Merulam sic vocatam quidam dicunt, eo quod antiquitus modulo, vocaretur, quasi modulos et melos edens. Unde dicunt quidam merulam arte fuisse doctam, quod novem modos notarum, quibus omni cantilena componitur adeo be- ne modulabatur, quod a nullo hominum perfecte potuit imitari : et quasi glorians in hoc avis illa saepe in praesentia hominum per ordinem notas formabat. Quidam autem dicunt merulam sic dictam, quia meir, hoc est, solitaria volat.
Haec verno tempore canit, hieme balbutit, avis nigra est aliquantulum fusca in pectore, clausa ergastulis propter pinguedinem diutius cantat, et tunc contra naturam carnibus vescitur, et propter eas libentius cantat. Haec contra consuetudinem avium non mutat pennas, sed rostrum et pedes crocei habet coloris et multum nitentis : et cum ubique nigra sit, in Achaiae partibus est candida.
Est autem quoddam merularum genus, quod caprimulgus vocatur : eo quod stabula ingreditur et capras sugit : et ex hoc caprae ubera sterilia, et oculos caecos acquirunt, sicut in ante habitis hujus libri diximus.
Romani etiam passerem solitarium merulum stercorosum vocant: quia habitat in latrinis antiquis et rimosis : sed de hoc inferius prosequemur.