Lacertum quidam serpentem dicunt propter similitudinem corporis ad serpentem, et propter similitudinem caudae : sed non potest reduci in alicfuem trium ordinum supradictorum : quia cum mordet lacerta et stellio, dentes parvos oris sui dimittunt in loco morsus sui infixus: et sunt parvi subtiles et nigri quasi pili nigri: et ideo non cessat locus prurire et dolere donec extrahantur cum serra vel cultello posito super eos et excidente eos: et tunc sedatur dolor sicut dicit Avicenna. Extrahunt etiam dentes ejus oleum et cinis superposita, si postea sugatur locus, et ponatur in aqua calida.
Licet igitur non sint ordinis serpentium, tamen propter conformitatem figurae hic tanguntur naturae eorum.
Dicit autem Jorach in libro quem de animalibus quibusdam composuit, quod quando senuerit lacerta, et oculi ejus obscurantur, et incipit excaecari: tunc intendit contra solem ad radios ipsius, et oculos suos dirigit contra solem per foramen aliquod tempore matutino quousque redeat visus ejus, et perfecte videat sicut prius. Si autem verum dicit in hoc iste Philosophus, pro certo obtenebratio oculi est ex frigiditate constringente humidum oculi, quod calor luminis solis dissolvit et subtiliat, et sic visum restituit.
Dicit autem Plinius, quod lacertae compares vadunt, et capto uno alter efferatur in capientem.
De lacertarum etiam genere est alia quaedam bestiola parva similis in figura lacertae, sed caudam habet nigram, quae araneis silvestribus vescitur.
Ovat autem lacerta, sed non cubat. Et quod quidam dicunt, quod mater devorat partum praeter unum magis inertem, qui tamen postea parentes devorat, omnino falsum est. Lacerta linguam dicitur habere pilosam, sed non habet: imo sunt dentes parvi ut pili: et est Infida sicut lingua serpentis. In India sunt lacertae pedum viginti quatuor colore fulgenti.
Narravit mihi unus de sociis nostris fide dignus, quod vidit in Provincia et Hispania aliquando lacertas habentes
spissitudinem cruris hominis sub genu: et non erant multum longae, et habitabant in cavernis terrarum, et insilierunt in homines, et animalia transeuntia, alte saltantes de terra: et aliquando incisu uno auferebant totam maxillam hominis.