Testudines habet Indicum mare, ita latas testas habentes, quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucae earum in tecto positae. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cymbis.
Hae testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius : in fervore enim solis gaudentes, toto dorso non tectae natant in maris superficie donec ita exsiccantur, quod mergi non possunt, et tunc invitae natant donec manibus accipiuntur videntium. Dicunt etiam aliqui, quod nocte ad pastum testudines illae egrediuntur, et saturatae obdormiunt in superficie aquae natantes : et tunc plurimis ob capturam congregatis tres adnatant ad testudinem, quorum duo apprehensam convertunt concham, ita quod in tergo jacet ostreum : tertius autem laqueum injicit capiti vel membro quod est loco colli, et residui qui in littore stant, trahunt ipsum ad terram.
Testudo autem haec magna sicut et parva dentes non habet, sed rostri margines habet acutas, ita quod superior mandibula ejus clauditur inferiori sicut pyxide : et dicitur tanta esse oris ejus duritia, ut etiam lapides comminuat.
Dicit etiam Plinius, quod haec animalia coeunt pecudum more, et quod foeminae non de facili coitum sustinent donec masculus adversae faeminae festucas in ore posuerit. In terram egressa ovat ova ovis anseris similia, et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore jacet noctibus super ea : et ideo quidam dicunt ea visu fovere, quod tamen est falsum. Foetus autem anni spatio educunt et inducunt in aquam.