Quaestiones Antequam esset Frater.
QUAESTIO I De nomine Trinitatis.
[Membrum 1 ''De verbo Isidori: ' Trinitas est trium unitas'].''
Membrum 2 ''Quare conceditur 'trinitas' in divinis, non autem 'ternarius'.''
[Membrum 3 ''An trinitas 'multiplex' et quare Deus 'trinus' et non 'triplex'].''
[Membrum 4 An trinitas dicat substantiam vel relationem].
Membrum 5 An trinitas ponat numerum in divinis.
[Membrum 6 An sit multitudo in trinitate].
Membrum 7 Quid subest hypostasibus divinis.
[Membrum 8 Quomodo sint unum tres personae].
QUAESTIO II De quatuor nominibus apud Graecos et Latinos.
[Membrum 1 An substantia dici possit in divinis].
[Membrum 2 An tres substantiae dici possint in divinis].
[Membrum 3 Quare non una subsistentia sicut una substantia
(Membrum 4 Unde differentia horum nominum apud Graecos et Latinos].
[Membrum 5 An subsistentiae, substantiae, personae respondeant proprietas, relatio, notio].
[Membrum 6 Qua necessitate inventa sunt illa nomina].
[Membrum 7 Ait essentia divina una numero dica possit].
QUAESTIO III De hypostasi divina.
(Membrum 1 An hypostasis superfluum sit nomen idemque cum persona].
(Membrum 2 An relationi, notioni, proprietati respondeant subsistentia, hypostasis, persona
(Membrum 3 An hypostases sint simplices vel compositae].
QUAESTIO IV De differentia notionum et relationum.
[Membrum 1 An tres tantum relationes ac notiones sicut tres tantum sunt proprietates
[Membrum 2 An tres relationes in Patre sint tres res et quare non est innascibilitate Pater
(Membrum 3 Quare 'a quo nullus' et 'qui ab alio' non dicunt notiones
[Membrum 5 An abstractis relationibus adhuc intelligi possint tres hypostases].
(Membrum 6 An divinis relationibus conveniat 'csse in'
(Membrum 7 Quare 'inspirabilis' non facit notionem sicut ' innascibilis'].
[Membrum 8 An 'qui a nullo a quo nullus' faciat notionem
(Membrum 9 Quare distinctiva duodecim et non duodecim notiones
(Membrum 10 An innascibilitas et auctoritas sint duae notiones].
QUAESTIO V De paternitate et filiatione divina.
[Membrum 1 De verbo Apostoli: 'Ex quo omnis paternitas'.
(Membrum 2 An sint gradus et ordo, maioritas et minoritas in divinis].
QUAESTIO VI De notitia et amore in divinis.
[Membrum 1 ''De verbo Apostoli: 'Filii caritatis suae'].''
(Membrum 2 An abstractis hypostasibus et personis, sit intelligere mentem, notitiam et amorem].
[Membrum 3 An notitia praecedat universaliter amorem].
QUAESTIO VII De processione aeterna Spiritus Sancti.
(Membrum 1 An procedere dicatur communiter de Filio et de Spiritu Sancto
[Membrum 2 Quid est procedere et in quo differt a generari].
QUAESTIO VIII De controversia Graeeorum et Latinorum circa processionem ab utroque.
[Membrum 1 Obicitur contra Graecos et respondetur pro eis).
[Membrum 2 Positio Graecorum pressius exploratur].
[Membrum 3 Utriusque positionis concordantia].
(Membrum 1 Ad similitudinem cuius verbi creati dicitur verbum aeternum].
(Membrum 2 Quae sit intentio prior, sapientiae an verb].
(Membrum 3 Quod verbum creatum, cognitivum an operativum, magis conveniat cum increato].
(Membrum 4 An Pater sapiens sapientia quam genuit].
(Membrum 5 An sit unum verbum in Trinitate vel plura
[Membrum 6 De verbo Matthaei: 'Nemo novit Patrem nisi
(Membrum 7 De verbo Ioannis: 'Qui videt me, videt et Patrem'
[Membrum 1 An Verbum dicat respectum ad creaturas
(Membrum 2 De verbo Ioannis: ' Omnia per ipsum facta sunt'
(Membrum 3 De verbo Magistri: 'Eo imago quo verbum
(Membrum 4 An sequatur: dixit ab aeterno, ergo facta ab aeterno
(Membrum 5 An quam cognitionem Trinitatis pervenerunt Philosophi
(Membrum 6 De verbo Augustini: 'Pater non perfecte se dixisse'
QUAESTIO X De praedestinatione.
(Membrum 1 Quid sit praedestinatio secundum noomten
(Membrum 2 Quid sit praedestinatio secundum rationem
(Membrum 3 Quid subest praedestinationi
[Membrum 4 An praedestinatio sit entis vel non entis
[Membrum 5 An praedestinatio sit angelorum
[Membrum 6 An Christus fuerit praedestinatus
[Membrum 1 An et cuiusmodi causa sit praedestinatio
(Membrum 2 An ipsa praedestinatio habeat causam, et primo ex parte
(Membrum 3 An speciale donum in creatura sit causa praedestinationis
(Membrum 4 An merita sint ratio praedestinationis
(Membrum 1 De praescientia et libero arbitrio
(Membrum 2 De praedestinatione et Dei voluntate beneplaciti
[Membrum 1 Cuiusmodi veritas, signi vel rei, sit in praedestinatione
[Membrum 2 An sit una veritas praescientiae et praedestinationis
(Membrum 3 Qualis sit respectus praedestinationis ad praedestinatum
(Membrum 4 An veritas futurorum sit veritas ipsius primi
(Membrum 5 An veritas scientiae divinae sit tantum necessariorum
[Membrum 6 An definitus sit numerus praedestinatorum
[Membrum 7 An simpliciter necessarium sit praedestinatum saluari).
[Membrum 2 Quid sit electio divina
(Membrum 3 Ad quid sit electio divina
[Membrum 4 An et quae sit ratio electionis ex parte
(Membrum 5 An sit ratio electionis ex parte creaturae
QUAESTIO XII De praedestinatione Christi.
[Membrum 1 An Christus sit praedestinatus
[Membrum 2 Quoad quid dicitur Christus praedestinatus
(Membrum 3 An praedestinatio Christi sit nostra ordine prior eiusque causa
[Membrum 4 Qualiter Christus sit lumen nostrae praedestinationis
QUAESTIO XIII De Dei apparitionibus in Veteri Testamento.
(Membrum 1 An Deus videri possit oculis corporalibus
(Membrum 2 An Deum apparere conveniebat ante incarnationem
(Membrum 3 An subiectam creaturam ipse Deus vel angelus assumebat, et an mediante gratia vel sine
[Membrum 4 Quare non apparuit Deus Moysi in humana natura nisi confuse
(Membrum 5 An distincte apparuerint tres personae
QUAESTIO XIV De missionibus divinis.
[Membrum 2 Cui conueniat mitti).
[Membrum 3 Cui conveniat mittere, et an dicat essentiale, notionale vel personale
(Membrum 1 Quaedam narrative praemittuntr
[Membrum 2 An missio facta sit etiam ad angelos).
(Membrum 3 An missio facta fuerit ad Christum).
(Membrum 5 De missione jacta Apostolis
[Membrum 1 An natura divina sit unibilis humanae
(Membrum 3 An unibilitas conveniat prius naturae vel personae divinae
[Membrum 4 An unibilitas conveniat magis naturae vel essentiae divinae
[Membrum 1 An humana tantum natura sit unibilis, vel etiam angelica
(Membrum 2 An humana natura secundum animam et corpus sit unita divinae
(Membrum 4 An utilis esset incarnatio non exsistente lapsu Adae
(Membrum 5 An per illam unionem aliquid Deo acquiratur
[Membrum 6 An abstracta persona et hypostasi divina adhuc intelligi posset unio illa
[Membrum 1 De necessitate incarnationis ad lapsum reparandum
(Membrum 2 An unio esse posset et non in hac persona vel illa
[Membrum 1 An sit unitas in Christo]
[Membrum 2 Cuiusmodi unitas sit in Christo].
(Membrum 3 An unitas Christi maior aliis unitatibus crcatis].
QUAESTIO XVI De passibilitate animae Christi et Adae.
[Membrum 1 An passibilis anima Adae in statu innocentiae].
(Membrum 2 An eadem passibilitas Adae post peccatum quam ante).
[Membrum 3 Att passibilis anima Adae secundum omnem sui partem].
(Membrum 1 An Christus assumpsit animam cum passibilitate),
[Membrum 2 An passibilitas animat Christi creata vel contracta].
(Membrum 3 An passibilis anima Christi secundum omnem sui partem].
[Membrum 4 An passibilis anima Christi vero timore mortis].
(Membrum 5 An passibilis anima Christi sensu doloris corporalis).
(Membrum 6 An passio haec fuerit in ipsa parte superiori].
(Membrum 1 An propassio fuerit in Christo).
[Membrum 2 An attigit passio supremam vim animae et e converso gaudium ipsam partem sensitivam].
(Membrum 3 An vera passio compossibilis cum conversione ad Deum).
(Membrum 4 An vera passio compossibilis cum summa delectatione].
[Membrum 5 An vera passio compossibilis cum gaudio comprehensoris].
[Membrum 1 An passio Christi fuerit maxima poena].
(Membrum 2 An passio mortis maior in Christo quam in alio fuisset h
[Membrum 3 An passio maior in Christo quam fuisset in Adam].
(Membrum 4 An si occisus in paradiso, Adam passus esset sine poena].
[Membrum 5 An passio Christi satisfactoria pro omni poena].
[Membrum 1 Quid sit superfluum].
(Membrum 2 An superfluum determinari possit circa singula].
(Membrum 4 An dare superfluum sit prdeceptum vel consilium].
(Membrum 5 Sub quo vitio contineatur habere vel tenerem superfluum].
(Membrum 6 An superfluum opponatur iuri naturali].
(Membrum 1 De superfluo in quantitate vestium].
(Membrum 2 De superfluo in qualitate vestium).
(Membrum 1 An prophetia sit in homine tantum vel etiam in angelo].
[Membrum 2 An in angelis malis sit prophetalis cognitio].
(Membrum 3 In qua potentia animae visiva sit visio prophetalis].
(Membrum 4 Per quid fiat visio prophetalis).
(Membrum 5 Quid sit speculum aeternum et quid videre in eo).
[Membrum 6 Quot sint modi videndi in speculo et unde eorum differentia).
(Membrum 8 An sit delectatio in visione prophetali].
(Membrum 9 An conveniebat prophetiam dari fidelibus per infideles).
(Membrum 10 An omnis occultorum visio sit prophetalis].
(Membrum 11 An mediantibus angelis fiat visio prophetalis].
(Membrum 12 An visio prophetalis fallax esse possit].
(Membrum 1 An prophetice denuntiatis possit subesse falsum].
(Membrum 2 An prophetiae subsint differentiae temporum, scilicet praesens, praeteritum et futurum].
(Membrum 3 An prophetiae subsit veritas mobilis aut immobilis].
(Membrum 4 Quot modis dicatur prophetia et an aeaualiter de omnibus).
[Membrum 5 An prophetia comminationis innitatur praescientiae divinae].
[Membrum 6 Adhuc de prophetia comminationis et praescientia divina].
(Membrum 7 De quo doluit Ionas et num dolendo peccavi].
(Membrum 8 ''De verbo Glossae: 'Deus revelat sententiam et non consilium).''
(Membrum 9 An futurum contingens prophetatum necesse sit evenire].
(Membrum 10 An omnis prophetatio sit a Spiritu Sancto].
[Membrum 11 An spiritus prophetiae stare possit cum peccato].
[Membrum 12 An spiritus prophetiae stare possit cum actu coniugali].
(Membrum 13 Unde scit propheta visionem suam esse prophetiam].
[Membrum 14 Unde scit propheta visionem suam esse rei praeteritae vel futurae].
(Membrum 15 An sit aliqua visio prophetica pure intellectualis).
QUAESTIO XIX De quatuor quibus contexuntur Evangelia.
[Membrum 1 An differant illa quatuor quibus contexta dicuntur Evangelia].
[Membrum 2 An illis tantum quatuor contexantur Evangelia].
(Membrum 1 Ad quod praedictorum quatuor reducantur consilia].
[Membrum 2 An praecepta sint de substantia Evangelii].
(Membrum 3 An recto ordine enumerentur illa quatuor in Glossa].
(Membrum 4 An sacramenta sint de substantia Evangelii, et ad quod dictorum quatuor reducantur].
[Membrum 1 An eisdem quatuor contexantur Lex Vetus et Noua].
[Membrum 2 Quomodo se habent dicta quatuor ad quatuor notata II Tim.
[Membrum 3 Quomodo se habent dicta quatuor ad quatuor virtutes dictas in Glossa).
[ Membrum 4 Adhuc de relatione dictorum quatuor ad virtutes).
QUAESTIO XX De iustitia Legis Veteris.
(Membrum 1 An et qualiter Lex Vetus iustificabat).
[Membrum 1 An moralia Decalogi iustificabant].
(Membrum 3 An et qualiter legalia iustificabant].
[Membrum 4 An omnia Veteris Legis praecepta iustificabant].
[Membrum 5 An aeque iustificent praecepta Veteris Legis et Novae].
[Membrum 6 An omnia quae in Veteri Lege aeque iustificabant].
QUAESTIO XXI De adimpletione Legis per Christum.
(Membrum 1 Quid sit impletio Legis et an facta sit per Christum).
[Membrum 2 Qualiter moralia primae tabulae adimpleta].
[Membrum 3 Qualiter moralia secundae tabulae adimpleta].
(Membrum 4 Quare nulla adimpleta ex caerimonialibus et sacramentalibus]
QUAESTIO XXII De gradibus caritatis.
[ Membrum 2 Quare quindecim gradus caritatis).
[Membrum 3 Quare actus donorum non similiter attribuuntur caritati].
(Membrum 4 Quare quaedam vitia removentur, alia non).
QUAESTIO XXIII De peccato in Spiritum Sanctum.
(Membrum 1 An omne peccatum ad mortem sit in Spiritum Sanctum].
[Membrum 2 Quare peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile et an hoc sit ei proprium].
[Membrum 3 An peccatum Adae sit peccatum in Patrem vel in Filium vel in Spiritum Sanctum].
(Membrum 4 An peccatum diaboli sit in Spiritum Sanctum].
[Membrum 7 An aliquod peccatum possit esse simul in Patrem vel in Filium et in Spiritum Sanctum].
(Membrum 8 Quomodo differunt blasphemia et spiritus hlasphemiae].
[Membrum 1 An et quot sint species peccati in Spiritum Sanctum).
(Membrum 2 An obstinatio sit species peccati in Spiritum Sanctum].
(Membrum 5 Alia dubia de speciebus peccati in Spiritum Sanctum.].
QUAESTIO XXIV De intentione et merito.
(Membrum 1 Quid sit intentio, an actus rationis aut voluntatis).
[Membrum 2 An meritum sit in intentione aut in voluntate].
(Membrum 3 ''Instantiae contra regulam 'quantum intendis, tantum facis' '' .
(Membrum 4 An motus a malo sit meritorius, vel solus motus ad bonum].
[Membrum 5 An oculus bonus etsi veritatis nescius].
(Membrum 6 Quid exigitur ad hoc quod intentio sit bona].
(Membrum 1 An substantia operis addat aliquid merito intentionis].
[Membrum 2 An qualitas operis privilegiati addat aliquid merito intentionis].
(Membrum 3 An numerositas operum addat aliquid merito intentionis).
(Membrum 4 An quantitas dati in eleemosyna aliquid faciat ad meritum].
(Membrum 1 An voluntas mali innixa credulitati pro facto reputetur).
(Membrum 2 An quaelibet voluntas mali, etiam semiplena, pro facto reputetur).
(Membrum 3 An actus et intentio sint duo peccata).
[Membrum 4 Quae poena respondet actui et quae voluntati].
[Membrum 5 An peior actus additus minus malae intentioni faciat maius peccatum vel e converso].
(Membrum 6 In quibus tenet argumentum ab intentione ad actum].
(Membrum 7 An augeri possit culpa vel poena, intentione non aucta].
QUAESTIO XXV De ignorantia et ligationibus rationis.
[Membrum 1 An ignorantia sit peccatum vel poena peccati tantum].
(Membrum 2 Cuiusmodi ignorantia concomitatur omne peccatum]
[Membrum 3 ''Unde est quod 'non velle scire' sit peccatum).''
(Membrum 4 An ignorantia sit peccatum originale vel actuale].
(Membrum 5 Att gravius sit peccare ex ignorantia quam ex infirmitate vel studio].
(Membrum 6 An aliquis possit velle ignorare].
[Membrum 7 An peccatum Evae fuerit ex ignorantia].
[Membrum 8 An ignorantia excuset a peccato].
[Membrum 9 An ignorantia invincibilis semper excuset vel minuat peccatum).
(Membrum 1 De ligatione ex ebrietate).
[Membrum 3 De ligatione ex furia].
(Membrum 4 Quae ignorantia excusat a peccato et quae non].
(Membrum 5 Quae ligatio rationis excusat a peccato et quae non].
(Membrum 1 An eadem ratione dicatur imago in divinis et in creaturis].
(Membrum 2 An sola creatura rationalis sit ad imaginem vel etiam sensibilis].
[Membrum 3 An solus homo sit ad imaginem vel etiam angelus].
(Membrum 4 An anima sit imago tantum ut conversa ad Deum).
(Membrum 5 An anima sit imago secundum potentiam, habitum vel actum).
(Membrum 1 An imago recreationis attendatur penes gratiam aut virtutes).
(Membrum 2 Quae gratia sit imago recreationis, cooperans vel reparans, praeveniens vel subsequens].
[Membrum 3 An gratia sacramentalis sit imago recreationis].
(Membrum 2 An sicut Filius imago Patris, et Spiritus Sanctus imago Fili].
(Membrum 1 Quid sit scandalum].
(Membrum 2 An scandalum sit per se peccatum vel circumstantia peccati]
[Membrum 4 An scandalum activum maius sit peccatum quam passivum].
(Membrum 5 Quid dimittendum est ad scandalum vitandum).
QUAESTIO XXVIII De correctione fraterna.
(Membrum 1 An correctio praecepta sit omnibus vel solis praelatis).
(Membrum 2 De ordine correptionis descripto Matth, 18]
[Membrum 3 An correctio procedat ex iustitia vel ex misericordia].
[Membrum 4 An cum asperitate fieri debeat correptio].
(Membrum 5 An sit dimittenda correctio propter odium].
[ Membrum 6 An ipse inferior teneatur corrigere superiorem].
[Membrum 7 An superior teneatur corrigere ipsam multitudinem].
[Membrum 2 An ipsi mali alios corripere possint vel immo debeant].
[Membrum 3 An ipsi inferiores corripere debeant vel possint superiores].
(Membrum 4 An liceat aliquando differre correptionem].
QUAESTIO XXIX De officio praedicationis.
[Membrum 1 An officium praedicationis solis clericis spectet
[Membrum 2 An actus prophetandi sit eminentior actu praedicandi].
[Membrum 3 An mali peccent praedicando, immo et docendo].
QUAESTIO XXX De eo quod est psallere.
[Membrum 1 Quid sit psallere].
[Membrum 2 An exsistens in peccato demereatur seu peccet psallendo].
[Membrum 3 An teneatur psallens intelligere quod psallit].
QUAESTIO XXXI De sensu spirituali.
[ Membrum 1 Quid sit sensus spiritualis].
[Membrum 2 An sensus spiritualis sit divisibilis in plures).
[Membrum 3 An sensus spirituales sint quinque tantum vel plures].
[Membrum 4 Adhuc de numero sensuum spiritualium]
(Membrum 5 An sensus spirituales ad cognitionem tantum spectent].
[Membrum 6 An sensus spirituales multiplicentur secundum dona gratiarum].
[Membrum 7 Quis horum sensuum sit principalior].
[Membrum 8 An sensus spirituales eodem modo sint in via et in patria].
QUAESTIO XXXII De immortalitate animae rationalis.
[Membrum 1 An anima rationalis intereat cum corporei.
(Membrum 3 An anima sit immortalis secundum omnes suas vires].
QUAESTIO XXXIII De libero arbitrio.
[Membrum 2 An liberum arbitrium respiciat actus tum interiores, tum exteriores]
[ Membrum 1 Quid sit liberum arbitrium definitione].
[ Membrum 2 An liberum arbitrium sit ratio aut voluntas vel utraque simul aut aliquid aliud].
(Membrum 1 ''Quare 'liberum' dicitur arbimum].''
(Membrum 2 Quare non vocatur nomine simplici, sed composito].
Membrum 3 An liberum arbitrium sit idem quod proheresis]
(Membrum 4 An penes liberum arbitrium sit meritum et demeritum).
(Membrum 5 An ad illud pervenerunt Philosophi, et an se habeat in ratione iudicis vel arbitr].
[Membrum 1 An liberum arbitrium possit de se resurgere ad bonum].
[Membrum 2 An liberum arbitrium possit de se velle bonum].
[Membrum 3 An liberum arbitrium possit de se converti ad bonum].
(Membrum 4 Art per liberum arbitrium possit quis stare in bono).
[Membrum 5 An liberum arbitrium possit de se projicere in hortum].
[Membrum 6 An liberum arbitrium de se possit resistere tnalo].
(Membrum 7 An liberum arbitrium possit de se vitare malunt].
(Membrum 8 An liberum arbitrium de se possit non declinare in deterius].
(Membrum 1 An sacerdotium Melchisedech dignius sacerdotio Levi quia iste decimatus et non ille]
[Membrum 2 Quid sit decimatio].
[Membrum 3 Cuius est decimatio et per quem facta
(Membrum 4 Quo tempore facta est decimatio].
[Membrum 1 An Christus fuerit decimatus).
[Membrum 2 An caro Christi decimata in carne B. Virginis].
(Membrum 3 An decimatio virtute sua minuebat concupiscentiam].
. (Membrum 4 An sicut omnes in Abraham decimati, ita omnes in eo benedicti].
[Membrum 1 An sit licitum sua repetere].
[Membrum 2 Att sit licitum repetere superfluum
[Membrum 3 An sit licitum repetere servum).
[Membrum 1 An omnes articulos simul credere teneamur].
(Membrum 2 An haberi possit fides Christi quin credatur distincte articulus mortis vel passionis].
(Membrum 3 An articulus possit incipere vel desinere esse articulus).
(Membrum 4 An Abraham salvaretur sua fide et caritate si non esset incarnatio].
[Membrum 1 An suspicio sit de genere boni vel mali, et si malum, cuiusmodi).
[Membrum 2 Quare non est simile de suspicione boni et mali, operis et personae].
[Membrum 3 Quodnam iudicium sit peccatum et quaenam suspicio].
[Membrum 4 An cuilibet liceat iudicare de manifestis et an alicui de occultis]
[Membrum 5 An homini spirituali liceat omnia iudicare]
[Membrum 6 An de aliquo, saltem de Antichristo, liceat iudicare cum desperatione].
[Membrum 7 De radice peccati suspicionis].
[Membrum 9 De differentia iudiciorum in Lege Veteri et Nova].
[Membrum 10 An dubia semper in meliorem partem sint interpretanda]
[Membrum 1 An fides sit substantia rerum sperandarum magis quam aliae virtutes].
[Membrum 2 ''Qualiter fides sit 'substantia'et in quo differat haec definitio ab aliis].''
[Membrum 3 Quare dicitur ferunt sperandarum , id est rerum bonarum tantum et futurarum].
[Membrum 4 ''De altera parte definitionis: Argumentum non apparentium']''
QUAESTIO XXXIX De fide informi.
[Membrum 2 An fides informis sit in daemonibus, et an data eis ante peccatum vel post].
[Membrum 3 An homines fidem informem habentes sint daemonibus deteriores].
[Membrum 4 An actus fidei informis in daemonibus egrediatur ex quadam luce].
QUAESTIO XL De mota seu merito diaboli.
[Membrum 1 An diabolus possit in suo statu demereri]
[Membrum 2 Unde est quod diabolus confirmatus est in malo et homo non].
[Membrum 3 An diabolus continue peccet].
[Membrum 4 An diabolus omni motu suo peccet].
[Membrum 5 An placeat diabolo malitia in se et in alio].
[Membrum 1 An liber vitae sit Filius Dei et secundum quam rationem]
[Membrum 2 An dicatur liber ratione scriptionis vel lectionis].
[Membrum 3 Qua ratione dicitur vitae].
[Membrum 4 ''An possit dici 'liber mortis'].''
[Membrum 5 An liber vitae sit sui liber et aliorum, vel aliorum tantum]
[Membrum 6 An liber vitae sit tantum bonorum, et an illorum tantum qui finaliter boni sun].
[Membrum 7 An contingat aliquos deleri de libro vitae].
QUAESTIO XLII De scientia Christi.
[ Membrum 1 An aliqua scientia Christi fuerit temporaliter acquisita].
[Membrum 2 An fuerit in Christo sicut in angelis cognitio matutina et vespertina].
[Membrum 3 An Christus habuit scientiam operativam omnium sicut et cognitivam].
[Membrum 4 An scientia Christi cognitiva sit omnium vel non].
(Membrum 5 An Christus omnia sciverit uno aspectu vel successive discurrendo).
[Membrum 6 An Christus per gratiam unionis ita limpide noverit sicut Deus].
[Membrum 7 An eadem sit in Christo scientia creata et increata].
[Membrum 8 An aliquod genus scientiae receperit Christus ab angelis].
[Membrum 2 An gratia Christi sit finita vel infinita].
[Membrum 3 An plenitudo gratiae Christi comprehendat omnia gratuita].
[Membrum 4 An per gratiam inhabitantem Christus sit filius tantum Patris vel totius Trinitatis]
[Membrum 5 An plenitudo gratiae collata sit Christo in instanti conceptionis].
[Membrum 1 De qua plenitudine accepimus, an Christi hominis].
[Membrum 2 An de plenitudine Christi acceperint angeli].
[Membrum 4 An de illa plenitudine accepimus ad mensuram vel non ]
[Membrum 5 An de ista plenitudine effluat tam gratia virtutum quam gratia sacramentorum].
(Membrum 6 An de plenitudine veritatis etiam accepimus).
[Membrum 1 An Deus Pater dicatur univoce pater Filii et pater noste].
[Membrum 2 ''An 'pater noster' dicatur solus Pater vel tota Trinitas].''
(Membrum 4 Secundum quid dicimur filii).
[Membrum 5 An solum post incarnationem dicantur homines filii
[Membrum 1 An Deus sit ubique et in loco].
[Membrum 2 Quid sit esse ubique et Deum esse ubique].
[Membrum 3 Quid sit esse ubique essentialiter, potentialiter et praesentialiter].
[Membrum 1 An Deus sit ubique].
[Membrum 2 An Deus sit alibi quam in se ipso].
[Membrum 3 An Deus repleat rem antequam forma materiam et locatum suum locum].
[Membrum 4 An esse ubique sit proprium Det].
(Membrum 5 Qualiter insit Deus per gratiam et qualiter sit in malis).
[Membrum 6 An Deus sit cum malis sicut est cum bonis].
[Membrum 1 An et quibus modis creaturae sint in Deo].
[Membrum 2 An omnia quae sunt sint in Deo ab aeterno, et an sint ibi vita magis cum sunt quam ante].
[Membrum 3 An omnia quae sunt in Deo ibi sint unum vel multa, id est una idea seu ratio vel multae].
[Membrum 2 Quid sit esse essentialiter in rebus].
[Membrum 3 An prius sit creaturas esse in Deo vel e converso].
[Membrum 1 An cadunt empyreum sit corptis].
[Membrum 2 An caelum empyreum moveatur].
[Membrum 3 An caelum empyreum, eo quod nec grave nec leve, moveatur sphaeraliter].
[Membrum 4 An caelum empyreum sit locus conveniens angelis]
[Membrum 5 An caeli conveniant in aliqua natura communi].
[Membrum 1 An cadunt Trinitatis idem sit quod Deus].
[Membrum 2 An cadunt Trinitatis sit idem quod caelum empyreum].
[Membrum 3 An Christus secundum quod homa sit in caelo Trinitatis].
(Membrum 1 Quid sit caelum aqueum seu crystallinum, et cuiusmodi aquae sint supra jirmatttentum].
[Membrum 2 Ad quid sit caelum crystallinum].
[Membrum 3 De ordine et situ caeli crystallini].
QUAESTIO XLVIII De sacramentis in genere.
[Membrum 1 An sit unum sacramentum vel plura].
[Membrum 2 An sacramenta sint plura pauciorave quam septem].
[Membrum 1 De conuenientia horum novem baptismatum praenotanda].
[Membrum 1 An unumquodque illorum baptismatum sit sacramentun].
[Membrum 2 An plura quam novem debeant esse baptismata].
[Membrum 3 De eodem necnon de ordine baptismatum inter
[Membrum 4 Quodnam baptisma praeemineat inter illa Novae Legis].
[Membrum 5 Quodnam baptisma praeemineat inter illa Veteris Legis].
[Membrum 1 Quid sit circumcisio].
[Membrum 2 Cuius rei signum est circumcisi].
[Membrum 3 An ex vi circumcisionis conferatur gratia].
[Membrum 4 An character imprimatur in circumcisione].
[Membrum 5 Quinam tenebantur ad circumcisionem].
[Membrum 6 Quare non fuit datum similiter mulieribus aliquod signum speciale].
QUAESTIO LI De sacramento Altaris.
[Membrum 1 An necesse fuerit hoc sacramentum ab initio figurari].
[Membrum 2 De numero et ordine figurarum].
[Membrum 3 Quare Baptismus et Eucharistia in tot figuris praecesserunt, et non alia sacramenta]
[Membrum 4 Quare Eucharistia sub duobus signis continetur, et non sic alia sacramenta].
[Membrum 6 De efficacia Baptismi et Eucharistiae eorumque figurarum comparative]
(Membrum 1 An sacramentum Altaris sit conficiendum ex azymo vel fermentato).
[Membrum 2 An in solo fermentato rite fiat consecratioj].
[Membrum 3 An aqua sit addenda vino et qua ratione additur].
[Membrum 1 An substantia panis et viiii maneat sub sacramento].
[Membrum 2 An sit vera conuersio panis in corpus Christi].
[Membrum 3 Quorum sit conversio et an omnia simul vel successive convertantur].
[Membrum 4 Quae sint propositiones concedendae in hac materia et quae non].
[Membrum 1 Quale corpus dedit Christus discipulis in coenet].
[Membrum 2 An materia prima seu remota panis maneat sub sacramento].
[Membrum 3 An et qualiter accidentia sint ibi sine subiecto].
[Membrum 1 An corpus Christi sit quantitative sub sacramento].
[Membrum 2 Unde habet corpus Christi quod in pluribus locis simul esse possit].
[Membrum 2 An verbis consecrationis aliquid addere liceat vel mutare].
[Membrum 3 An in forma consecrationis ordo verborum mutari possit].
(Membrum 4 De virtute verborum, et primo an sit).
(Membrum 5 Quid sit maioris virtutis, conceptio Christi sine viro, an panis transsubstantiatio).
[Membrum 6 Quare soli verbo et non facto insita est illa virtus].
[Membrum 7 An virtus insita verbo sit de se sufficiens praeter potestatem sacerdotalem].
[Membrum 2 An alia deberet esse manducatio praeter sacramentalem et spiritualem].
[Membrum 3 An omnis et sola rationalis creatura possit manducare sacramentaliter].
[Membrum 4 An aliquo istorum modorum sumpsit Christus se ipsum in coena].
[Membrum 5 Qualis manducatio sit in anima glorificata].
[Membrum 6 An corpus Christi sumpserit Iudas in coend].
[Membrum 7 An sacramento saturari vel inebriari contingat].
[Membrum 1 An poenitentia sit virtus].
[Membrum 2 An poenitentia sit prima virtus].
[Membrum 3 An poenitentia timore concipiatur et quo timore].
[Membrum 4 An poenitentia sit vere virtus et qua sub ratione].
[Membrum 1 An poenitentia sit virtus generalis vel specialis].
[Membrum 2 An poenitentia revocet omnes defectus ad perfectum].
[Membrum 3 An poenitentia reparentur naturalia et gratuita].
[ Membrum 4 An poenitentia sit medicamentum vulneris].
[ Membrum 5 An poenitentia virtus idem sit quod res seu gratia sacramenti Poenitentiae]
[Membrum 1 Quid in Poenitentia sit res tantum, quid sacramentum tantum, quid res et sacramentum].
[Membrum 3 An passio Christi sub eadem ratione sit deletiva peccati originalis et actualis].
[Membrum 1 An Poenitentia sit commune sacramentum Legis Veteris et Novae].
[Membrum 2 Quando fuit instituta Poenitentia].
QUAESTIO LIII De iustificatione impii.
[Membrum 2 An iustificatio sit opusalicui personae divinae appropriatum].
[Membrum 3 An iustificatio fiat mediante gratia creata].
[Membrum 3 An in iustificatione aliquid exigatur ex parte nostra].
[ Membrum 4 De numero eorum auae exiguntur in iustificatione].
[Membrum 5 De ordine illorum quatuor in processu iustificationis].
[Membrum 6 An simul sint per instans peccatum et gratia].
[Membrum 1 An contritio sit idem cum iustificatione]
[Membrum 2 An contritio sit simul cum iustificatione]
[Membrum 3 An attritio sit idem quod contritio].
[Membrum 4 An contritio exigatur in omni iustificatione].
[Membrum 5 An attritio et contritio sint a Spiritu Sancto].
[ Membrum 6 An attritio possit fieri contritio].
[Membrum 7 De diversis causis attritionis].
[Membrum 1 Ali contritio possit esse ex timore filiali et qualiter sit causa iustificationis].
[Membrum 2 An praeceptum contritionis perfecte impleri possit in
[Membrum 3 An sit possibile simpliciter conteri de peccato].
[Membrum 4 De primo effectu contritionis, qui est conterere peccatum].
[Membrum 5 De secundo effectu, qui est lavatio seu mundatio].
[Membrum 6 De tertio effectu, qui est detersio caliginis].
[Membrum 7 De quarto effectu, qui est dimissio reatus poenae aeternae].
[Membrum 8 De ordine illorum effectuum].
QUAESTIO LV De sanatione mentis.
[ Membrum 1 Quid sit sanatio mentis].
[Membrum 2 An sanationem mentis mereri quis possit].
[Membrum 3 An sanatio mentis fiat per virtutes vel per sacramenta].
[Membrum 4 An sanatio fiat per omnes partes Poenitentiae vel per solam contritionem].
Membrum 5 An initium sanationis sit a confessione vel a contritione].
[Membrum 6 An simul insint sanitas et aegritudo].
[Membrum 7 An subito fiat illa sanatio vel successive].
[Membrum 8 Quare sanatio fidei appropriatur et cui fide].
(Membrum 1 Quid sit confessio.
[Membrum 2 An confessio sit necessaria ad iustificationem et ad ipsum initium iustificationis].
[Membrum 1 An confessio sit sacramentum].
[Membrum 2 Cuius virtutis actus sit confessio].
[Membrum 3 An sit Deo confitendum].
[Membrum 4 An Uniusmodi confessio sit de Lege naturae].
[Membrum 5 Quando primitus instituta fuit confessio].
[Membrum 6 De comparatione confessionis Veteris Legis ad confessionem Novae Legis].
(Membrum 7 An sit confitendum sacerdoti tantum vel etiam alii].
[Membrum 1 An teneamur confiteri ipsa peccata venialia].
[Membrum 2 An teneamur confiteri peccata mere interiora].
[Membrum 3 An non habens conscientiam mortalis peccati teneatur confiteri].
[Membrum 4 An confessio dividi possit vel de omnibus simul esse debeat].
[Membrum 5 An teneamur confiteri etiam circumstantias peccati]
[Membrum 1 An sint Matrimonii plura significata et quod sit principalius].
[Membrum 2 Quid in Matrimonio sit signum tantum, quid signatum tantum, et quid signum et signatum].
[Membrum 3 An Matrimonium fuerit signum linius duplicis conformitatis iam in paradiso].
[Membrum 4 Cuius gratiae causa sit Matrimonium].
[Membrum 5 Quando fuit institutum Matrimonii sacramentum].
[Membrum 1 An sacramentum quod est bonum Matrimonii differat a sacramento quod est Matrimonium].
[Membrum 2 Quid sit sacramentum quod est bonum Matrimonii].
[Membrum 3 An insolubilitas Matrimonii sit separabilis ab
[Membrum 4 Unde sit insolubilitas Matrimonii].
[Membrum 5 An altero coniugum convolante ad religionem ante copulam, maneat vinculum in reliquo].
[Membrum 6 An maneat vinculum in infidelibus altero coniugum transeunte ad fidem].
[Membrum 1 An Matrimonium sit bonum de genere honesti].
[Membrum 2 An matrimonium sit honestius ipsa virginitate].
[Membrum 3 An idem sit honestum in coniugio et virginitate].
[Membrum 1 et 2 Quid sit fructus et qualiter ab aurea aureolaque differt].
[Membrum 1 Quot modis dicatur fructus].
[Membrum 2 An fructus sit in carne aut in anima vel in utraque].
(Membrum 3 Secundum quam virtutem et quam vim animae determinentur fructus et aureola].
[Membrum 4 Secundum quam virtutem determinetur fructus].
[Membrum 5 An fructus et aureola spectassent homini in statu innocentiae].
[Membrum 6 An fructus conveniat etiam parvulis].
[Membrum 7 Quare et an sufficienter dividatur in centesimum, sexagesimum, trigesimum].
QUAESTIO LIX De repudio et divortio.
[Membrum 1 An repudium uxoris peccatum fuerit mortale et an a Moyse licite permissum].
[Membrum 2 An quod peccatum est possit fieri non peccatum permissione].
[Membrum 3 De causis repudii].
[Membrum 4 Quare non permissum est repudium in Lege naturae et Nova sicut in Veteri Lege].
[Membrum 1 Quid sit diuortium et qualiter differat a repudio].
[Membrum 2 An sola voluntas sit sufficiens causa divortii].
[Membrum 3 An defectus fidei in altero coniugum sit causa divortii].
[Membrum 4 Quare sola fornicatio sit causa divortii].
[Membrum 5 De solutione vinculi ante copulam carnalem].
[Membrum 6 Quare vir et mulier parificantur quoad divortium et non quoad repudium].
(Membrum 7 Quando non liceat dimittere adulteram et quando non liceat eamdem tenere).
[Membrum 8 De reconciliatione divortii et de pluribus uxoribus in antiquis Patribus].
[ Membrum 1 An licitum fuerit antiquitus simul habere plures
[Membrum 3 An licitum fuerit antiquis habere concubinam cum uxore].
[Membrum 4 An regibus licitum fuerit in Veteri Lege plures habere uxores).
[Membrum 3 Quot sint claves et an scientia sit clavis
[ Membrum 4 Quorum sint claves, an sacerdotum tanttum
[Membrum 5 An claves commissae sint Petro ut apostolo vel ut sacerdoti).
(Membrum 6 An claues sint bonorum tantum, vel etiam malorum].
[ Membrum 7 An eadem sit clavis qua ligatur in foro iudiciali et in foro poenitciitiali
(Membrum 1 Ubi institut ac sunt claves in Nova Lcge
(Membrum 2 Au aliquis usus clavium fuerit in Veteri Testamento
(Membrum 3 Quis sit usus clavis in foro poeiiitentiae
[Membrum 2 Quid sit relaxatio]
(Membrum 3 Cuius poenae fieri potest relaxatio
[Membrum 4 An relaxatio effectum sortiatur in pracsenti vel tantum in purgatorio].
(Membrum 5 Quacnam exiguntur ut relaxatio fieri possit].
[Membrum 6 An relaxatio fieri possit per sacerdotes minores].
(Membrum 7 An suis tantum subditis valcant cpiscopi relaxationes).
[Membrum 8 An insta aestiiiidtio requiratur et an Ecclesia
[Membrum 9 Quare datur indulgentia plenaria peregrinis Terrae Sanctae].
(Membrum 1 Quid sit resurrectio et quomodo differat a resuscitatione).
[Membrum 2 An sit resurrectio vel non].
(Membrum 3 An resurrectio sit naturalis vel miraculosa).
(Membrum 1 An resurrecti????atur aequivoce de resurrectione Christi et nostra).
[Membrum 2 Ad quid fuit resurrectio Christi principaliter et quare non citissima fuit].
[Membrum 3 An resurrectio Christi sit causa resurrectionis animae et corporis vel corporis tantum].
[Membrum 4 An resurrectio Christi sit causa resurrectionis bonorum et malorum vel bonorum tantum].
[Membrum 5 Quare corporum resurrectio simul, illa animarum non simul].
[ Membrum 1 Quid dicatur veritas humanae naturae].
[Membrum 2 Quid sit de veritate humanae naturae].
[ Membrum 3 An costa sit de veritate Adae aut Evae et in quo resurget].
[Membrum 4 ''An 'purissimi sanguines' Mariae sint de veritate eius aut Christi].''
(Membrum 1 An et qualiter elementa resurgent in corpore glorificato].
[Membrum 2 An humores resurgent in corpore glorificato).
(Membrum 3 An capilli et ungues resurgent in corpore glorificato].
[Membrum 4 An intestini resurgent in corpore glorificato]
Membrum 5 An corpora martyrum cum cicatricibus suis resurgent].
QUAESTIO LXVI De dotibus corporis gloriosi.
[Membrum 1 Quid sit dos secundum rem].
[Membrum 2 Quid sit dos quoad significationem et definitionem]
[Membrum 3 Quare quatuor tantum dotes, cum sponsae plura dentur].
[Membrum 5 An dotes qua dotes fuissent etiam in statu innocentiae et sine incarnatione]
[ Membrum 1 Quae et quot sint dotes].
(Membrum 2 An sint quatuor dotes, non plures nec pauciores].
[Membrum 3 An unum corpus subtilius erit altero vel ?gilius]
(Membrum 1 Qualis mutatio facta sit in corpore Christi transfiaiirato].
[Membrum 1 Quid sit raptus et an dicat separationem aniniae a corpore].
(Membrum 2 Secundum quam potentiam animae raptus fuit Panlus]
[Membrum 3 ''Quid sit 'tertium caelum' ad quod raptus est Paulus]''
[Membrum 4 An visio Pauli fuerit imaginaria vel intellectualis).
[Membrum 5 An visio Pauli fuerit per speciem vel in aenigmate].
(Membrum 6 A quibas animae potentiis fuit raptus seu alienatus].
[Membrum 7 Quis actus magis opponitur raptui].
[ Membrum 9 De differentia raptus ad visionem angeli et animae gloriosae].
(Membrum 10 De differeuti? raptus ad visionem propheticam et contemplativam]
[Membrum 11 De differentia raptus ad visionem Moysi].
(Membrum 12 De differentia raptus ad soporem Adae et ad visiones Ioannis].
APPENDIX I Aliae reportationes, redactiones, abbreviationes.
QUAESTIO III Quid resurget in corpore glorificato.
QUAESTIO XII De scientia Christi.
QUAESTIO XIII De libero arbitrio.
APPENDIX II Aliae quaestiones Alexandro forte spectantes.
APPENDIX III Quaestiones e scriptis Alexandri maxime compilatae.
APPENDIX IV Aliae quaestiones cum illis halesianis externe tantum connexae.
Quaeritur quid sit fructus secundum substantiam et qua ratione dicatur sic, et quae sit differentia inter fructum, auream et aureolam. Utrum fructus in carne, aut in anima ; si in anima, secundum quam potentiam: utrum secundum unam, aut secundum plures. Item, utrum fructus inesset homini si mansisset in statu innocentiae. Utrum fructus insit parvulis descendentibus in baptismali innocentia. Deinde fit quaestio de tribus differentiis fructus, quae sunt centesimus, sexagesimus, trigesimus: utrum possent plures esse, et quare hae differentiae secundum hos numeros accipiantur, et de comparatione istarum differentiarum inter se (= nn. 1, 29).
Membra 1-3
Circa primum membrum sic: "Frui est amore alicui rei inhaerere propter se ipsam"; ergo fructus est inhaerentia secundum amorem respectu alicuius rei propter se ipsam. Sed nulli rei est inhaerendum propter se ipsam nisi soli Deo, sicut dicit Augustinus in libro De Trinitate ; ergo fructus secundum substantiam est praemium constitutum in summo bono. Sed hoc est aurea: ergo secundum substantiam fructus est idem quod aurea (= nn. 2, 30).
Praeterea, I Cor. 15, 41: Alia claritas solis, alia lunae, alia stellarum, ubi dicitur in Glossa quod per claritatem solis designatur fructus centesimus, per claritatem lunae fructus sexagesimus, per claritatem stellarum trigesimus. Sed 1 ad Eph., 19: Supereminens magnitudo virtutis eius in nos, Glossa: "Quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores, ultra id quod omnes communiter habebunt. [Habebunt] enim omnes eumdem denarium, sed differt stella a stella in claritate" . Ex qua glossa accipitur quod illud incrementum gloriae per eminentiam stellae super stellam in claritate designatur. Sed eiusmodi incrementum gloriae est aureola: ergo aureola per incrementum stellae super stellam significatur. Sed in illa eminentia designatur fructus: ergo idem est fructus quod aureola (= nn. 5, 33).
Item ad idem: fidem) ex versu illo accipitur " Serta ter denis alios coronant, aucta crementis" etc.; ibi est intellectus quod alia sit corona virginum, et alia viduarum, et alia coniugum, et quod coronae respondeat fructus. Sed corona illa non est nisi aureola: ergo aureola est idem cum fructu.
Item ad idem: idem est meritum fructus et aureolae in virginali continentia: ergo idem praemium; ergo idem fructus et aureola. Quod idem sit meritum, patet, quia [voluntas) servandi incorruptionem carnis propter Deum est meritum huius et illius: ergo fructus et aureola in virginibus sunt idem (= nn. 6, 34).
Contra: aureola datur ubi non est fructus, quia in angelis ; similiter fructus datur aliquibus, quibus non aureola, quia habentibus coniugalem continentiam per se debetur fructus trigesimus; sed iis propter illam non debetur aureola: ergo fructus non est idem quod aureola.
Item, alia est differentia sive divisio essentialis fructus et aureolae. Cum ergo unitatis sit divisio et alia sit divisio, alia erit unitas essentiae in fructu et in aureola: ergo fructus non est idem in substantia quod aureola (= nn. 7, 35).48. Circa secundum membrum sic: nomen 'fructus' dicitur multipliciter in sacra Scriptura: uno modo pro operibus, secundum illud Gal. 5, 22: Fructus autem spiritus bonitas, gaudium, pax etc., Glossa ibi: " Fructus sunt opera propter se expetenda "; Matth. 7, 16: A fructibus eorum cognoscetis eos.
Dicitur iterum fructus utilitas in praesenti quae procedit ex opere, secundum illud Rom. 6, 21: Quem fructum habuistis [tunc in illis] in quibus nunc erubescitis 7
Dicitur etiam fructus, qui procedit de terra vel de arbore, secundum quod dicitur in Matth. 7,18: Non potest bona arbor fructus malos facere.
Dicitur iterum fructus praemium quod redditur in patria, secundum quod dicitur II Petri 1, 8: Haec non vacuos nec sine fructu constituent vos in die Domini nostri Iesu Christi etc. Secundum quem ergo istorum modorum accipitur 'fructus'?
Praeterea, sicut usus dicitur ab uti, ita fructus dicitur a frui Sed uti est eorum quae sunt ad finem, frui autem est finis ; ergo ratione fructus non constituetur in aliquo quod sit ad finem. Non ergo convenienter dicitur 'fructus' praemium secundum statum continentiae [virginalis], vidualis vel coniugalis ; nam praemium istud est creatum, et ita est de iis quae sunt ad finem, fructus autem respicit finem (= nn. 4, 32).
Circa tertium membrum sic obicitur: videtur quod fructus sit in carne. Cum enim voluntas servandi incorruptionem carnis propter Deum sit meritum in virginibus, et in quantum est 'propter Deum' redditur praemium in anima: si ergo redditur aliquod praemium in eo quod servatur incorruptio carnis, sicut incorruptio carnis est in carne, ita praemium erit in carne. Sed quia servatur incorruptio carnis datur fructus virginalis: ergo fructus virginalis erit in carne. Pari ratione et alii fructus (= n. 15).
Sed contra: cuius est meritum, eius est praemium. Sed meritum est ipsius animae: ergo praemium erit ipsius animae. Sed hoc est fructus: ergo fructus est ipsius animae (= nn. 3,31).
Praeterea, fructus est communis triplici fructui. Sed nihil commune ex parte meriti est ex carne, sed meritum in anima: incorruptio * carnis non est communis, sed tantum propria virginibus: voluntas autem continendi ex parte animae communis est: ergo fructus est praemium in anima.
Ad primum (42) dicendum quod, cum fructus dicatur a 'frui', frui accipitur dupliciter : uno modo 'amore inhaerere' etc.:
alio modo dicitur 'uti cum gaudio'. Secundum primum modum dicitur fructus idem quod aurea ; et non accipitur fructus secundum quod communis est centesimo, sexagesimo, trigesimo, sed secundum quod dicitur Rom. 6, 22: Fructum vitae aeternae.
Hic autem accipitur fructus a frui prout est 'uti cum gaudio'. Uti autem cum gaudio duo importat: 'uti' et 'gaudium'. Uti autem est ad finem referre quo fruendum est ; et secundum hoc, praemium illud quod est fructus est creatum, relatum ad finem increatum. Gaudium autem de continentia respectu cuiuscumque personae et secundum quodcumque tempus, vel non secundum quodcumque tempus, vel non respectu cuiuscumque personae, dicit praemium quoddam quod est finis respectu sui meriti, scilicet voluntatis continendi universaliter secundum personam [et] tempus, vel non universaliter, quemadmodum est in viduis et coniugatis. Et sic fructus qui sumitur a 'frui' sic dicto, est per se expetendum respectu sui meriti ; nihilominus tamen, in quantum est praemium creatum, refertur ad finem increatum, scilicet ad summum bonum, ad quod omnia ordinantur (= n. 11).
Si vero quaeratur quae sit differentia inter fructum, auream et aureolam (42-47), dicendum est quod aurea est praemium sive gloria quae consistit in visione summi boni facie ad faciem, cum dilectione et inhaerehtia. Dicitur autem 'aurea' quia est corona regalis, quae datur filio regis: omnes autem erimus filii regis per adoptionem in patria ; hoc dico de bonis. Praeterea, in corona non est principium nec finis: in quo significatur aeternitas praemii. Praeterea, aurum est metallum incorruptibile: in quo significatur. incorruptio aeternae visionis.
Aureola vero dicit praemium vel gloriam pro triplici maximo dato quod dat homo Deo. Cum sint quatuor maxima quae dantur Deo: bona voluntas, bona doctrina fidei vel bonorum morum, propria vita pro fide vel iustitia, incorruptio carnis, pro datione bonae voluntatis datur aurea: pro datione aliorum trium, unum ex parte animae, alterum ex parte corporis, tertium ex parte coniuncti, datur aureola triplex, scilicet aureola quae convenit summis doctoribus verbo et opere, et quae convenit martyribus, et quae virginibus, et maxime Deo dicatis.
Fructus vero est praemium quod datur pro fructu continentiae universalis vel non universalis, sicut supra expositum est . Cum enim in primo peccato sit amor proprii boni sive propriae excellentiae indebitus, contra quem est amor caritatis gratuitus. Ex quo amore indebito consecuta est indebita trium virium ordinatio, scilicet rationalis ad errorem sive ignorantiam, irascibilis ad infirmitatem pusillanimitatis [vel] ad iram, concupiscibilis ad inordinatam concupiscentiam: contra quam inordinationem triplex est recta ordinatio: rationalis per prudentiam * doctrina fidei et morum ; irascibilis ad patiendum pro fide Ecclesiae vel iustitia per fortitudinem ; concupiscibilis vero per temperantiam summam, scilicet virginalem continentiam, ad servandam incorruptionem carnis cum incorruptione mentis. Est enim secundum unamquamque illarum virtutum summum reperire, cui in patria respondebit aureola. Praeterea, quia concupiscibilis vis abundat in corruptione super alias, in quantum potest transfundere suam corruptionem mediante opere generativae vel carne in prolem, quod non habet rationalis vel irascibilis, ideo quantum ad hoc maior conveniebat reparatio ipsi concupiscibili per gratiam et gloriam, ut quae per peccatum corrupta fuit ad faciendum fructum carnis, per gratiam reparata redderet fructum spiritualem maiorem vel minorem, et per gloriam perciperet fructum spiritualem maiorem vel minorem.
Per iam dicta patet differentia inter auream et aureolam et fructum. Quam differentiam possumus assignare, si consideremus horum trium meritum. Voluntas enim continendi sive servandi incorruptionem carnis propter Deum respectu cuiuscumque personae et temporis, est meritum horum trium. Sed hunc actum contingit tripliciter considerare: vel respectu finis, et sic convenit aurea. Vel respectu materiae, et sic convenit aureola, propter dispositionem materiae, quia dispositio illa respicit statum patriae. In quantum autem consideratur respectu formae, sive circumstantiarum secundum personam et tempus, convenit fructus. Et ita non est una et eadem ratio meriti omni modo: unde nec idem praemium.
Et per hoc solvitur id quod supra dictum est (51), cum obiciebatur idem esse meritum, et per hoc idem esse praemium (= nn. 8-10, 36-38).
Ad id vero quod obiciebatur per Glossam I Cor. 15, 41, et ad Eph. 1, 19 (43), dicendum est quod, licet fructus et aureola incrementum quoddam gloriae significent supra gloriam aureae, quod incrementum potest significari metaphorice per claritatem lunae, solis et stellarum, non tamen idem est incrementum gloriae in fructu et aureola. Quod potest patere in fructu centesimo et aureola virginum. Aliud enim incrementum gloriae est cum voluntarie servatur incorruptio carnis in quantum huiusmodi, et aliud cum habet gloriam de continentia universali secundum tempus et personam, et tamen hoc est cum illo. Et ita non erit idem aureola virginum quod fructus centesimus. 56. Ad id vero quod post obiciebatur, secundum quam rationem dicebatur fructus (48), dicendum est quod fructus accipitur ad proportionem illam secundum quam utilitas fructus dicebatur, et ad proportionem in qua fructus arboris vel terrae dicitur fructus. Et hoc potest videri per illud Matth. 13, 8-23: Semen cecidit in terram bonam, et aliud protulit fructum centesimum, aliud sexagesimum, alius trigesimum. Est tamen semen malum, et est semen bonum. Ex semine malo producitur fructus corruptionis per veterem Adam: ex semine bono productus est fructus incorruptionis per novum Adam, scilicet Christum.
Aliud etiam considerandum : cum et isti fructus dicantur spirituales, et iterum illi fructus Gal. 5, 22-23, dicuntur spirituales: [sed] aliter et aliter. Nam fructus Gal. 5 plus habent de 'uti', quam de 'gaudio' quod pertinet ad frui: fructus vero hic plus habet de 'gaudio' quam de '''uti'. ''Praeterea, isti dicuntur fructus viae, illi patriae.
Si vero quaeratur utrum fructus sit praemium in carne aut in anima (50-52), dicendum est quod in anima, licet quidam respectus habeatur ad carnem. Gloria enim de continentia universali vel non universali in anima est, sicut ipsa continentia. Quod etiam ex ipsa comparatione aureolae est videre: nam aureola virginalis, quae respicit incorruptionem carnis, est in anima, licet incorruptio sit in carne: multo fortius dicendum est sic de fructu (= n. 17).