Cancri aquatica sunt animalia, in genere mollis testae contenta, et licet philosophia solum cancros vocet magnos et rotundos qui sunt in mari : alios autem caudatos vocat gammaros, et magnos marinos vocat locustas : tamen hic vulgariter magis quam philosophice loquentes, dicimus cancros communi nomine quos vulgus generaliter cancros vocat, omnia videlicet mollis testae animalia, multos pedes habentia, et retrorsum natando incedentia, sed ambulando anterius nitentia.
Horum animalium humiditas crescit crescente luna, et licet fusca sint viva, tamen cocta rubicunda efliciuntur in plenilunio : crescunt enim duo semisphaeralia ad modum lapidum sub oculis interius, quae trita et in potu data cor confortare dicuntur.
Sunt autem multa genera cancrorum : unde quoddam est in India, quod miles propter velocitatem vocatur, et dicitur in se nullam habere superfluitatem, cujus non est causa quod non cibetur : quia hoc est impossibile : sed causa est, quia cibatur ad modum plantae sugendo humidum tantum. Dicit etiam Solinus in Occidentali mari cancros esse tam magnos, quod homines mergunt, et terga habent dura sicut crocodili.
Cancri latent hieme mensibus quinque. Veris autem tempore procedentes exuunt testas sicut anguis pellem. Dicunt tamen quidam, quod hieme apparent, et sectantur littora. aestate autem recedunt gregatim ad aquas optatas. Hieme etiam laeduntur frigore, autumno et vere pinguescunt et maxime in plenilunio.
Mares in ea parte qua corpus ad caudam continuatur subtus, quatuor longas habent virgulas prominentes, quibus foeminae carent. Cauda etiam maris rotundior est et planior et spissior : foeminae autem est magis tenuis et vacua et lata quasi compressa. Ova foeminae primo in corpore sunt valde compressa, et deinde per parum exeunt, et virgulis curtis quae sub cauda sunt adhaerent donec complentur, et medentur contra venenatos serpentium morsus. Cum mas et foemina coire volunt, prius mas ascendit supra dorsum foeminae, et tunc foemina convertit se supina, et sic mas coit cum ea confricando se ad eam sine egressu ovorum.
Cancer lacte potatus sine aqua multis vjvit diebus.
De anatomia autem cancri in praehabitis hujus scientiae libris determinatum est.
Narrat Ambrosius, quod cancer libenter intrat conchilia ostreorum, et com- edit conchilia : et ab alia parte timens concludi infra concham et conteri, intrare non audet : observat igitur donec ostreum ad radium solis delectatum aperit concham, et tunc lapidem anteriori manu quae bifurcata est intra concham ponens, concludi concham non permittit : et tunc ostreum depascitur.