De aliis duobus generibus faleonum, et de locis habitationis eorum, et de diffinitione accipitrum.
Haec de falconum etiam et accipitrum natura et regimine a nobis dicta sunt secundum dicta Antiquorum. Sed praeter omnia quae inducta sunt falconum genera, duo adhuc apud nos genera falconum inveniuntur, quorum unum est falco la-pidaris, et alterum falco qui vocatur arborealis.
Primum quidem mediae quantitatis est et vigoris inter peregrinum et gibbosum, et invenitur in Alpium rupibus, et est ejusdem nutriturae regiminis cum peregrino.
Alterum autem medium est quantitate et vigore inter gibbosum, et mirle, ejusdem cum mirle regiminis existens : et ideo de his in speciali tractare non oportet.
Praeter ea autem quae dicta sunt, forte multa apud diversos inveniuntur falconum genera, sed ex his quae dicta sunt, sufficienter de natura et nutritura omnium habetur conjecturalis scientia.
Sed hic adhuc adjiciendum, quod sicut in antehabitis libris dictum est, omne animal abundat in loco ubi sui proprii et convenientis cibi est abundantia : propter quod cum hujusmodi avium cibus proprius sit venatio avium, abundabunt in locis ubi abundant aves quas venantur. Istae autem aves sunt aquaticae : quia et illae tardiores sunt ad volatum, et carnosiores ad escam : et ideo versus septentrionem accipitrum et falconum et aquilarum abundant genera, sicut est in Britannia, Suecia, Livonia, et finitimae his regiones Sclavorum, Prutenorum, et Rutenorum. Et quia frigidae sunt istae regiones, et in terris frigidis sunt corpora magna, et ex multo sanguine multi spiritus, et ex his audacia et feritas, ut in scientia de Natura locorum habitabilum determinatum est : ideo etiam aves rapaces in dictis regionibus magnae sunt, et cum audacia ferocitatem magnam habentes. In aliis autem locis proportionalem etiam accipiunt vigorem et quantitatem et audaciam. Nec est silentio praetereundum quod Aquila et Theodotion, et Symmachus socius eorum, omnia accipitrum genera falcones vocant, et ea quatuor esse generum determinant, asturem primae quantitatis ponentes in genere primo, et asturem minorem quem tercelinem vocamus ponentes in genere secundo, et ni- sum in genere tertio, et muscetum in genere quarto : quibus nullo modo consentiendum esse probat, quod tercelinus invenitur in nido accipitris, et muscetus in nido nisi reperitur : et ideo et accipiter et tercelinus non differunt nisi sexu, non specie : quia accipiter est foemina, et tercelinus est masculus, et eumdem modum differentiae habent nisus et muscetus : nisus enim est foemina, et muscetus est masculus.
Haec igitur de rapacibus avibus dicta sunt.