Basiliscus serpens est, qui ad interpretationem Latinam regulus vocatur, quod idem in Graeco sonat basiliscus.
Causa autem nominis duplex est. Una quidem, quia coronatum caput habere videtur : habet enim additamentum supra caput guttatum albo et hyacinthino colore velut quibusdam interlucentibus gemmis sit diademate regali coronatus.
Longitudo autem serpentis hujus est duorum palmorum, et caput ejus est acutum valde, et oculi ejus sunt rubei, et color ejus ex nigredine ad cinereitatem declinans, et flatus ejus adurit totum super quod incedit, ita quod in circuitu cavernae ejus nihil oritur omnino : quia exsiccat arbores et herbas et fruteta, et scindit lapides, et inficit aerem, ita quod si quando avis volat de contra locum in quo manet, statim cadit mortua: et similiter aliae bestiae et alii serpentes praeter solum armene qui multa affinitate conjungitur basilisco.
Basiliscus etiam sibilo suo interficit, dummodo exaltet eum, eo quod sibilus cum spiritu suo defertur : et ad minus ad tantum spatium sibilus interficit, ad quantum cum spiritu propagatur. In eo autem spatio in quo simplex qualitas soni sine spiritu extenditur, non puto quod interficiat basiliscus.
Adhuc autem interficit visu : moritur enim omne super quod cadit visus ejus. Quod autem dicit Plinius et alii quidam, basiliscum non occidere hominem nisi prius viderit hominem, quam e converso videatur ab homine, et quod visus hominis si prius videat basiliscum, interficiat basiliscum, ego non puto esse verum : quia rationem non habet : nec Avicenna et Semerion Philosophi qui experta loquuntur, hoc narrant. Nec est causa, quod visu interficit, quam quidam dicunt, quod videlicet radii egredientes ab oculis ejus corrumpant ea super quae cadunt: quia non est sententia naturalium quod radii ab oculis egrediantur : sed potius causa corruptionis est spiritus visivus, qui longe valde diffunditur propter substantiae subtilitatem, et hic corrumpit et necat omnia.
Hunc serpentem omnes alii timent serpentes et fugiunt, praeter eum quem nominavimus : et forte fugit etiam ille aliquando. Cujuscumque enim animalis corpus momorderit,corpusillud liquefitet inflatur, et currit virus, et statim moritur in momento: et si alius homo appropinquaverit illi mortuo, moritur etiam ille : et si tangatur lancea longa vel virga tangens illam virgam, moritur: ethoc jamaccidit militi cuidam, qui tetigit eum lancea: et similiter ejus equus mortuus fuit quando cum eadem lancea casu tetigit labium equi sui.
Hic autem serpens multiplicatur in terra Achobor et in Nubia.
Dicitur autem, quod mustela interficit eum, et quod incolae involventes se multis immittunt mustelas in antra eorum, et quod serpens fugit mustelam, et mustela interficit eum : et si hoc est verum, hoc videtur esse mirabile.
Et dicunt, quod ubi aspersus fuit cinis ejus, ibi non nidificant araneae, nec apparent alia venenosa : et ideo antiquitus aspergebantur cineres ejus in templis.
Dicit etiam Hermes, quod argentum cinere ejus delinitum, accipit auri splendorem et pundus et soliditatem.
Dicunt etiam quidam, quod est quoddam basilisci genus quod volat : sed de hoc non legi ego in libris sapientium Philosophorum.
Dicunt etiam quidam, quod generantur de ovo galli : sed hoc verissime falsum est et impossibile : et quod Hermes docet basiliscum generare in vitro, non intelligit ne vero basilisco, sed de quodam elixir alchimico quo metalla convertuntur.