Draco, secundum Avicennam et Semerion, est in ordine tertio serpentium : et illius ordinis, sicut jam ante diximus, sunt serpentes qui nocent quando mordent per vulnus, non per venenum de quo curandum. Et secundum eosdem Philosophos draco est nomen generis, quod sub se continet multas species.
Dicunt igitur isti Philosophi, quod dracones omnes sunt corpore valde magni, ita quod minor illorum est quinque cubitorum, et major est triginta, cubitorum et supra, praecipue in partibus Indiae. Dicunt etiam quod sunt draconi duo oculi magni : et sub labio in mandibula inferiori est eminentia sicut mentum : et sunt ei dentes plurimi. Et minores quidem multiplicantur in Nubia : sed majores sunt et multiplicantur in India. In Nubia enim et Asia quinque cubitorum et quatuor inveniuntur. Sed in India sunt maximi.
Facies autem habent citrinas et nigras, et habent ora vehementis amplitudinis, et supercilia cooperiunt oculos eorum, et super collum eorum sunt squamae. Et visus est unus ab Avicenna, in cujus collo secundum latitudinem colli erant pili descendentes longi et grossi ad modum jubarum equi.
Et habent tres dentes in mandibula superiori, et totidem in inferiori longos et prominentes. Et morsui eorum accidit dolor parvus a principio, et postea morsus inflammat. Et masculi eorum sunt deteriores faeminis. Non solum autem in India sed etiam compertum est quod in regionibus aliis sunt dracones magni valde.
Hoc est verius quod de draconibus ab expertis Philosophorum invenitur. Si autem sequamur dicta eorum qui potius referunt audita vulgi quam physica dictorum suorum ostendant
experta : tunc sequendo Plinium et Solinum et quosdam alios, dicemus draconem esse maximum inter omnia terrae et maris animalia, nec habere venenum, et esse cristatum in capite, et os ejus esse parvum, et secundum magnitudinem corporis et capitis sui, qui strictis cannae et arteriarum fistulis Unguam exerit, qui dum hiscit ore, sed dentibus non nocet : morsus tamen ejus est pessimus, quamvis parvus : et hujus causam dicunt esse, quia mortifera et venenosa comedit, et non ex seipso : et si quem cauda ligaverit, occidit : a caudae enim suae involutione nec elephas tutus est corporis sui magnitudine : et haec ego experta satis non reputo.
Dicit etiam Plinius, quod draro verno tempore nauseat, quod malum silvestris lactucae succo restringit. Mansio ejus, ut dicunt, magis est in speluncis lapideis : locum enim frigidum quaerit propter aestum corporis sui, quem patitur praecipue quando volaverit. Alas enim aliquod genus draconis dicunt habere : membranales autem has esse est probabile : nec illos esse maximos, sed de mediocribus : quia tam magna moles ut sunt maximi, alis in aere sus- pendi et ferri non posset. Dicunt etiam isti in terris calidis invueniri dracones et praecipue in rimis turris Babel et in finitimis ejus. Voces etiam draconum dicunt terrere homines aliquando, ita quod moriuntur. Visus eorum etiam est terribilis. Diu etiam dicunt eos vivere sine cibo : et cum comedit, non de facili satiatur.
De sub terra etiam dicunt dracones tempore tempestatem erumpere, et evolare in aerem late diffusis alis ejus pelliceis : et hoc magis esset credibile si corpus magnum haberet et breve : sed quando longum est, propter elongationem ab alis non videtur alis posse suspendi. Nec viri experti aliquid de hoc philosophice loquentes tradiderunt. Genus enim stellionis quod invenitur alatum, alas non habet ad volandum, sedpotius ut erigat anterius corporis sui, ut sic moveri possit, sicut in antehabitis hujus scientiae libris determinatum est. Dicunt etiam, quod ubicumque draco fuerit, aerem inficit. Dicunt etiam, quod ut in pluribus pedibus caret, sed pectore repit super terram : et hoc est verum. Addunt etiam, quod quoddam draconum genus pedes habet : et hoc est improbabile, quia tantae longitudini pauci pedes non proficerent. Dicunt etiam quidam, quod de cerebro ejus lapis quidam nobilis exciditur : sed virtutem non habet nisi viventi extrahatur. Dicunt etiam quidam carnes draconis esse esibiles aethiopibus : eo quod infrigident eos. Dicunt etiam, quod quando draco aestuat a volatu, se infrigidat sanguine elephantis.
Dracones etiam dicunt timere tonitrua, et hoc animal saepius fulminari, sicut e contrario aquilam inter aves et laurum inter plantas dicunt non fulminari : et ideo cum ab incantatore carminibus incantatur, verberari dicunt utrem de corio et tympanum coram eo ut putans esse tonitrua contrahatur, et incantatori super se praebeat ascen-
sum. Dicunt etiam, quod ligatus super draconem incantator, multa terrarum spatia pervolat : aliquando tamen lassitudine victus in mare cadens suDt mergitur et ipse et ascensor ipsius. Haec autem omnia magis ex rumore, quam per experta dicuntur.
Quod autem dicitur videri dracones volantes in aere qui exspirent ignem micantem, apud me impossibile est, nisi sicut de vaporibus quibusdam in libris Meteororum est determinatum, qui dracones vocantur 1 illos enim expertum est in aere incendi et moveri et fumare et aliquando conglobatos cadere in aquas, et stridere sicut candens ferrum, et aliquando iterum elevari ex aquis quando vapor ventosus est, et erumpere in aerem, et comburere plantas, et alia quae contingunt : et propter hujusmodi ascensum et descensum et fumum, qui ex utraque parte caliginosus diffunditur in modum alarum, credunt imperiti hoc esse animal volans et spirans ignem.