Vultur avis est nota valde magna, sed gravis, et ideo tribus saltibus vel pluribus vix a terra elevatur : et ideo antequam elevetur, frequenter capitur. Ego enim ipse insequendo cepi unum, sed de cadavere multum comederat: et propter eamdem gravitatem libentius in terra sedet quam in arbore, nisi timeat : propter quod ab Antiquis grapides vocabatur.
Haec avis a meridie usque ad noctem venatur, et a mane quiescit usque ad meridiem : cum a terra se elevaverit, et bene et alte volat : et ideo, ut dicant quidam, a volando vultur vocatur : alii autem, quod a voluntate cupida quam habet. Alte volans de longe contemplatur, et olfactu praepollens ad multa terrarum spatia sentit nidorem carnium et cadaverum.
Quod autem Plinius et alii quidam dicunt, quod nemo vidit nidos vulturum : et ideo ex adverso orbe venire putantur in terram nostram, falsum est: quia in montibus qui sunt inter civitatem Vuangionum, quae nunc Vuormacia vocatur, et Treverim, singulis annis nidificant vultures, ita quod terra foetet ex cadaveribus ibi comportans.
Quod etiam dicitur quosdam vultures concubitu non uti, omnino falsum est:
quia ibi saepissime permisceri videntur.
Hae aves dum exercitus et homines sequuntur, prognosticantur futuram stragem et pestilentiam.
Cor vulturis secum ad latus suspensum portans, ut dicit Plinius, tutus est ab impetu feratum et serpentium: et odor pennarum ejus in igne combustarum fugat serpentes.