De regimine domes ticationis accipitrum, et de regimine aucupii.
Cum autem asture vel niso aucupare volueris, cave prius quod bene ad manum assuetus sit accipiter sic domesticando :
Primo enim vinciendus est die ac nocte, et tenendo eum cum zona valde longa facias ut saepius ad manum volet, et quoties advolaverit, semper aliquantulum ciba eum, ut assuescat manum beneficam.
Cum autem eum aucupari volueris, prima die accipe columbam in alis depiltam, et fac eam saepius de sub pedibus ejus effugere, et ut iterum capiat eam, et sic muta eam in melius volantem et meliores, et debiles et parvas aves commuta in fortiores et majores, sicut etiam de aucupio falconum docuimus : quia quoad hoc unus modus est in regimine omnium avium rapacium.
Quotiescumque autem accipit avem, dimittatur aliquid de sanguine ejus bibere cum provocatione et sibilo aucupis, et in praesentia canum : quia per hoc sumit audaciam.
Quando autem aucupari volueris dimittendo ad aves silvestres, primo ciba eum carne tenerae vaccae, sive lingua porcina quae in aceto vel urina parum steterit, et mane sequenti valde diluculo vade ad aucupium : cave tamen ut non jactes accipitrem si poteris nisi contra faciem avis, et fac ut accipiter avem videat, et non longe ab ea existat quando jactas eum.
Dicunt tamen aliqui, quod si carnem, ut dixi, in urina jacere permittas, et in mane cibes eum de illa, et in sero parum de ipsa carne des ei, et in sequenti mane cibes eum de lingua porcelli, et ad vesperum vadas in rapariam in qua sunt aves, audaciam habebit ad magnas aves capiendas.
Quando vero videris accipitrem venationem videntem quidem sed non appetentem, scias quod nimis est pinguis et pennas de pinguedine spissas habere, eo quod nimis delicate nutritus sit. Subtrahes ergo partem ei de dieta consueta, et dabis ei levem digestibilemque dietam, et in minori quantitate quam prius : quia ex fame naturalis surget appetitus sibi magnas aves capiendi, et in dieta quam sibi bonam esse probaveris, conserva eum continue : et si nimis est pinguis,
albeo trito cum pulegio maceratur: et cave ne defectum et pusillanimem facias. Accipiter namque ab Augusto usque ad Novembrem debet teneri mediocriter macer, non multum ad pinguedinem vel maciem declinans: sed a Novembre inantea pinguis tenendus est et fortis.
Tenendus etiam est diu in die super manum, et detur ei hora tertia coxa una de carne pulli, et postea per horam dimittatur in aqua balneari, et postea dimittatur ad solem donec pennas componat se perungendo, et postea ponatur in obscuro usque ad vesperum, et superponatur pannus lineus super perticam super quam stat, ne ungues laedat, et ab hora vesperarum teneatur in manu usque in primum somnum : et tunc superpone eum in pertica panno supposito sicut prius, et accende coram eo lucernam per totam noctem, et circa diluculum asperge eum vino, et postea pone eum ad ignem clarum, et orto jam die vade ad aucupium : et si videris eum aves appetere, projice, sin autem, itera quod supra dixi. Si vero capiat, ciba eum de praeda quantum vult comedere.
Cavendum autem multum est ab afflatu et morsu et laceratione unguium accipitris et falconis et omnium rapacium avium, et maxime quando hae aves balneatae fuerint, et pennas rostro composuerint : quia pinguedo quaedam adhaeret rostro, quam accipiunt de cauda sua quae est venenosa : pennas enim et pedes et anhelitum habent venenosa aves istae : et sic tunc ungue vel rostro percusserit,poterit esse periculum, et jam quidam mortui sunt de hujus vulnere percussionis.
Attentendum autem, quod si accipiter plus debito clamorosus fuerit, cibetur vespertilione pleno pipere trito.
Si autem pipiat quasi pituitae sit infirmitas, et clamare voce sonora nequit, cum acu aerea nares ejus perforabis.
Haec igitur sunt quae de falconum asturumque curis de his qui tempore nostro in talibus studium posuerunt, congregavimus. Nec debet reputari superfluum quod deservit delectationi multorum, qui in avibus caeli ludere consueverunt. Ut autem perfectior sit nostra doctrina, etiam studia antiquissimorum his quae dicta sunt, adjungemus.