De regimine asturum secundum experta Gulielmi.
Repetentes autem curam accipitrum, Gulielmi expertissimi in avibus rapacibus documenta ponemus.
Dicit enim Gulielmus, quod asturem qui asma habet sic curabimus : Accipiantur gariofilos, cinnamonum, zinziber, ciminum,piper,aloe,sal,dragantum,olibanum, de quolibet aequaliter in pondere, et fortiter terantur, et bene simul commisceantur, et ponantur in tegula, et calefiant ad ignem, et cum fistula de illo pulvere pro. jiciatur in naribus asturis insufflando, et de residuo pulveris ejusdem pone cum lardo bene claro aut cum butyro ad quantitatem avellanae, et sit lardum bene tritum, et pone ipsum per mixturam in palatum asturis, et postea fac eum stare ad solem ita diu donec evomat potionem, et in sequenti detur ei comedere lardum idem ad quantitatem nucis, et tertia die detur ei pullus columbinus rubeus, et quarta die fac eum balneari, et curabitur.
Contra tineas autem asturis accipe millefolium, et tere, et mitte in acetum, et misce cum hoc stercus anseris, et sic commixta permaneant haec tribus diebus, et demum pone totum hoc in panno lineo, et exprime succum, et unge inde loca ubi tineas habet, praecipue in alis et in cauda. Demum tere ferruginem in pulverem, et asperge in alis et cauda accipitris tribus vicibus de tertio in tertium diem.
Quando autem astur pastum indigestum projicit, accipe cinnamomum, gariofilos, ciminum et folia lauri aequaliter de omnibus, et tere, et mitte in ollam novam cum vino albo, et fac multum bullire ita quod parum de vino remaneat. Sed cave ne per ebullitionem effundatur effervens de olla: et quod remanet, pone in panno forti, et extorque succum, et de eo quod expresseris infunde in guttur asturis quantum sufficit, et in illa die nihil des ei comedere, et sequenti die pista et confunde faeniculos et exprime succum, et carnem quam daturus es ei, intinge in succo illo.
Contra infirmitatem autem asturis quae fellera vocatur, et est idem quod corrupti humoris repletio, accipe ursae foeminae pellem ad quantitatem ciceris, et impone cordi gallinae, et da ei comedere usque ad decem dies antequam ponas eum in mutam : deinde accipe savinam, romarinum, saturegiam,betonicam, mentam et salviam de quolibet aequaliter, et de raphano plus parum, et tere omnia simul et impone parum mellis, et jejuno da bis ei comedere inde, et postea mitte cum in mutam.
Contra vitium autem lapidis asturis accipe cinnamonum, aloe, gariofilos, zuccharum, saxifragiam, gerulam, cicadam, aequaliter de omnibus, et omnia tere, et distemperacum siropo rosaceo : et quando pascis asturem, da sibi aliquid de isto cum carne ad quantitatem duarum fabarum.
Si autem accipiter projicit glanum sive crudam carnem indigestam, immitte in gulam ejus lixiviam de seruientis, et immitte in gulam ejus unum
cochlear: et si se angustiaverit, accipe syrupum violatium et distempera cum aqua frigida, et mitte ex eo in guttur ejus cochlearia tria : et postquam vomuerit et ad se redierit, balneetur in aqua, et hoc fiat tempore bene claro. Multum autem valet si aliquantulum salgemmae tritum cum lixivia ponatur : quia bene mundificando facit vomere.
Si autem astur guttam habeat, sumatur aurea Alexandrina quantum est media faba, vel sicut est media avellana, et detur sibi comedere, et die tertia detur sibi thyriaca.
Si autem patiatur aculeos sive puncturas acutas, accipe setas porcorum et minutatim incide, et sparsas super carnem asturi in cibum tribue usque ad novem dies, et postea trifolium tere, et succum ejus carni infunde, et da comedere asturi.
Si autem spumat in oculis, est melancholia ibi congregata, accipe simul montanum et semen cicutae, et pone super carbones et suffumiga inde carnes, et pasce eum super talem ignem, ut fumus veniat in guttur et in oculos ipsius, et in sequenti die da ei comedere aloe ad quantitatem dimidii fabae et viridem cicadam sive locustam, quam si viridem invenire non poteris, tere siccam apud te reservatam, et asperge super carnem, et da ei.
Si autem ficum in ano patitur accipiter, accipe pennulas alarum et desiccatas tere, et sparge super carnem, et ciba eum novem vicibus.
Si autem inordinatam astur sitim habeat, accipe liquintiam, reubarbarum, betonicam et syrupum violatium, et mitte in aquam, et sit ibi nocte una, et mane da ei bibere quotidie de illo usque ad octo dies quantum voluerit, et pasce eum de rana.
Si autem fascinatus putetur astur, accipe fungum mirti et olibanum et aspaltum et palmam benedictam, et testae impone omnia haec, et exinde suffumiga asturem.
Si autem in capite aeger sit accipiter, accipe rafanum, savinam, rorem marinum, sambacum, saturegiam, mentam, rutam, salviam, betonicam, et misce haec omnia simul, et tere multum et immitte mel, et da ei comedere ex illo tres pilleas mane cum aliquanto carnis, et sero da ei ex illo quantum est una avellana.
Si vis impinguare accipitrem, ciba eum carne anseris et palumbarum. Si pediculos habeat,mentam romanam tere, et distempera cum vino acri et junge saxifragiam: et si clarum tempus est et calidum, balnea eum ex illo. Si autem turpidum et frigidum,tolle auxungiam gallinae, et impone in illa, et mitte super fimum nocte una, et die sequenti unge asturem in alis et in dorso super caudam.
Quod si nascentias astur habeat, accipe sanguisugas, et mitte eas in nascentias, et sequenti die accipe lac arboris quae celsa sive ficus facua dicitur, et unge nascentias, et deinde accipe radices herbae quae brancha lupi vocatur, et tere et commisce illam cum lacte celsae, et superpone nascentiis, et stet desuper tribus diebus et tribus noctibus, et postea accipe radicem caudae porci, et fac bullire, et da ei bibere mane et sero ad tres fabas novem diebus.
Si autem scabiosus sit accipiter, accipe auxungiam veterem sulphur et argentum vivum, et tere simul cum aliquot gariofilis et cinnamono, et ex eo unge scabiem ad ignem vel in balneo.
Contra dolorem oculorum, accipe zinziber, aloe, olibanum, aequaliter de omnibus, et tere fortiter simul, et mitte cum albo vino in bacinum, ubi st nocte una, et postea mitte in oculos. Ie m accipe aloe et cerusam aequaliter, et de lardo veteri rade de medio loco aliquantulum, et misce omnia haec, et mitte in oculos ejus sero cum eundum est dormitum.
Quod si crus fractum habet, accipe et mastica olibanum, bolum et serpentinam et consolidam, et fortiter tere, et commisce cum albugine ovi, et distende totum super pannum lineum, et dirige crus fractum, et involve in panno dicto, et accipe pennam de ala vulturis, et scinde eam, et incanna ex ea crus fractum, et sic remaneat quinque diebus et quinque noctibus.
Iterum autem contra lapidem asturis et renum corruptionem accipe centrum galli partem unam, verbenae partes duas, et tere, et exprime succum, et da de eo tertiam partem cochlearis asturi jejuno, et sic dimitte eum a mane usque ad meridiem : et si in angustia esse videatur, da ei cochlearia tria ex syrupo violaceo distemperato vel de melle rosaceo, et quarta die accipe centinodiam et centinerviam sive quinquinerviam, et tere, et accipe succum quantum est pars tertia cochlearis unius, et mitte ipsum in guttur asturis jejuni, et curabitur.
Si autem podagricus sit, tere titimallum cum melle et aceto, et aliquantulo calcis, et liga super podagram: et postquam se moverit, unge aloe cum vino, et sanabitur.
Item contra felleram asturis simul et tineam accipe conchas testudinum et ramusculos virides de jubis et saxifragiam, salviam et folia olivarum et spumam poledri juvenis quem projicit de naribus cum nascitur, et fel anguillae, et haec omnia mitte in ollam novam, et ad ignem combure donec inde fiat pulvis, et in mane jejuno asturi da inde comedere ad quantitatem dimidiae avellanae cum carne pauca, et accipe reubarbarum, et pone in aqua per diem unum, et da ei bibere, et istud fac de tertio in tertium diem tribus vicibus.
S autem guttam habet astur, accipe anserem bene pinguem, et aufer adipem ejus, et accipe adipem ursinum et vulpinum, et excoria cattum, et ejectis de corpore catti visceribus et ossibus carnem cum cultello divide, et accipe parum cerae et de laudano et de xiloaloe sive ligno, et fac pulverem, et succum politariae majoris et minoris, et incide cepam albam, et omnia simul misce, et totum
mitte in ventrem anseris, et consue foramen fortiter, et dimitte per unum diem, et deinde fac anserem bene assari, et saginem quod inde decidit, collige in vas terreum aliquod, et hoc unguento ungatur locus guttosus, et valet omnibus guttosis animalibus.
Item ad clarificandos oculos accipe dulcem herbam aloe et cerusam aequaliter, et confunde fortiter, et contrita cum oleo et auxungia mitte ad ignem in aliqua testa donec liquescat, et misce cum his quae dicta sunt, et duc et commisce simul fortiter in unum : et ex unguento sic facto mane et sero aliquid in oculis asturis impone, et clarificabuntur.
Haec igitur secundum Gulielmi experta sunt dicta de curis asturum.