti aceto omnia haec, et dimitte in eo per novem dies in aliquo bacili sive pelvi, et postea repone in a mp ullam, et lava quotidie de ipso falconem sive aliam avem rapacem donec bonam et emundatam senseris pervenire, et postea cum aqua rosacea lava avem, et sanabitur dum soli post loturam exponetur. De praedictorum autem quolibet pone in aceto aequaliter : sed de cera quae omnia continet, pone longe plus quam de aliis. Aliter etiam dicunt quidam, quod si tinea cum acu de corio extrahatur, et deinde cum aloe lavetur, et postea haec lotura cum emundata fuerit penna cum aqua rosacea deponatur, valet plurimum : sed caveatur ne rostro se tangat quamdiu aloe est supra eum, quia nocet plurimum.
Aliquando etiam falco infusionem patitur sicut equus : et hujus signum est, quod pastum non accipit, et habet oculos grossos quasi ex ventositate elevatos : et tunc fiat lixivium de sarmentis vilis, et coletur ter, et impleatur inde guttur falconis, et sic dimittatur donec egerendo se cibum quem sumpserat digessisse demonstret, et postea detur ei lacerla ad manducandum. Vel aliter, accipiatur
unum calidum eum pipere trito, et infundatur in gulam falconis, et teneat donec digestum teneat cibum quo infusum fuerat, et liberabitur.
Pedes falconis inflati non per violentiam podagram significant : et contra hoc accipiatur butyrum et oleum olivae aequaliter utriusque una uncia et aloe uncia una, et ex his insimul commixtis ungantur pedes ipsius usque ad diem tertium, et ponatur ad solem, et da ei comedere carnem catti, et sanabitur. Vel aliter, incende licinium factum de charta bombicina, et cum illo coque plantam pedis falconis, et tunc supra petram vivam pone, quae petra uncta sit cum auxugia veteri, et liberabitur, et interim da ei comedere mures.
Si falco se pedibus pectit et scalpit et pennas de cauda trahit et ejicit, patitur pruritum : et contra hoc accipiatur stercus anseris et ovis et aloe de quolibet aequaliter, et in forti aceto posita mittantur in vase aereo sub solem calidum et serenum per tres dies, vel ad ignem lentum si calor solis non habeatur : et ex illo totus falco balneetur, et detur caro columbina cum melle et pipere, et reponatur in obscuro, et sic fiat per novem dies : et quando apparuerit penna bona de cauda veniens, lavetur cum aqua rosacea, et sanabitur. Si autem fluit in eo gutta aeris et acuta, accipiatur stercus anseris vel columbae cum cortice radicis ulmi, et bulliatur radicis cortex in aqua donec ipsa aqua rubea fiat, et tunc distemperetur stercus in aqua, et inde lavetur falco per tres dies, et liberabitur.
Si autem falco vulneratus fuerit, accipiatur albumen ovi et oleum de oliva, et haec simul mixta ponantur supra vulnus, et caveatur ne locus laesus ab aqua tangatur, et cum hoc superpositum mutare forte volueris, lava locum cum vino calido, et sic facias donec locus laesus acquirat crustam sive corticem qui Vulnus claudat. Si autem vulnus ipse falco tetigerit, pone ibi aliquantulum de aloe : et si forsitan vulneratus fuerit sub ala vel in pectore vel in costis vel in coxa, immittatur stuppa crassa bene trita cum cultello donec mala caro corrodatur, et postea accipiatur thus et cera aequaliter et sepum et resina, et distemperentur ad ignem omnia haec in illa, et reservetur : et quando necesse sit, ungatur de illo liquefacto ad ignem, et inunctio fiat cum penna donec verruca claudatur vulnus : et si apparuerit ibi mala carnositas, immittatur urtica Graeca vel viride ejus donec corrodatur, postea unge locum de unguento albo, et sanabitur.
Si autem coquenda est avis rapax, antiquorum Graecorum est sapientia, quod prima coctura fiat sub lacrymali oculi : hoc enim prodest visui. Secunda autem fit in summitate oculi, et prodest capiti. Tertia fit supra nodum alae, et valet contra guttam. Quarta fit in planta pedis similiter contra guttam crurium. Utiliores autem sunt omnes cocturae si in mense Martio fiant.
Si quandoque sanies de falconis naribus fluit, et comedere non poterit, et ipsa sanies faetorem praetenderit, fistula est in loco, et sic medicanda. Accipiatur posterior pilus capitis et auxugia vel butyrum si auxugia non habetur, et vena quae de naribus ad oculos vadit, incidatur, et cum acu ferrea calefacta comburatur vena incisa ex alia parte quam a parte fistulae,et locus quotidie cum butyro perungatur, et falco in loco calido reponatur per novem dies, et sanabitur.
Si autem falco ungulam a radicibus perdidit, non recrescit: sed digitus pedis in calido mure aperto est colligandum: et cum medulla pedis et digiti porcini postea inungendus donec sanetur. Similiter quando falco balneatus fuerit, caveatur ne supra lignum putridum reponatur, ne invenenetur. Si autem invenenatus fuerit falco, accipitur thyriaca, et tria grana piperis, et dentur falconi contrita cum petra, et custodiatur falco per novem dies, et tunc iterum thyriacam et piperis grana combure in testa, et pulverem
sparge super carnem, et sic cibetur falco.
Si autem aliqua bestia falconem momorderit, oportet quod deplumetur locus ubi est morsus : et si est parva, amplificetur cum rasorio : et tunc ungatur cum butyro calido, et demum fiat commixtio de olibano, resina, cera et sepo, et ungatur cum illo donec sanetur.
In hac autem cura quam posuimus, praecipue experta Gulielmi regis Rogerii falconarii secuti sumus, pauca de nostris adjicientes.