Vespertilio dicta est, quasi vespere alis utens, eo quod vespere volat : et est quasi volans mus : caput enim habet muris : sed est etiam in figura capitis canis, et aliquando invenitur cum quatuor auribus. Dentes habet serrales, non ut mus in quo duales anteriores sunt valde longi, sed potius ut canis qui caninos dentes longos habet, et imitatur voce exili gronitum et latratum canum potius quam sibila murium. Corpus habet pilosum fulvo pilo, alas habet membranales, et in cubitis alarum habet unum digitum cum ungula acuta, qua tenet se quando haeret parietibus. Caudam habet valde latam membranalem, et in cauda est figura duorum pedum cum quinque digitis et acutis ungulis, quibus inferius se tenet quando haeret parietibus : non enim habet statum vel sessionem sicut alia animalia : sed cum non volat, aut suspenditur in parietibus et rimis umbrosis, aut latet in cavernis.
Cibus ejus est muscae et culices : et hunc quaerit nocte volans. Comedit autem et carnes : et ideo in baconibus suspensis damna infert: in calidis climatibus efficitur major quam in frigidis. Unde et in epistola Alexandri dicitur, quod "" in India sunt sicut columbae, et cadunt in acies hominum vulnerando eos et membra aliquando auferentes. "
Sanguinem vespertilionis cum carduo mixtum dicit Plinius praecipuum esse remedium contra ictus serpentium. Avicenna dicit unguentum de pinguedine vespertilionis restringere exuberantiam uberum puellarum, si eo ante ortum uberum et in ortu continue usu fuerint usque ad aetatem in qua stant ubera.