De regimine accipitrum et infirmitatibus secundum experta Frederici Imperatoris.
In hoc capitulo convenientia medicamina asturibus quos supra accipitres nominavimus, ponemus, eo quod astures sive accipitres Thedotion ad Ptolemaeum regem aegypti scribens, in falconum generibus collocavit, omnem avem rapacem, cujus usus est in aucupio, falconem vocans. Quod igitur in antehabitis praetermissum est, hoc ponemus ut continuus et completus sit tractatus.
Dicamus igitur experta Frederici lmperatoris sequentes, quod si substiciosus sit accipiter in pennis varia signa defectus producens, quae hungrimal Germavice vocantur, pro certo hic morbus ab interioribus procedit corruptis, et est corruptio maxime in radice pennarum. Fiat igitur commixtio de stercore hominis quod vim thyriacae habet, et de sale, et in illa intingantur plumae accipitris, et mittatur etiam de eo in fundamentum pennarum, ubi carni infiguntur, et sanabitur. Deinque aquam bibat, et caro qua cibandus est, intingatur in jure barbae Jo- vis. Item accipe malvam et sarutegiam cum adipe porcino, et coque multum, et in os accipitris immitte donec inde tria cochlearia consumas : postea dabis integrum fel porci vel pulli cum calido porci pulmone: eumque donec sanetur quotidie jejunum in mane potabis aqua, ad vesperum vero ciba eum butyro.
Si autem accipiter frigore tactus in pectore laesus sit ex causa frigoris illius, accipe grana stafisagriae et tere in mortario, et adjunge pisanni et mel quantum sufficit, et frica inde palatum accipitris, et pone eum ad solem. Item semen ejus herbae quae radix vocatur, accipe cum ruta agresti, et pipere aequali pondere, et tere, et cum melle pone commiscendo, et fac inde pillulas ad modum piperis, et da ei per triduum, et hoc fac quoties frigus eum tetigerit, aut ex frigore solutus stercus nimium fecerit. Item succum marubii et pulverem piperis et modicum mellis et semen apii cribellatum commisce sic ut duae partae sint de succo, et una de melle: et quando famescit et ferventer escam desiderat, da ei.
Item ad pectus accipitris curandum fac de menta pulverem, et cum melle misce, et da accipitri in escam. Item radicem sinapis et trifolium aequali pondere trita et cum lacte et oleo hysoppino in escam dabis accipitri: quia multum prodest. Item nasturtium cum melle mixtum in carne porcina datum multum confert.
Si autem asmaticus fuerit accipiter, tegulam coctam contritam dabis illi cum carne calida et sanguine hirci per tres dies : tollesque succum absinthii, et infundes eum inter pellem et carnem in coxa gallinae, et miscebis lac asini et dabis sibi comedere.
Quando autem accipiter cibum per tres dies in gutture sine digestione tenuerit, fac lixiviam de cinere sarmenti vinearum, et bene colata da sibi cum carne calida per duos dies, et aliis tribus diebus dabis ei carnem caprinam cum butyro, et pulvere masticis.
Quando autem cibum oblatum non vult
sumere, sed carnem oblatam rostro a se removet, commuta sibi aliam carnem dando carnem de grue, et granum unum stafisagriae sub lingua ejus pone, et statim evomet carnes sumptas.
Si vero omnino vis eum solvere et laxare, sume illam quae radix vocatur, in qua non sit aliqua adhuc pullulans vena viridis, et scinde eam in tres partes ad quantitatem auricularis digiti, et acue utrumque ad modum grani hordei, et involutum in butyro da sibi comedere, et demum pone eum ad solem et laxabitur.
Ut autem sit sanus semper, nec viscera ejus restringantur, coque brachia et ramos malvarum in aqua donec tota aqua consumatur, et postea siccatos tere fortiter, et pone in aliquo vase butyro pleno, et in illo coquantur fortiter, et postea coletur hoc sicut colatur cera, et de pinguedine relicta in colatura ciba accipitrem sigillatim per vices. Si autem pinguedinem istam refutaverit, detur ei cum carne de cato. Ad hoc idem aliud est expertum. Accipe enim ebolum, rutam, malvam, serpillum et de roremarino plusquam de aliis, aut de savina si non habetur rosmarinus, et adipem porci qui numquam comederit glandes, et omnia simul trita et contusa fac bullire in vino, et postea exprime quasi ceram, et da in cibum accipitri in sero per noctem, et non infirmabitur.
Si autem accipiter de pluribus mutis fuerit, in kalendis Januarii in mutam mittatur. Sed si pullus ejusdem anni fuerit, mittatur in mutam in kalendis Julii, et vescatur de avibus vivis si poterunt inveniri. Item gariofilos et semen faeniculi cum carne comedat. Domus autem mutae apta et ampla sibi quaeratur, et de muta quando perfectus est, trahatur. Si autem in muta pennas non cito projecerit, serpentem varium qui inter alios minus habet veneni, et Germanice hut vocatur, cum tritico coque, ex quo tritico et vhu serpentis gallinam ciba, et pota, et illius gallinae carnibus refectus accipiter, et pennas deponit, et morbum si quem habet, expellet. Solidarum quoque novarum pennarum plurimum decoratus longo vivet tempore et jugiter sanus et hilaris erit. Item pisciculi minuti fluviales pulverizentur, et pulvis super carnes accipitri dandas aspergatur, et cum carnibus muris accipitri ad comedendum dentur: tunc enim procul dubio cito mutabunt. Item lumbi porci sanguine agni intincti et incisi dati sibi idem quod dictum est citius operantur. Item pulvis lacertae viridis combustae idem facit. Item grana sambuci in Septembri sub terra fodias, et postea hordeum in eis madefactum gallinis tribuas, et illarum carnes tribue, et si alias etiam tribueris, in succo praedictorum granorum intinge, et confert plurimum. Item sanguisugas incisas per se vel cum carnibus offer accipitri : et si voluerit, comburendo fac inde pulverem, et offer ei cum carnibus. Item mures vivi sibi dati seu etiam minutatim fracti, et in gula sibi positi, prosunt.
Si vero pennas fregerit, incido aliam pennam illi similem, et fractae pennae inseras. Si autem fregerit pennam, in concava hirundinis pone aliam accipitris pennam, vel si habere non potes pennam, cornu in illam insere cum acu ferrea vel cuprina in medio quatuor angulos habente, ita quod ex ambabus partibus acuti fiant: quae quidem facere visu et experientia melius disces quam doctrina libri istius.
Si autem accipitrem volueris macrum fieri, da ei allium tritum cum pulegio, vel carnem macram de bacone salso sumptam, quae per noctem in aqua stetit, comedat, et postea quater aquam bibat. Si autem e contrario impinguare volueris, dimitte eum per plures dies otiosum, et da ei lumbum porci et carnem gallinae pinguium, et semper ab uno homine pascatur: et qui portat eum, ferat in equo ambulante, et detur ei saepius cerebrum vervecis sive arietis.
Si vero a sole laesus sit, aquam rosaceam in naribus ejus immittas, et mel
cum carne caprina comedat,et exspue vinum quasi exufflando in faciem ejus.
Si autem quando post praedam vadit, laesus fuerit a tempestate, aquam tepidam super scapulas ejus projici, ita tamen quod pennas ejus prius aperias, et sic de aqua superfundas tantum, quod per renes usque ad pedes ejus perveniena distillet: hoc enim multum proderit.
Si vero in interioribus pro venatione infirmatur, noctuas calentes adhuc et vespertiliones per triduum comedat: et si accipere voluerit, tres offas carnis porcinae intinctas in aceto comedat: hoc enim etiam fastidium sibi tollit, et contra morbum capitis et pectoris plurimum conferens operatur.
Si autem digiti articulum laeserit, scinde murem et in viscera ejus calida pedem accipitris immitte, et cum fasciola apte constringe : et si per hoc non sanabitur, dextram ungulam porci frange, et cum medulla pedem accipitris unge per triduum, et sanabitur.
Haec igitur secundum experta Frederici Imperatoris dicta sunt a nobis de asturibus.