Margaritae sunt de genere ostreorum, et durae testae, et habitant in conchis quae colorem habent margaritae. Haec ostrea ad littus venientia, rorem caeli accipiunt : et si ros matutinus lucidus sit, et corpus ostrei bene defaecatum, vigorosam et electam ex hoc concipit margaritam et format bene rotundam, quae splendenti albedine perfusa est sicut clarae lunae color. . Si autem ros sit vespertinus et tempus nubium, et corpus ostrei defectum et non purgatum, turbidam concipit et format margaritam : nec inventum est hactenus in pondere excessisse dimidiam unciam. Uniones ideo vocantur margaritae, quia duae simul inveniuntur ad plus : una tamen plerumque invenitur. Si ostreum dum conceptam tenet margaritam, in timore fuerit ex fulmine vel grandine vel . alia de causa, margarita a rotunditate quasi deprimitur, et coloris sui speciem amittit : et primum mollis est in aqua et postea durescit in lapidem. Per turmas ostrea ad rorem hauriendum egrediuntur, Margaritae in aceto positae resolvuntur et mollescunt.
Apud nos tripliciter inveniuntur : ali- quando enim in conjunctione concharum inveniuntur, aliquando in ipsis ostreis, aliquando inter lapides sub quibus ostrea delitescunt: quae ab Oriente veniunt sunt meliores.
Contritae margaritae debilitati stomachi medentur, et caliditatem augent potatae et comestae, et cor confortant.