De regimine infirmitatum omnium avium rapacium secundum Aquilam, Symmachum, et Theodotionem.
Antiquissimorum igitur Aquilae et Symmachi et Theodotionis exstant epistolae ad Ptolemaeum Philometorem regem Egyptii in quibus de moribus et medicinis avium rapacium in communi ista doctrina continetur.
Si enim infirmitas est in capite, et sit quidem in oculis, unge saepius de oleo olivae, et praecipue si dolor est in exterioribus oculi.
Si autem albugo crescat in interiori oculi avis, injice pulverem seminis foeniculi cum lacte mulieris masculum parientis.
Si autem per senectutem caligat oculus, habili argenteo vel aureo instrumento coque eum super nares, ubi sinciput in medio oculorum rostri conjungitur. Si clausas nares habuit, per fistulam parvae pennae insuffla in nares ejus pulverem piperis et saxifragiae.
Si reuma in capite habuerit, rutam pone juxta nares ejus, et carnem quam comederit, intinge in succo rutae. Item allium contusum cum vino per nares ei immitte, et in loco obscuro resideat tota die, et eum per unum diem jejunare permitte.
Si pituitam quam quidam pipiam vocant, habuerit, accipe linguam ejus aperto ore, et frica eam cum pulvere saxifragiae melle condito : et si dicta non prosunt, dabis ei comedere butyrum : pulvis etiam densitate caulis ad idem valet.
Si ultra modum clamorosus fuerit, accipe vespertilionem, et piper tritum intus pone et da ei comedere. Si vespertilio non habetur, alia avis eodem modo cum pipere parata ad idem non oberit. Nimius tamen clamor aut infirmitatis aut defectus ex matre, aut quia ova generata in se habeat, est signum.
Si fastidium.habuerit, sorices vivas da ei, vel catellum in proximo natum antequam videat.
Si cibum frequenter alteratum evomit, accipe scamoneam ad pondus quartae partis oboli, et tantumdem cimini, et tritis illis asperge eorum pulvere carnes porcinas pingues, et da in cibum.
Si vero dictam carnem comedere non potest, tolle albuginem ovi, et in ea pone dictum pulverem, et ori ejus injice.
Item si cibum ejicit, accipe ova cruda, et frange in lac caprinum, et totum decoque, et da ei ter ad comedendum, et sanabitur.
Si mutare pennas incipit, exime eum ab omni labore, et abundanter ciba eum : quoties enim esurierit, tot signa fracturarum vel fracturas habebit in pennis. Valent etiam tunc avibus glebae virides substratae pedibus, et solis calor cum aestu moderato : nimis autem aestus nocet.
Si febres habuerit, da ei ter vel quater
succum arthemisiae cum carne gallinae. Item ad idem liga ei dextrum crus fortiter : et tunc in medio cruris vena apparebit, et illam subtiliter minue, in crure enim talium avium quatuor sunt venae. Una quidem anterius, altera inferius, et tertia exterius magis, quarta posterius super unguem majorem. Signa autem febris sunt si alae dependent, et caput demissum teneat, et si fremit quasi frigore teneatur, si cibum absque causa fastidit, aut avide quidem sumit sed male gluttiendo inducit.
Si autem valde sitit, accipe pulverem caulis livistici, et cannae de aneto et foeniculo, et coque cum vino, et commisce cum hoc cochlear unum mellis, etcolaturam hujus da ei bibere vel injice ori ejus: et si bibere noluerit, una die da ei carnem Unitam melle, secunda die carnem linitam oleo rosaceo frigido.
Si felle laborat, quam infirmitatem felleram supra vocavimus, pulverem florum salicis sive gemmarum salicis sparge super cibum ejus.
Si ei alae praeter febrem pependerint, sume sanguinem et adipem anseris, et de sanguine frica alas ejus ad solem. De adipe autem ciba eum, vel melius sume oleum laurinum, et ex illo alis levatis assellas ejus unge, et felle porci perunge alas ipsius, et succo verbena vel salviae cibum ejus intinge.
Si alas guttosas habuerit, hederam terrestrem in aqua coque, et folia illa cocta et bene contusa alis ejus juxta latera circumliga, et cibum ejus in eadem aqua tinge.
Si pedes guttosos habet, vel si tineae comedunt ejus pennas, carnes hircinas comedat in aceto tinctas, et alas ejus aceto calido et oleo laurino saepius perfrica.
Si pennam fractam sine dolore extrahere volueris, accipe sanguinem animalis parvuli quod gruile vocatur, vel sanguinem muris, et unge locum pennae, et cadet, et postea ex melle ad magnam spissitudinem decocto fac virgulam ad modum foraminis in quo stetit penna, et injice foramini, et exibit nova penna. Item succo herbae papaveris calido perunge pennas ejus, et intinge cibum ejus eidem succo.
Si os fractum habuerit in crure, vel in alia parte, aloe calidum superliga, et dimitte una die et una nocte. Item stercus galli in aceto decoctum superliga.
Si inquieta sit avis in pertica, vel super manum, miriam in aqua decoque, et ex ipsa aqua asperge corpus ejus, et intinge cibum ejus in ea usque novies.
Si infirmitate quae rampa dicitur, infirmatur, succo arthemisiae cibus ejus, intingatur. Item sanguine agni calido pedes ejus perfrica vel vino tepido in quo decocto sint urticae, et in ipso vino cibum ejus intinge.
Si stercorare non potest, fel galli da ei comedere vel testudines albas decoctas.
Si nimium laxatur, modicum de succo jusquiami da ei bibere, et intinge cibum ejus.
Si pediculos habet, accipe succum absinthii vel aquam coctam cum absinthio, et eo ad solem sedente infunde plumas ejus, et corpus ejus per totum.
Si lapidem in ventre habuerit, da ei pinguedinem auxungiae comedere et butyrum. Ad idem aloe herbam cum pulvere apii involve cordibus parvarum avium,et da ei comedere. Sic igitur ex his similiter poteris de omnium avium medicina commode facere.
Si autem vis habere pinguem, da ei de masculi carne bovis vel porci. Si vero vis habere macrum, da ei gallinas juvenes aqua madefactas. Si vero vis habere temperatum, da ei gallinas veteres.
Si vis ut expeditus sit ad aucupandum, stude ut facias ei bonam vesicam gutturis, et include in tenebris accensa ibi lucerna modica, et aucupa alternis diebus.
Si vis ut leporem aut cuniculum capiat, oportet ut doceas eum in juventute : et
gyros liga in cruribus ejus prope pedes interjecto spatio unius palmae quae sit distantia cruris a crure : quia tunc sine laesione capiet. Silvestris accipiter citius mansuescit si multum jejunare permittatur, et si juvenis est avis, nec nimis calidus, nec nimis frigidus sit locus, in quo custoditur : et in loco in quo stat, habeat semper herbam mentam et salviam. Et si est accipiter, inprimis in foliis salicis,demum super lignum salicis aut abietis semper sedeat : et si saepe sanguinem avium biberit, vires sumit et audaciam et affectum capiendi : nec negetur ei balneum aquae frigidae quando nutritur, nec multum conjungantur alae ejus nisi pendeant.